Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

ita quicquid Romani tenent, colunt, possident, audaciae praeda est: templa omnia de manubiis, id est de ruinis urbium, de spoliis deorum, de caedibus sacerdotum: hoc insultare et inludere est, uictis religionibus seruire, captiuas eas post uictorias adorare. nam adorare quae manu ceperis, sacrilegium est consecrare, non numina.

totiens ergo Romanis inpiatum est quotiens triumphatum, tot de diis spolia quot de gentibus sunt tropaea. igitur Romani non ideo tanti, quod religiosi, sed quod inpune sacrilegi.

neque enim potuerunt in ipsis bellis deos adiutores habere, aduersus quos arma rapuerunt, sed quos prostrauerant, detriumphatos colere coeperunt. quid autem isti dii pro Romanis possunt, qui nihil pro suis aduersus eorum arma ualuerunt? Romanorum enim uernaculos deos nouimus: Romulus, Picus, Tiberinus et Consus et Pilumnus ac Volumnus dii.

Cloacinam Tatius et inuenit et coluit, Pauorem Hostilius atque Pallorem, mox a nescio quo Febris dedicata: haec alumna urbis istius superstitio, morbi et malae ualetudines. sane et Acca Larentia et Flora, meretrices propudiosae, inter morbos Romanorum et deos computandae.