Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

quid, Simonidis melici nonne admiranda omnibus et sectanda cunctatio? qui Simonides, cum de eo, quid et quales arbitraretur deos, ab Hierone tyranno quaereretur, primo deliberationi diem petiit, postridie biduum prorogauit, mox: alterum tantum admonitus adiunxit. postremo cum causas tantae morae tyrannus inquireret, respondit ille, quod sibi quanto inquisitio tardior pergeret, tanto ueritas fieret obscurior.

mea quoque opinione quae sunt dubia, ut sunt, relinquenda sunt, nec tot ac tantis uiris deliberantibus temere et audaciter in alteram partem ferenda sententia est, ne aut anilis inducatur superstitio aut omnis religio destruatur.

Sic Caecilius et renidens (nam indignationis eius tumorem effusae orationis impetus relaxauerat): Ecquid ad haec, ait, audet Octauius, homo Plautinae prosapiae, ut Christianorum praecipuus, ita postremus philosophorum?

Parce, inquam, in eum plaudere: neque enim prius exultare te dignum est concinnitate sermonis, quam utrimque plenius fuerit peroratum, maxime cum non laudi, set ueritati disceptatio uestra nitatur.

etquamquam magnum in modum me subtili uarietate tua delectarit oratio, tamen altius moueor, non de praesenti actione, sed de toto genere disputandi, quod plerumque pro disserentium uiribus et eloquentiae potestate etiam perspicuae ueritatis condicio mutetur.

id accidere pernotum est auditorum facilitate, qui dum uerborum lenocinio a rerum intentionibus auocantur, sine dilectu adsentiuntur dictis omnibus nec a rectis falsa secernunt, nescientes inesse [*]( 1 Simonidis melici r: simonides melchi P 2 Simonides Wowero glossema uidebatur 3 querereturP 4 petit posttridie P, erx. in r II praeroganit Vrsinus 5 adiunxit P, sed i in ras. trium ductuum; an ex adiuncxit? 12 renidens r: renitens P 13 ecquid Yrainue : et qui P, et quid r 14 Christianorum Stieber: pistorum P (ex scriptwra xtxstorvk uel xpiobvm), ictorum (t. e. iuris consultorum) Jac. Gronouius apud Holdenum; \'phUosophi opponuntur christianis, qui ut rudes litterarum omnium atque expertes (cf. 5, 4) uulgo despicerenttW, quorumque religio tamquam stultitia atque amentia suo quasi nomine quodam et commum ludibrio publice f\'ideretvr\'. 15 filosoforum P 17 utrinque,. II penitus J. Fr. Gronouius 18 laudi sed Gelenius: laudis et P, laudi sed et r; laude sed ueritate Cellarius II immo annitatur, ut datiuus laudi habeat undependet 24 dilecta P, delectu r )

19
et in incredibili uerum et in uerisimili mendacium.