Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

et quod indies nostri numerus augetur, non est crimen erroris, sed testimonium laudis; nam in pulcro genere uiuendi et perstat et perseuerat suus et adcrescit alienus.

sic nos denique non notaculo corporis, ut putatis, sed innocentiae ac modestiae signo facile dinoscimus: sic nos mutuo, quod doletis, amore diligimus, quoniam odisse non nouimus: sic nos, quod inuidetis, fratres uocamus, ut unius Dei parentis homines, ut consortes fidei, ut spei coheredes. uos enim nec inuicem adgnoscitis et in mutua odia saeuitis, nec fratres uos nisi sane ad parricidium recognoscitis.

Putatis autem nos occultare quod colimus, si delubra et aras non habemus? quod enim simulacrum Deo fingam, cum, si recte existimes, sit Dei homo ipse simulacrum? templum quod ei extruam, \'cum totus hic mundus eius opere fabricatus eum capere non possit? et cum homo latius maneam, intra unam aediculam [*]( 2 incurrere Pricaeus ad Apul. Metam. VII, p. 379 \\I in fllias Perizonius 3 fibulam Wowerus et Vonck L. L. 59; cf. Heum. VIII, 125 5 cupiditatem Heraldus: cupiditate Pr 7 aepulis P 13 factiosi Heraidus: fastidiosi Pr 1\\ bonum dekuit Vrsinus; cf. Pauli ep. ad PMl. 2, 2 et ad Rom. 15, 5 15 noster Hetmann 17 perstat Gelenius: praestat Pr II et perseuerat Heumanno glossema uidebatur 18 non nota occulta Vrвinus 19 nos addidi 20 amore deleuit Heumann 21 dei spuriufn esse putabat Heumann \'II homines] omnes Cellarius 22 agnoscitis PV 29 laxius Vrsinus; at u. Cypr. I. c. 5,6: et cum homo latius maneat, intra unam aediculam uim tantae maiestatis includam? )

46
uim tantae maiestatis includam ?

nonne Melius in nostra dedicandus est mente? in nostro immo consecrandus est pectore? hostias et uictimas Deo offeram, quas in usum mei protulit, ut reiciam ei suum munus? ingratum est, cum sit litabilis hostia bonus animus et pura mens et sincera conscientia.

igitur qui innocentiam colit, Deo supplicat, qui iustitiam, Deo libat, qui fraudibus abstinet, propitiat Deum, qui hominem periculo subripit, opimam uictimam caedit. haec nostra sacrificia, haec Dei sacra sunt: sic apud nos religiosior est ille qui iustior.

at enim quem colimus Deum, nec ostendimus nec uidemus. immo ex hoc Deum credimus, quod eum sentire possumus, uidere non possumus. in operibus enim eius et in mundi omnibus motibus uirtutem eius semper praesentem aspicimus, cum tonat, fulgurat, fulminat, cum serenat.