Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

Cogitanti mihi et cum animo meo Octaui boni et fidelissimi contubernalis memoriam recensenti tanta dulcedo et adfectio hominis inhaesit, ut ipse quodammodo mihi uiderer in praeterita redire, non ea quae iam transacta et decursa sunt, recordatione reuocare:

ita eius contemplatio quantum subtracta est oculis, tantum pectori meo ac paene intimis sensibus inplicata est.

nec inmerito decedens uir eximius et sanctus inmensum sui desiderium nobis reliquit, utpote cum et ipse tanto nostri semper amore flagrauerit, ut et in ludicris et seriis pari mecum uoluntate concineret eadem uelle uel nolle: crederes unam mentem in duobus fuisse diuisam.

sic solus in amoribus conscius, ipse socius in erroribus: et cum discussa caligine de tenebrarum profundo in lucem sapientiae et ueritatis emergerem, non respuit comitem, sed quod [*]( 1 Amobii Liber vn explicit incipit liber vra feliciter P 4 recensenti P partim in litura, sed sic prima m. II tantum Wopkens; cf. eius AduerVaria critt. in Min. Fel. in Miscell. obseruatt. X, p.11 sqq. (Amstel. 1739) 5 inhesit P et sic saepius 8 pene Pr 9 decedens Dauisius: discedens Pr 11 et in seriis Heumann, cuius emendationes in Min. exstant in Miscell. Lips. nouis uoll. V, VII et VIII 12 eadem nellet vel nollet r, et eadem uel nellet vel nollet Heumann; Wopkensius uerba ut insiticia delenda censebat; at de infinitiuo explicatiud haud inepte comparare possis 26,10: praestigias edunt, vel quae non sunt uideri, uel quae sunt non nideri; censor quoque inZeitschr. fur Philos. u. kath. Theol. fase. 18 p. 160 (Coloniae 1836) codicis lectionem tuetur 13 indinisam Casp. Barthius; Caut scribendum in duos aut eidendwn diuisam\' Vsener II ipsis OreUi apud Ed. de Muralto p. IX; conscius ipse, socins distinguunt alii manus recte; nam, si uera est lectio, solus — conscius et ipse socins uicissim sibi respondent \' ) [*]( 1* )

4
est gloriosius, praecucurrit.

itaque cum per uniuersam conuictus nostri et familiaritatis aetatem mea cogitatio uolueretur, m illo praecipue sermone eius mentis meae resedit intentio, quo Caecilium superstitiosis uanitatibus etiamnunc inhaerentem disputatione grauissima ad ueram religionem reformauit.