Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

isti scilicet aduersus ceteros, qui in gentibus colebantur, Romanorum imperium protulerunt: neque enim eos aduersum suos homines uel Mars Thracius uel Iuppiter Creticus uel Iuno nunc Argiua, nunc Samia, nunc Poena, uel Diana Taurica uel Mater Idaea uel Aegyptia illa non numina, sed portenta uuerunt.

nisi forte apud istos maior castitas uirginum aut religio [*]( 1 posteris Dauisius: postremis Pr, postumis Wowerus, post reges Wopkens et Vonck L. L. 57 5 seruire et capt. Woioerus 7 a Romanis Vrsinus 8 quod de P \\I gentibus sunt (st) nos: gentibus et Pr, et tkl. Heum. 9 tropea pi, trophea PV 11 fort. rapuerant II sed quos nos: et quos Ppr. m. corr. ex et quod 12 prostrauerant Dombart et censorin Z. f. Philos. u. kath. Theol. (18,171): postulauerant Pr 15 teuerinus P, Tyberinus r II Yolumnus Rigaltius: polumnus P, Picumnus r; Cyprianus 2, 5 neutrum nomen habet, sed solum Pilumni 17 haec almae urbis Hetmann 18 laurentia Pr, em. Vrsmus; cf. Liuii I, 4 19 inter probra Rom. Heumann 23 uel Diana Gelenius: nunc diana Pr; cf. Cypr. 2, 9: Mars Thracius et luppitcr Creticus et Iuno uel Argiua uel Samia uel Poena et Diana Taurica etc. \\I tauriga P 24 deum mater Idaea Cyprianus II idea P y sed et portenta P, sed et erasum 25 castitatis r )

37
sanctior sacerdotum, cum paene in pluribus uirginibus, set quae inconsultius se uiris miscuissent, Vesta sane nesciente, sit incestum uindicatum, in residuis inpunitatem fecerit non castitas tutior, sed inpudicitia felicior.

ubi autem magis a sacerdotibus quam inter aras et delubra conducuntur stupra, tractantur lenocinia, adulteria meditantur ? frequentius denique in aedituorum cellulis quam m ipsis lupanaribus flagrans libido defungitur.

et tamen ante eos Deo dispensante diu regna tenuerunt Assyrii, Medi, Persae, Graeci etiam et Aegyptii, cum Pontifices et Aruales et Salios et Vestales et Augures non haberent nec pullos cauea reclusos, quorum cibo uel fastidio res publica summa regeretur.

Iam enim nenio ad illa auspicia et auguria Romana, quae summo : labore collecta testatus es et paenitenter omissa. et obseruata feliciter.

Clodius scilicet et Flaminius et unus ideo exercitus perdiderunt, quod pullorum solistimum tripudium exspectandum non putauerunt. quid Regulus?

nonne auguria seruauit et captus est? Mancinus religionem tenuit, et sub iugum missus est et deditus. pullos edaces habuit et Paulus, apud Cannas tamen cum maiore populi Romani parte prostratus est.

Gaius Caesar, ne ante brumam in Africam nauigia transmitteret, auguriis et auspiciis renitentibus, spreuit: eo acus et nauigauit et uicit.