Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

igitur nobis prouidendum est, ne odio identidem sermonum omnium laboremus ita, ut in execrationem et odium hominum plerique simpliciores efferantur. nam incaute creduli circumueniuntur ab iis quos bonos putauerunt: mox errore consimili iam suspectis omnibus ut improbos metuunt etiam quos optimos sentire potuerunt.

nos proinde solliciti, quod utrimque omni in negotio disseratur et ex altera parte plerumque obscura sit ueritas, ex altero latere mira subtilitas, quae nonnumquam ubertate dicendi fidem confessae probationis imitetur, diligenter quantum potest singula ponderemus, ut argutias quidem laudare, ea uero quae recta sunt, eligere, probare, suscipere possimus.