Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

Quanto uerius de diis uestris animalia muta naturaliter iudicant! mures, hirundines, milui non sentire eos sciunt: rodunt, inculcant, insident, ac nisi abigatis, in ipso dei uestri ore nidificant: araneae uero faciem eius intexunt et de ipso capite sua fila suspendunt.

uos tergetis, mundatis, eraditis et illos, quos facitis protegitis, et timetis, dum unusquisque uestrum non cogitat prius se debere deum nosse quam colere, dum inconsulte gestiunt parentibus oboedire, dum fieri malunt alieni erroris accessio quam sibi credere, dum nihil ex his quae timent norunt. sic in auro et argento auaritia consecrata est, sic statuarum inanium consignata forma, sic nata Romana superstitio: quorum ritus si percenseas, ridenda quam multa, quam multa etiam miseranda sunt !

nudi cruda hieme discurrunt, alii incedunt pilleati, scuta uetera circumferunt, pelles caedunt, mendicantes uicatim deos ducunt: [*]( 1 aerens Gelenius: ereus P, cereus r, aureus Gataker 2 ut accepimus Vonk L. L. p. 56: ut Baepius Pr ; iam Gatakerus ut legimus uel ut scimus flagitauerat; de re cf. Herodot. 2, 1, 72 3 in addidit Meursius; cf. p. 33,12.Arnob. I, 39; in inc. (sine et) Wowerus 4 deus addidit Vahlen II sculpitur de Muralto, operarum ut uidetur errore \\I impurato P: imperito r 8 scalpitur r 10 illum P: ille r II uoluit P: nouit Mewrsiue, coluit Daui#ius 11 Quanto uerius Vrsinus: quanta uero Pr, quam uero Dombarl; Vrsini coniecturam ita probabat Heumannus, ut naturaliter delendum censeret 12 milui (nam non s. eos sciunt) Heumann II rodunt Wowerus: norunt Pr 13 insultant (i. e. conspurcant) Wowerus 15 tergitis r II quos facitis et protegitis, timetis Meursius 18 mallunt P 22 quam multa quam multa Heumann: quam multa Pr, quam multa, multa Gelenius 23 discurrunt alii, alii inc. Heumann 1\\ pilleati P: pileati edd. 24 pelues Monachius (ad Polycarpi epist. II, 366), peltas Cuperus 1\\ uicatim Gelenius: uicantes Pr )

35
quaedam fana semel anno adire permittunt, quaedam in totum nefas uisere: est quo uiro non licet, nonnulla absque feminis sacra sunt, etiam seruo quibusdam caerimoniis interesse piaculare flagitium est: alia sacra coronat uniuira, alia multiuira, et magna religione conquiritur quae plura possit adulteria numerare.

quid, qui sanguine suo libat et uulneribus suis supplicat, non profanus melius esset quam sic religiosus? aut cui testa sunt obscena demessa, quo modo deum non uiolat qui hoc modo placat, cum si eunuchos deus uellet, posset procreare, non facere? quis [*]( 5 ) non intellegat male sanos et uanae et perditae mentis in ista desipere et ipsam errantium turbam mutua sibi patrocinia praestare? hic defensio communis furoris est furentium multitudo.

At tamen ista ipsa superstitio Eomanis dedit, auxit, fundauit imperium, cum non tam uirtute quam religione et pietate pollerent. nimirum insignis et nobilis iustitia Romana ab ipsis imperii nascentis incunabulis auspicata est.

nonne in ortu suo et scelere: collecti et muniti immanitatis suae terrore creuerunt? nam asylo prima plebs congregata est: confluxerant perditi, facinerosi, incesti, sicarii, proditores, et ut ipse Romulus imperator et rector populum suum facinore praecelleret, parricidium fecit. haec prima sunt auspicia religiosae ciuitatis.

mox alienas uirgines iam desponsatas, iam destinatas et nonnullas de matrimonio mulierculas sine more rapuit, uiolauit, inlusit, et cum earum parentibus, id est cum soceris suis bellum miscuit, propinquum sanguinem fudit. quid inreligiosius, quid audacius, quid ipsa sceleris confidentia turpius ?

iam finitimos agro pellere, ciuitates proximas euertere cum templis et altaribus, captos cogere, damnis alienis et suis [*]( 2 quo uiro ire non licet Dauisins, at facile suppleas adire ex praecedentibus e licet GeUnius: licet et Pr 5 adulteria quam partus numerare Vahlen coli. Lact. D. Inst. I,17: etiamne haec habet aliquid numinis, cuius plura numerantur adulteria quam partus ? 7 nonne Vahlen coU. p.18, 1. 22,5. 23,setc. II testa Gelenius: exta Pr; cf. PUn. N.H. 35 § 165: Samia testa Matris deum sacerdotes qui Galli uocantur uirilitatem amputare etc. 8 non uiolat Perizonius: uiolat Pr 10 in ista] ita Heumann 12 Sic defensio Wophem 13 At enim Heumann, at cf. 26, 7 at nonnumquam tamen II ausit P 15 inperii P 18 facinerosi P: facinorosi edd. 21 uirginis P II iam desponsatas obelo notauit Vsener 24 id est cum soceris Wowero immerito glossema uidebatur 26 turpius Dombart: tutius Pr, atrociusHeumann; possis etiam taetrius 27 rapta congerere Heumann ) [*]( 3* )

36
sceleribus adolescere cum Romulo regibus ceteris et posteris ducibus disciplina communis est.

ita quicquid Romani tenent, colunt, possident, audaciae praeda est: templa omnia de manubiis, id est de ruinis urbium, de spoliis deorum, de caedibus sacerdotum: hoc insultare et inludere est, uictis religionibus seruire, captiuas eas post uictorias adorare. nam adorare quae manu ceperis, sacrilegium est consecrare, non numina.

totiens ergo Romanis inpiatum est quotiens triumphatum, tot de diis spolia quot de gentibus sunt tropaea. igitur Romani non ideo tanti, quod religiosi, sed quod inpune sacrilegi.

neque enim potuerunt in ipsis bellis deos adiutores habere, aduersus quos arma rapuerunt, sed quos prostrauerant, detriumphatos colere coeperunt. quid autem isti dii pro Romanis possunt, qui nihil pro suis aduersus eorum arma ualuerunt? Romanorum enim uernaculos deos nouimus: Romulus, Picus, Tiberinus et Consus et Pilumnus ac Volumnus dii.

Cloacinam Tatius et inuenit et coluit, Pauorem Hostilius atque Pallorem, mox a nescio quo Febris dedicata: haec alumna urbis istius superstitio, morbi et malae ualetudines. sane et Acca Larentia et Flora, meretrices propudiosae, inter morbos Romanorum et deos computandae.

isti scilicet aduersus ceteros, qui in gentibus colebantur, Romanorum imperium protulerunt: neque enim eos aduersum suos homines uel Mars Thracius uel Iuppiter Creticus uel Iuno nunc Argiua, nunc Samia, nunc Poena, uel Diana Taurica uel Mater Idaea uel Aegyptia illa non numina, sed portenta uuerunt.