Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

igitur iniquum iudicem fingitis qui sortem in hominibus puniat, non uoluntatem. uellem tamen [*](1 toti Balduinus 4 compage r: compagetur P, sed tur punctatum, compactura Oehier II diuulsa Crusius Probab. crit. c. XI et Burmann ad Valer. Flacc. 1,139 II quae continetur Dauistus, qua continemur et cingimur Mewrsius, ut similiter est apud Amob. 1, 2; at cf. Wopkensii lectt. Tull. p. 228 7 fabillas P, e cinere et fauilla Heumann 10 mortuis et extinctis Vrsinus: et om. Pr, morte ert. Heumann; Vsenero mortuis glossemauidetur 13 aetatis ui Heinsius 17 baeatam P I ut P: etr 18 mortuis r: mortui P 20 ipsos, magis nec laboro alii praue distingwunt, alii nec laboro in parenthesi ponunt; at, ni fallimur, haec sententia est: iniustos ipsos magis esse ne laboro quidem docere, sed iam docui 21 sententia est Vrsinus (sed ille sine est); sententiis Pr, culpam.. fato tribui sententiis plurimorum noui: et haec u. Vahlen (tribuit sententia plur. et haec uestra etiam cons. est Heumann) 22 etiam Gelenius: et haec Pr; an eadem? 23 addicitis Gelenius: dicitis Pr, dicatis Dauisius )

16
sciscitari, utrumne cum corporibus an sine corporibus, et corporibus quibus, ipsisne an innouatis resurgatur? sine corpore? hoc, quod sciam, neque mens neque anima nec uita est. ipso corpore ? sed iam ante dilapsum est. alio corpore? ergo homo nouus nascitur, non prior ille reparatur.

et tamen tanta aetas abiit, saecula innumera fluxerunt: quis unus ullus ab inferis uel Protesilai sorte remeauit, horarum saltem.. permisso commeatu, uel ut exemplo crederemus ?

omnia ista figmenta male sanae opinionis et inepta solacia a poetis fallacibus in dulcedinem carminis lusa a uobis nimium credulis in deum uestrum turpiter reformata sunt.

Nec saltem de praesentibus capitis experimentum, quam uos inritae pollicitationis cassa uota decipiant: quid post mortem inpendeat, miseri,-dum adhuc uiuitis, aestimate.

ecce pars uestrum, et maior, melior, ut dicitis, egetis algetis, opere fame laboratis, et Deus patitur dissimulat, non uult aut non potest opitulari suis: ita aut inualidus aut iniquus est.