De Ecclesia

Mavortius

Mavortius. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. sic noua progenies I caelo descendit ab alto.
  2. ast ubi iam firmata deum te prodidit aetas,
  3. negauere deum I miseri, quibus ultimus esset
  4. ille dies, I quando furentes ac dira canentes
  5. insontem I magno ad regem clamore trahebant.
  6. ille nihil, I namque ipse uolens, seque obtulit ultro,
  7. hoc ipsum ut strueret, I uatum praedicta priorum
  8. prodere iussa dei, I telluris operta subire.
  9. primus ibi ante omnes, I sceptrum qui forte gerebat,
  10. sustulit ablutas lymphis ad sidera palmas,
  11. hoc dicens: I \'equidem in iusto nil tale repertum:
  12. nec fas. I o miseri, quae tanta insania, ciues?
  13. (at) me nulla dies tantis neque fortibus ausis
  14. [*]( 19] A. I, 315. G. n, 30 (III, 275. A. I, 439. II, 174. IIII, 182. VII, 64. VIII, 252). 20] A. II, 247 (oro). VI, 50 sq. (numine in spiritu mut.; canitque add.). 21] E. IIII, 7 (iam mut. in sic). A. VIII, 423. 22] E. IIII, 37 (hiuc .. uirum mut. in ast . . deum, fecerit in prodidit, cf. A. IllI, 431). 23] A. VIIII, 659 (adgnouere). II, 248. 24] A. II, 249. G. I, 255 (quando armatas), A. YIIII, 621 (canentem). 25] A. II, 84. 58. 26] A. n, 287. VI, 146 + VIII, 611. 27] A. II, 60. IIII, 464 (priorum FPyabc). 28] A. II, 127 + VI, 461. A. VI, 140. 29] A. II, 40. XII, 206 (nam mut. in qui). 30] A. II, 153 (exutas uinclis). 31] A. Xli, 950. VIllI, 207 (de te mut. in in iusto, uerebar in repertum, cf. A. VI, 145 [VII, 507]). 32] A. VIIII, 208 (XI, 181). II, 42. 33] A. VIIII, 281 (Euryalus om., at add., tam mut. in tantis neque). )[*]( 19 abitumq; S 20 ore dei ego More S Maria F. Latendorf Fleckeis. ann. CIII, 861 tunc ora L. Mueller eph. Zarnck. 1SGS, 249 afflata Riese affata S propiore Riese propiora S post hunc u. lacunam indicaui; cf. Luc, 1, 46 sqq. 21 discendit S 22 uirum Suringar prodedit S 23 Negabere S ultissimus S 24 quo Baehrens, fort. ac delendum hac S 27 ut strueret Suringar instrueret S uatumq; dicta S, corr. Riese 28 Proderet i. d. *tellusque operta subiret S, corr. Suringar 29 forte Suringar uoce S 30 Sustullit ablatas limfis asidera S, corr. Suringar 31 equitem S iusto Riese isto S, cf. Matth. 27, 19, 24 repertum Suringar repertus S repertumst Riese 32 omnis eriq; t. i, cicys S, corr. Suringar 33 at add. die stantis S )
    623
  15. addiderit socium. I uestra\' inquit \'munera nobis!
  16. uos animam hanc potius quocumque absumite leto.\'
  17. tum magis atque magis I magnis furoribus acti
  18. clamores simul horrendos ad sidera tollunt
  19. et magis atque magis I poenas cum sanguine poscunt.
  20. has inter uoces I medio in flagrante tumultu
  21. arboris obnixus trunco I — tibi, magne, tropaeum,