Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

nonne et Apim bouem cum Aegyptiis adoratis et pascitis? nec eorum sacra damnatis instituta serpentibus, crocodillis, beluis ceteris et auibus et piscibus, quorum aliquem deum si quis occiderit, etiam capite punitur.

idem Aegyptn cum plerisque uobis non magis Isidem quam ceparum acrimonias metuunt, nec Serapidem magis quam strepitus per pudenda corporis expressos contremescunt.

etiam ille, qui de adoratis sacerdotis uirilibus aduersum nos fabulatur, temptat in nos conferre quae sua sunt. ista enim inpudicitiae eorum forsitan sacra sint, apud quos sexus omnis membris omnibus prostat, apud quos tota inpudicitia uocatur urbanitas, qui scortorum licentiae inuident, qui medios uiros lambunt, libidinoso ore inguinibus inhaerescunt, homines malae linguae etiam si tacerent, quos prius taedescit impudicitiae suae quam pudescit.

pro nefas ! id in se mali facinoris admittunt, quod nec aetas potest pati mollior nec cogi seruitus durior.

Haec et huiusmodi propudia nobis non licet nec audire, etiam pluribus turpe defendere est: ea enim de castis fingitis et pudicis, quae fieri non crederemus, nisi de uobis probaretis.

nam quod religioni nostrae hominem noxium et crucem eius adscribitis, longe de uicinia ueritatis erratis, qui putatis Deum credi aut meruisse noxium aut potuisse terrenum.