Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

Quanto uerius de diis uestris animalia muta naturaliter iudicant! mures, hirundines, milui non sentire eos sciunt: rodunt, inculcant, insident, ac nisi abigatis, in ipso dei uestri ore nidificant: araneae uero faciem eius intexunt et de ipso capite sua fila suspendunt.

uos tergetis, mundatis, eraditis et illos, quos facitis protegitis, et timetis, dum unusquisque uestrum non cogitat prius se debere deum nosse quam colere, dum inconsulte gestiunt parentibus oboedire, dum fieri malunt alieni erroris accessio quam sibi credere, dum nihil ex his quae timent norunt. sic in auro et argento auaritia consecrata est, sic statuarum inanium consignata forma, sic nata Romana superstitio: quorum ritus si percenseas, ridenda quam multa, quam multa etiam miseranda sunt !

nudi cruda hieme discurrunt, alii incedunt pilleati, scuta uetera circumferunt, pelles caedunt, mendicantes uicatim deos ducunt: [*]( 1 aerens Gelenius: ereus P, cereus r, aureus Gataker 2 ut accepimus Vonk L. L. p. 56: ut Baepius Pr ; iam Gatakerus ut legimus uel ut scimus flagitauerat; de re cf. Herodot. 2, 1, 72 3 in addidit Meursius; cf. p. 33,12.Arnob. I, 39; in inc. (sine et) Wowerus 4 deus addidit Vahlen II sculpitur de Muralto, operarum ut uidetur errore \\I impurato P: imperito r 8 scalpitur r 10 illum P: ille r II uoluit P: nouit Mewrsiue, coluit Daui#ius 11 Quanto uerius Vrsinus: quanta uero Pr, quam uero Dombarl; Vrsini coniecturam ita probabat Heumannus, ut naturaliter delendum censeret 12 milui (nam non s. eos sciunt) Heumann II rodunt Wowerus: norunt Pr 13 insultant (i. e. conspurcant) Wowerus 15 tergitis r II quos facitis et protegitis, timetis Meursius 18 mallunt P 22 quam multa quam multa Heumann: quam multa Pr, quam multa, multa Gelenius 23 discurrunt alii, alii inc. Heumann 1\\ pilleati P: pileati edd. 24 pelues Monachius (ad Polycarpi epist. II, 366), peltas Cuperus 1\\ uicatim Gelenius: uicantes Pr )

35
quaedam fana semel anno adire permittunt, quaedam in totum nefas uisere: est quo uiro non licet, nonnulla absque feminis sacra sunt, etiam seruo quibusdam caerimoniis interesse piaculare flagitium est: alia sacra coronat uniuira, alia multiuira, et magna religione conquiritur quae plura possit adulteria numerare.

quid, qui sanguine suo libat et uulneribus suis supplicat, non profanus melius esset quam sic religiosus? aut cui testa sunt obscena demessa, quo modo deum non uiolat qui hoc modo placat, cum si eunuchos deus uellet, posset procreare, non facere? quis [*]( 5 ) non intellegat male sanos et uanae et perditae mentis in ista desipere et ipsam errantium turbam mutua sibi patrocinia praestare? hic defensio communis furoris est furentium multitudo.