Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

quid cupido generandi? nonne a Deo data est, et ut ubera partu maturescente lactescant et ut tener fetus ubertate lactei roris adolescat?

nec uniuersitati solummodo Deus, sed et partibus consulit. Britannia sole deficitur, sed circumfluentis maris tepore recreatur: Aegypti siccitatem temperat Nilus amnis, Euphrates Mesopotamiam pro imbribus pensat, Indus flumen et serere Orientem dicitur et rigare.

quod si ingressus aliquam domum omnia exculta, disposita, ornata uidisses, utique praeesse ei crederes dominum et illis bonis rebus multo esse meliorem. ita in hac mundi domo cum caelum terramque * * perspicias prouidentiam, ordinem, legem, crede esse uniuersitatis dominum parentemque ipsis sideribus et totius mundi partibus pulchriorem:

ni forte, quoniam de prouidentia nulla dubitatio est, inquirendum putas, utrum unius imperio an arbitrio plurimorum caeleste regnum gubernetur; quod ipsum non est multi laboris aperire cogitanti imperia terrena, quibus [*]( 12-14 secundum Cic. de deor. nat. II, §. 130 ) [*]( \' 2 sensus r: sensib; P II uelud P 3 dispositi Heumann 6 liniamenta Pr: lineamenta edd. posteriores 9 data sunt Dauisius 10 foetus r 11 consuluit Heumann II bryttania P 13 amnis del. Wowertts II colet eufrates P; colet nos auctore Bursiano deleuimus; uuigo locus ex sententia Dauisii sic interpungebatur: colit Euphrates Mesopotamiam, pro imbribus pensat Indus flumen et serere etc. Glossema iamHeraldus odorauerat, sedperperam uerba pro imbribus pensat exulare iusserat 17 cum perspicias prouidentiam Lindner deletis uerbis caelum terramque; cum c. t. perspiciens prouidentiam ordinem legem uides, crede Heumann; nos Vahlenio auctore lacunae signum posuimus, cum potius participium ut perlustrans intercidisse uideatur 19 siderebus P1 20 nisi forte Heumann 22 plurium Gulielmus Meyer, sodaJis philologici seminarii Monacensis 23 malim terrena, a quibus; cf. Cypr. de uan. idol. 5: ad diuinum imperium etiam de terris mutuemur exemplum )

24
exempla utique de caelo.

quando umquam regni societas aut cum fide coepit aut sine cruore desiit? omitto Persas de equorum hinnitu augurantes principatum, et Thebanorum par, mortuam fabulam, transeo. ob pastorum et casae regnum de geminis memoria notissima est. generi et soceri bella toto orbe diffusa sunt, et tam magni imperii duos fortuna non cepit.

uide cetera: rex unus apibus, dux unus in gregibus, in armentis rector unus. tu in caelo summam maiestatem diuidi credas et scindi ueri illius ac diuini imperii totam potestatem, cum palam sit parentem omnium Deum nec principium habere nec terminum, qui natiuitatem omnibus praestet, sibi perpetuitatem, qui ante mundum fuerit sibi ipse pro mundo: qui uniuersa, quaecumque sunt, uerbo iubet, ratione dispensat, uirtute consummat.