De Sancto Athanasio, Liber I-II

Lucifer, Bishop of Cagliari

Lucifer, Bishop of Cagliari. Hartel, Wilhelm von, editor. Luciferi Calaritani Opuscula. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 14, 1886.

Cum haec ita se habeant et nobis licitum minime sit iniustum proferre iudicium, superest aut unum te facias esse ex eius semis et discas iudicium proferre aut, si semper dei uis esse inter aduersarios, iudicium tuum solus prome iniustum, desine nos cogere facere quod fieri cernas diuinitus prohibitum. desine iam criminari Athanasium uel nos quod enim nos dei destruamus domum, quando inuenias apud Zachariam te atque contyrannos tuos esse descriptos, quod enim futuri essetis dei hereditatis persecutores uos, quos dicit supra modum uobis usurpasse potestatem. crudelitatem etenim narrans uestram dicit dominus: selatus sum Hierusalem et Sion selo magno. et ira magna ego irascor super gentes quae se superponunt uobis, propter quod ego iratus sum minima. ipsi autem conposuerunt se in mala. audes tenebrarum amator execrator luminis dicere: damnate innocentem, cum dignetur praecipere nobis deus per Zachariam dicens: iudicium iustum iudicate et pietatem et misericordiam facite unusquisque ad fratrem suum. et uiduam et orphanum et proselytum et pauperem per potentiam nolite nocere, et malitiam [*]( 4 Soph. 8, 1-5 22 Zaoh. 1, 14. 15 27 ib. 7, 9. 10 ) [*]( 8 subreliquaerunt (a in i corr. m. 1) manae 9 se] sancta Latinius et LXX impiae 11 iniustae J3 aut scripsi, autem Vv 18 enim om. v 27 plllcipere iu///di//tium 29 orfanum proselitum ) [*]( 9* )

132
unusquisque non remimiscatur fratris sui in corde suo. cum haec sint mandata caelestia, tu cuius auctoritate dixisti: laniate conseruum uestrum? si dei mandatis te protulisse hanc auctoritatem dixeris, non poteris probare, quoniam quidem inueniri non possit in sacris scripturis praeceptum dei innocentem damnandum. cum itaque ea feceris quae lex prohibet dei, constat te hanc auctoritatem ex uoluntate illius protulisse qui nocetur inimicus dei, unde et illis compareris necesse est, quibus dicitur per prophetam: et dissuaserunt, ne obseruarent, et dederunt dorsum stultitiae et aures suas et cor suum statuerunt insuadibile, ne oboedirent; degrauauerunt, ut non oboedirent legem meam, et infra: non exaudierunt; si clamabunt, et non exaudiam eos, dicit dominus omnipotens. animae, quies(ci)tote; haec sunt uerba quae faciatis: loquimini ueritatem unusquisque ad proximum suum et iudicium pacificum et iustum iudicate in portis uestris et unusquisque malitiam proximi tui nolite cogitare in cordibus uestris, et iusiurandum falsum nolite diligere, quoniam haec omnia odi, dicit dominus omnipotens. quid me cogis facere ea quae odio se habere dicit dominus omnipotens ? sed instruens dominus de ieiunio, pacem, inquit, et ueritatem diligite. quomodo pacis atque ueritatis amatores esse poteramus, si innocentem falsis per te ac tuos criminibus praegrauatum tamquam reum puniremus ? aut quae erat pax, cum haec faciendo etiam a pace domini potuissemus reici? neque enim pax domini dicentis: pacem meam relinquo uobis, pacem meam do uobis, relinqueretur ab eo in nobis, cum alio ipsi tulissemus iniuste. quis ignorat recedente disciplina recedere et gratiam? apud Malachiam dicit deus: filius honorificat patrem et seruus dominum suum. et si pater sum ego, ubi est honor meus? dicit dominus omnipotens. [*]( 9 Zach. 7, 11. 12 12 ib. 7, 18 18 ib. 7, 16. 17 20 ib. 8, 19 25 Ioh. 14, 27 28 Mal. 1, 6 ) [*]( n 1 no* 2 tu cuiuB v, tulllilllusus V, cuins usus uel nisus fort. 9 nec (corr. m. rec.) 10 inauadibilem 18 quiescitote scripsir quiestote Vv 16 sui v 20 inquid m. 1 )

133

Quem igitur timorem atque honorem deo facturi eramus, si fecissemus quae tu fieri mandasti? illa enim tua praecepta et timorem et honorem dei nituntur auferre dicatis eius clementiae. sed et infra tuam specialiter operam manifestans dicit: exacerbatis deum in uerbis uestris, et dixistis: in qua re exacerbauimus eum? in eo quod dicatis: omnis qui facit malum, bonum est coram deo, et in ipsis benedicet. et ubi est deus iustitiae e? propheta dicit: ubi est deus iustitiae, contra eos qui dicunt: qui facit malum, bonum est coram deo, et ipsis benedicet; et tu das mandata fundendum cruorem iustorum et adhuc dicis te dei seruum, cum sis ipsius dissipator legis. iustum est damnare absentem et quidem innocentem, aut iniustum? si iustum non est, quia cogis facere nos eam rem per quam puniri mereamur a deo? Tobias, omnibus, inquit, diebus uitae tuae, fili, deum in mente habe et noli peccare uelle uel praeterire praecepta illius. iustitiam fac omnibus diebus uitae tuae et noli ambulare per uiam iniquitatis, quoniam agente te ex ueritate erit respectio operibus tuis et omnibus qui faciunt iustitiam. dic, Constanti, iustitiam facit qui interficit innocentes? qui seruorum dei fundit sanguinem? si non facit iustitiam, sed magis iniquitatem, restat ut te uideas esse iniquitatis amatorem atque omne iniquum fabricantem opus. etenim cum iustitiam nos in omni tempore facere hortetur sacra lex et tu conpellas facere iniustitiam, quem te alium uelis habeam nisi et iniustitiae amatorem et perpetratorem? omnibus, inquit, diebus uitae tuae, (in, deum in mente habe, cum eundem reliqueris haerendo Arrianis. hi etenim non eum derelinquimus qui fidem tenemus apostolicam. quomodo non praecepta eius praeteris, qui interficias seruos eius nomini maiestatique dicatos, cum sis eos cogens derelinquere eum et fieri conserpentes atque [*]( 5 Mal. 2, 17 15 Tob. 4, 5. 6 ) [*]( 4 clementiam 5 exacerbastis Sabatier 9 quoram m. 1 13 quia] quare Latinius falso; nam id ipsum quia significat 15 inquid m. 1 et sic fere semper 17 no///li 27 habere 28 hi] nos coni. Gallandius )

134
coapostatas tuos? nos odio apud te laboramus, quia tibi uera dicamus, quia te uiuere nobiscum uelimusin aeternum; illos uero es diligens qui ad te transitum fecerint, illos qui cum tibi primum contra<di)xerint, postea tamen seruire nefariis meditationibus tuis quam dei parere praeceptis maluerint. gaudens es cur eosdem tua calliditate inliciens ad suscipiendam perduxeris haeresem tuam, quod in omnibus eos habeas subiectos, illos quos iam pridem uideras pro nihilo te ducere, quos cernebas calcare ueritate regni tui auctoritatem. sed scire te nolumus non esse nouum hoc factum. sed saepe ita esse actum a perfidis atque inconsideratis, ab eis quos praescius futurorum ore sanctissimo Malachiae praeostenderit prophetae: grauastis aduersum me consilia uestra, dicit dominus omnipotens, et dixistis: in qua re detraximus de te ? quia dixistis: uanus est omnis qui seruit deo. et quid amplius, quod custodiuimus praecepta illius et ambulauimus deprecantes ante conspectum domini omnipotentis? et nunc nos magnificamus alienos, et renouantur omnes facientes iniqua, et restiterunt deo et saluati sunt. haec detraxerunt qui timent deum, unusquisque ad proximum suum. et intendit dominus et exaudiuit et scripsit librum memorialem coram se timentibus dominum et metuentibus nomen suum. et erit mihi, dicit dominus omnipotens, in die qua ego facio in possessione; et eligam eos, quemadmodum eligit homo filium suum bene seruientem sibi. et conuersi uidebitis quantum sit inter iustum et iniustum, inter seruientem deo et non seruientem. quia ecce dies uenit domini ardens sicut clibanus et uret eos, et erunt omnes alienigenae et omnes qui faciunt scelera ut sarmenta, et succendet eos dies domini quae uenit, dicit dominus omnipotens, et non derelinquetur ex eis radix nec uitis. [*]( 18 MaL 3, 13 — 4, 1 ) [*]( M ■ 1 quoapostata (corr. m. rec.) 4 contradiierint Latinius, contra- ...4 a11 1 xennt .Vv 6 cur (q̰ m. rec.) inlicens (corr. m. rec.) 7 haeresem (\' m. rec.) 9 ducere Latinius, dicere Vv ueritate scripsi, ueritatem V, propter ueritatem Y m. rec. et v 12 sanctissimo scripsi, sanctissimum (\' m. rec.) 21 coram (c in ras.) )

135

Deum dicere haec audiens, quia adhuc in malis tuis esse digneris, gaudere te etiam in hoc arbitror, quod cum praeuaricatoribus, cum deum derelinquentibus illa percepturus sis ab eo. uae tibi homicidae atque sacrilego, quoniam nisi paenitentiam factorum tuorum egeris, eris ut nunc es inter illos quos ore Isaiae increpat dicens: uae, gens peccatrix, populus plenus. delictis, semen malignum, filii sine lege, dereliquistis dominum et exacerbastis sanctum Israel eris semper unus ex illis, qui propter nequitias studiorum suorum principibus Sodomorum et populis Gomorrhae conparantur, dum dicitur: audite uerbum domini, principes Sodomorum, adtendite legem dei, plebs Gomorrhae. cum illis eris nisi te correxeris, de quibus scriptum legisti: si multiplicaueritis preces, non exaudiam uos; manus enim uestrae sanguine plenae sunt. uae tibi, Constanti, qui tantam dei incurreris offensam, ut non uidere potuisses quid tibi fuisset cauendum. cum enim dicat ore Isaiae illis prophetarum sanctorum et omnium iustorum interfectoribus: lauamini, mundi estote, auferte malitias ab inimicis uestris ante oculos meos, desinite a malitiis uestris, discite bonum facere, inquirite iudicium, eripite iniuriam accipientem, iudicate pupillo et iustificate uiduam, ad haec contra iuberes trucidandos dei cultores, ipsum deserendum deum, suscipiendam uero idololatriam, hoc fuit audisse dei monita et fuisse correctum? qua de re istud cogis nos facere, nisi quia sis cupiens nos tecum gladio consumi? et si uolueritis, dicit deus, et exaudieritis me, bona terrae edetis. si uero nolueritis neque exaudieritis me, gladius nos comedet; os enim domini locutum est ista. cui temperabimus, deone haec dicenti an tibi eius inimico? deus dicit [*]( 6 Es. 1, 4 11 ib. 1, 10 18 ib. 1, 15 18 ib. 1,16.17 26 ib. 1, 19. 20 ) [*]( 6 increpat v, inherebat V, add. deus 8. 1. m. rec. et v 8 derelin- 1 quistis 10 populus (\' m. rec.) gomorrae 12 gomorre 17 orae 19 inimicis] animabus Latinius et LXX 21 popillo 22 haec] tn add. 8. I. m. rec. 27 editis ne (m m. rec.) 28 istam m. 1 obtemperabimus v )

136
Iudaeis, ut iam derelinquerent errores suos, abicerent malitias suas ex cordibus suis, discerent bonum facere, iustum indicarent iudicium. tu inquis: damnate iniuste. qua de re istud suades me facere? nisi quia uelis me effici illiusmodi hominem. quales sint illi, ad quos dixerit deus: uos autem, dicit deus. quid succenditis uineam meam, et rapina pauperum in domibus uestris? quid uos iniuriam facitis populo et faciem inopum confunditis? et tu ita haec es faciens, ita cuncta gerens. quae quia faciant indignatur facientibus, tamquam placere non posse sis sciens, nisi et domini succendisses uineam Ie et rapinam pauperum constituisses intra domum tuam et multis modis semis dei inrogasses iniurias. aut dicere temptabis haec omnia te non fecisse? numquid non succendisti uineam domini, quando coegisti eam iam non scire dominum Abrahae, deum Isaac, deum Iacob, deum apostolorum, deum prophetarum ac martyrum, sed idololatriam per Arrium inuectam, per te nero exaltatam? numquid non est rapina pauperum haec dei seruorum Christianorum in domo tua, propter quos legisti scriptum: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum, cum scias te proscripisse resistentes sacrilegio tuo? numquid dicere audebis: non feci nec facio iniuriam populo dei? et quis tantam aliquando fecit quantam tu, qui neque omnia genera tormentorum inferendo des(in)is neque uarie puniendo?

Noluimus innocentem tamquam reum punire, ne ista et nos percuteret sententia quae ore adhuc prophetatur Isaiae: uae scribentibus nequitiam; scribentes enim nequitiam scribunt, declinantes iudicium pauperum et rapientes iudicium egentium plebis meae, ut sit illis uidua in rapinam et pupillus in direptionem. et quid facient in diem uisitationis ? tribulatio enim uobis a longe superueniet, et ad quem refugietis? non temperauimus tuo consilio uenenato, cupientes confugere in\' [*]( 5 Ea. 3, 14. 15 19 Matth. 5, 8 26 Es. 10, 1-3 ) [*]( 3 istut 5 at 6 et rapina — l. \'11 intra om. V, sed privia m. add. m mg. inf. 17 haec v, hoc V, an hoc est? 23 desinis Tilius in notia, desis Vv nariae pnniendo scripsi, pnniendum V, puniendum noluimas v 25 orae 28 uiduam m. 1 29 die Latinius 30 -вim. (• m. rec.) )

137
omnibus tribulationibus nostris atque anxietatibus ad eum, ad quem confugerit ille iustitiae amator in omnibus probationibus Iob; non oboediuimus praecepto tuo crudeli, quia. uoluerimus imitatores inueniri istius dei serui Iob dicentis: liberaui pauperem de manu potentis et orphano qui sine adiutorio erat ego eram adiutor. os autem uiduae me semper benedixit. iustitia enim eram uestitus et coopertus iudicium; et eram oculus caecorum et pater infirmorum, iniquorum autem molas confregi et dentibus illorum rapinam abstuli, et infra: positus sum statera iustitiae, et scit dominus simplicitatem meam, quoniam numquam pes meus exerramt a uia recta, sed nec oculus meus conspexit. quae est recta uia, a qua ae refert gloriosus Iob non deorbitauisse? utique haec, quae nec innocentem interfecit nec alium scit deum, quia nescit nisi deum angelorum archangelorumque, quem non posse nos sentis eripere de tua potestate. quando enim dicis de fide beatae ecclesiae: si catholica est apud Niciam descripta fides, eripiat eos in quem crediderunt de mea potestate, non habere utique uirium ad eripiendum nos de manibus tuis deum dicis, non posse te stare contra; adseris ecclesiae apostolicae deum non habere tantam potentiam, quae possit tuam excludere uirtutem. quid enim aliud confitetur beata ecclesiae fides nisi quia sit credens in deum patrem innatum et in unicum filium eius, natum ex innato et uero patre, et in sanctum spiritum paracletum ? quid aliud confitetur fides catholicae ecclesiae nisi quia et trinitas sit perfecta et una sit dealitas patris et filii et spiritus sancti? quid aliud confitetur beatae ecclesiae fides nisi quia neque pater susceperit hominem neque spiritus sanctus paracletus, sed unicus filius dei? quid aliud adstruit gloriosae ecclesiae fides nisi quia sit dei unicus filius inmutabilis inconuertibilis [*]( 4 Iob 29, 12-16 9 ib. 31, 6. 7 ) [*]( 2 probationibua scripsi, probatione Vv 5 orfano 9 confringi (* m. rec.) 14 nescit scripsi, necsit (e m. rec.), nec scit v 17 apnt m. 1 18 uirum (\' m. 1) 19 ad deripiendum 90 adserea e m. rec.) 28 innatum om. v 27 eclesiae m 1. )
138
inaestimabilis inmensus aeternus, sicuti sit et cuius sit filius? credidit sancta ecclesia unam potentiam habere unicamque dominationem patrem et filium et spiritum sanctum. hanc fidem, <in)quam, dicis haereticam et tuam adstruis catholicam, illam quae dicat deum non habere uerum filium, quae dicat fuisse quando non fuerit, quae dicat factum u; nihilo, utique ei illis sensibus, quibus Rabsaces, dux Assyriorum regis, exprobrabat deum Abrahae et deum Isaac et deum Iacob dicens: non uos seducat Esechias, quia possit uos liberare de manibus regis Assyriorum deus uester. ita et tu, dux antichristi, dicis per tuos: nota uos seducant uerba episcoporum uestrorum, qui mihi contradicunt quia uos liberare potest fides quam illi praedicant. licet enim sermonem uarient, tamen res ad hoc perducitur, ut constare possit te sic nobis exprobrare deum, quod enim inpotens sit ad eripiendos nos, quomodo rex exprobrarit Assyriorum: haec dicit rex Assyriorum: si uultis benedici, exite potius ad me et manducabitis unusquisque fructum uestrum uineae et ficus, et bibetis aquam de lacubus uestris, donec ueniam et accipiam uos in terra tali, sicut est terra uestra, terra tritici et uini et panis et uinearum. non ergo uos seducat Eeechias dicens: deus uos liberabit, et infra: quis liberabit Hierusalem de manu mea? sed quod contra talis esse tu monstratus es, dicit ore Isaiae deus ad Ezechiam: non est quod paueas a sermonibus istis quos audistis, quibus exprobrauerunt me legati Âssyriorum. ecce mitto meum spiritum, et audito nuntio reuertetur in regione sua et cadet gladio in terra sua. illa nunc, Constanti, circa te stare cernimus pericula, nisi tibi feceris esse consultum, quae circa illum steterint qui dicebat: sic dicetis Esechiae regi Iuda: non te seducat deus tuus, in quo confidis, dicens: non tradetur Ierusalem [*]( 8 Es. 36, 14 16 ib. 86, 16-18 22 ib. 36, 20 24 ib. 37. 6. 7 29 ib. 37, 10 ) [*]( 4 inquam scripsi, quam Vv haeredicam m. 1 7 asyriorum 11 sedncat m. 1 12 liberare] non add. s. Z. m. rec. et v 15 enim om. v 18 uinęae 28 tu om. v 25 eipobrauerunt m. 1 meum] in eum Sabatier )
139
in manus regis Assyriorum. sic in periculis es tu, blaspheme, ut ille, et non uides; contra nos dei cultores uidemus tutos defensosque stare incolumes. unde tuti sumus ac defensi, nisi quia sanctam teneamus fidem quam tenuerint patriarchae prophetae apostoli ac martyres, hanc quam iudicasti haereticam?

Sed ut iterum ad Athanasium redeamus, in quo hanc persequeris sacram fidem, non timuisti, oro te, indignationem domini contra illos prolatam, qui exprobrare temptauerunt Iob iustissimum, ut falsis criminibus peteres dei antistitem? non metuis etiam nunc, ne ad te dicat deus quae dixit illi regi loquenti contra Iob sanctissimum: peccasti tu et amici tui ambo. nihil enim ueri locuti estis coram me. interea sic uos Arriani superiores poteritis Athanasio inueniri nunc apud deum, quomodo et illi tunc inuenti sunt qui Iob exprobrant. utile est tibi, Constanti, ut per Athanasium domini sacerdotem pro facinoribus tuis sis supplex deo, per ipsum dirigas uota tua, sicuti et illi per Iob; per Athanasium siue per coepiscopos eius des operam salutarem consequi baptismum. ceterum quo uelitis uos torqueatis modo aduersus Athanasium, uos de filiis esse inuenimini, quippe haeretici, illius anguis, colubri refugae desertoris; Athanasius uero est dei domesticus, ut fuit Iob; est de filiis lucis et ipsam tenens iustitiae uiam quam tenuit seruus dei lob; est ipse possidens fidem, unde et de filiis Athanasius Abrahae est. sic dei filium confitetur Athanasius, ut confessus est Iob. qui Iob unde de filiis Abrahae, nisi quia sic crediderit, quomodo fuit credens et Abraham? si haec ita se habere ignoras, percurre beatum Paulum apostolum non solum ad Romanos, sed ad Galatas, et inuenies uera esse quae defendam. aut numquid, quia Iob iusti beatus apostolus nominis specialiter non fecit mentionem, negabitur lob de filiis esse Abrahae? si non potest negari Iob esse de [*]( 11 Iob 42, 7 ) [*]( 2 inter uides et contra rase 9 fere litt. 4 tenuerunt v 7 pera Bequaeris m. 1 9 antestitem m. 1 10 ate 15 exprobrabant Latinius 16 snplex 23 ipsa m. 1 24 abraae m. 1 28 galathas )

140
filiis Israel, dubitari non potest hinc illum tantum factum ac talem, quia crediderit in deum, ut fuerit credens beatus Abraham. non enim operibus legis, sed per fidem iustificari credentes reuelat apostolus; neque enim illarum temptationum uictoria ei fuisset reputata ad iustitiam, nisi fuisset sic credens in deum ut crediderit Abraham. aut unde uinceret diabolum, nisi quia fuisset credens in deum patrem innatum et unicum filium eius, natum ex innato et uero patre, et in sanctum. paraclitum spiritum? aut si putas quia non ita est semper creditum, ut hodie credimus, proba beatos apostolos ac martyres potuisse superare concarnifices tuos atque uicto amico uestro diabolo consequi regna caelestia nisi credentes in patrem et in filium et in spiritum sanctum. igitur si ita hi credendo uicerunt qui post domini unici filii dei aduentum crediderunt, crede quia et ante aduentum eius qui uicerunt diabolum non aliter crediderunt quam quomodo hodie credimus. neque enim Danihel leones et tres pueri uincerent ignes, nisi quia credentes fuissent, ut hodie credit ecclesia. inde denique Abrahae fidem prouocat apostolus probans, auctoritatem usus sacrarum litterarum, sic credidisse Abraham, quomodo nunc fuerit credens Paulus, tunc uero se fuisse filium irae erroneum, quando cum Iudaeis negabat unicum dei filium.

Cum haec ita sint, obsecro te ut iam contra dei domum gerere pugnam desinas accipiasque hortamenta caelestia, quae te perducere possint ad consequendam salutem perpetuam. ore accipe quae dicat ad uos Isaiae deus: audite me, qui perdidistis cor uestrum qui longe estis a iustitia. aut si cor tuum tecum est, si non a iustitia es longe, cui dicis nobis dei sacerdotibus: damnate absentem, punite innocentem ? si enim cor tuum non amisisti et iustitiae tenes uiam, cur non retines scriptum: custodite iudicium, facite iustitia.. [*]( 26 Es. 46, 12 31 ib. 56, 1. 2 ) [*]( iln 2 at fuerit ut 6 lllceret (eorr. m. rec.) 7 innatum om. v et in v 17 quia 8. I. fII. 1 19 auctoritate v 24 accipiasquae fcortamenta (corr. m. rec.) 25 consequandam m. 11. )

141
adpropiauit enim salutare meum aduenire et misericordia mea reuelari. beatus uir . qui facit eam et homo qui amplectitur eam, sabbata mea non uiolare, custodiens manus suas ne faciat iniustitias, et iterum: non est gaudere impiis, dicit dominus. exclama in virtute, ne parcas. sicut tubae exalta uocem tuam et adnuntia populo meo peccata eorum et domui lacob iniquitates suas. me de die in diem quaerunt et scire uias meas uolunt, tamquam populus qui iustitiam . fecerit et iudicium dei non dereliquerit. petunt a me nunc iudicium iustum et appropiare deo desiderant. quam, infelix, spem habere potes, nisi paenitentiam malorum tuorum factorum. egeris, cum audias deum dicere: non est gaudere impiis? aut negabis te impium dei cultorem, cum te non neges fusorem sanguinis? deinde si, tempore ieiuniorum subditos quia percusserint pugnis et aliis iniuriarum generibus laeserint, contra eos huiusmodi increpationes protulit deus, qualem contra nos. protulisset, si contra praecepta diuinae magnitudinis eius damnaremus inauditum absentem et quidem innocentem? nec si flectas ut circulum ceruicem tuam et cilicium et cinerem substernas nec sic uocabitis ieiunium acceptum. cernimus per hanc comminationem quanta esse possit aduersus nos dei ira, si innocentem damnaremus. si enim, tempore ieiuniorum pugnis subditos nobis (quia) percusserimus, taliter indignatur dominus, quanto magis, si eius cultores mactauerimus! si pugnis non licet mihi percutere subditos tempore ieiuniorum, poterit licere quouis tempore gladio percutere consacerdotem meum? non tale ieiunium elegi, dicit dominus, sed solue obligationes uiolentorum contractorum; dimitte confractos in remissionem et omnem conscriptionem iniquam disrumpe; frange esurienti panem tuum et egenos qui sine tecto sunt induc in domum [*]( 4 Es. 57, 21 - 58, 2 12 ib. 57, 21 18 ib. 58, 5 26 ib. 58, 6. 7 ) [*]( 1 salutarem 5 tuba Sabatier; ὡς σάλπιγγι ὓψωσον LXX 6* 7 in die 13 cultorum 16 increpationib; (" m. rec.) 23 quia 3," addidi 27 ieiunio (corr. m. 1) 28 remisionem )
142
tuam. si uideris nudum, operi et domesticos seminis tui noli despicere. quam tenes, rex prudentissime, spem, cum haec omnia uerteris in contrarium? quomodo enim omnem nodum soluisti iniquitatis, cum sine incredulitate tua qualem te institueris aduersum nos sis talis permanens et magis magisque sis crescens in maleuolentia tua ad nos disperdendos, sine in blasphemia tua auctor sacrilegii creueris magis etiam edicto blasphemiam tuam catholicam esse adserendo fidem, more scilicet meretricum, quae primo clam scortentur, postea uero ita sint inuerecundae, ita amittentes pudicitiae decus, ut uelint scortari in propatulis? quomodo dissoluisti omnem nodum iniquitatis, cum contra beatum Athanasium susceptum ante annos furorem adhuc ita retineas, ut uelis eius fundi cruorem? quomodo dimisisti confractos in requiem, cum torquendo uarie non desinas seruos dei? et quomodo dimisisti confractos in requiem, quando uideas carceres metalla exilia uix iam capere posse Christianorum numerum per te damnatorum? quomodo, etiamsi fregeris esurientibus panem tuum, acceptum habebit dominus, cum seruos fame neces dicatos eius aeternitati? quomodo, si inducas egenos sine tecto in domum tuam, respicere dignabitur super opus tuum deus, cum uideat seruos suae claritatis reiectos de domibus priuatis, propterea exules factos, quod noluerint suscipere idololatriam tuam per Arrium institutam? quomodo, si nudos texeris, poteris deo placere, cum seruis ipsius patrimonia tuleris et dixeris: si damnaueritis fidem apostolicam atque Arrianam susceperitis, cuncta uestra recipietis ?

Sane unum de his omnibus domini sacris mandatis inueniris implere, quod enim domesticos seminis tui non despicias. non despicis re uera conuiperinos tuos Arrianos, natos uidelicet de inpuderato patre uestro diabolo; diligis fratres tuos, quia hos uideas tibi proximiores; hos amas [*]( 6 dispernendos 14 nariae 15 demisisti V testibus Coletis 16 carceris V, em. Latinius 19 seruus m. 1 dicator m. 1 18 23 idolatriam 28 sane] anne Latinius is f1 m. rec.) 29 inneneris .«I Y, em. Latinius 80 despias (el m. 1) 81 inuiperato coni. Poncius 82 ut fratres fort. )

143
singulari affectu, his cunctam gloriam regni tui exhibes, hos socios atque participes ad dei delendam hereditatem in tuo regno habes; illos fecisti locupletes, illos extulisti supra omnes constitutos in sublimitate, hoc est eos, qui se uestris miscere censuerunt tenebris. igitur cum sis haec agens quae odio habeat deus, quomodo arbitraris te audiri posse a deo aut, si feceris eleemosynam, posse tibi ferri accepto? cum audias eum dicere: tunc orietur matutinum lumen tuum, et sanitas tua cito orietur, et praecedet ante te iustitia, et maiestas dei circumdabit te. tunc clamabis, et deus exaudiet te. adhuc loquenti tibi dicet: ecce adsum. aliquid te eorum posse consequi arbitraris, quandoquidem non ortum tibi fuerit matutinum lumen, sed tenebrae inextricabiles obsederint animum tuum atque pertexerint errorum caligines? quae sanitas tibi oborta est, cum sis positus in omni uulnere mortis, cum cotidie augmenta parias uulneribus tuis, cum dans operam sis, quo possis penitus temet extinguere? nobis etenim non aliunde est sanitas, nisi primo in loco quia crediderimus, ut crediderunt patriarchae prophetae apostoli ac martyres. quomodo potest te praecedere iustitia, cum totus in iniustitia sis permanens, cum sentina sis Arriani dogmatis, cum Christianorum sis fusor sanguinis? quomodo te maiestas dei circumdabit, cum expugnans ipsam maiestatem sis, quam derelinquens idololatriam Arriani dogmatis suscipere censueris? quomodo tunc clamabis, . et deus exaudiet te, adhuc loquenti tibi dicet: ego adsum, cum sis negans deum patrem, negans unicum filium eius, negans sanctum paraclitum spiritum? quomodo aut exaudire te poterit aut dicere tibi: ecce adsum, cum uertis, quantum apud te est, eius religionem, cum eius antistites catholicos remoueris et haereticos constitueris? quomodo te exaudiet [*]( 8 Ea. 58, 8. 9 ) [*]( I 1 exibes 5 hodio 6 audire 7 elymosinam ferre (\' m. wo rec.) 14 praetexerint fort. errum (10 m.l) caligine Latinius 19 patriarcae 23 idolatriam 27 exaudiri m. 1 29 aput m. 1 anteatites m. 1 30 remoueres (\' m. rec.) )
144
quem calcandum putasti modis omnibus, nisi paenitentiam malorum factorum egeris, nisi uias tuas nefarias deserens sanctae ecclesiae iustum iter conprehenderis ? tunc utique haec promissa dei consequi poteris. scriptum est enim propter eos, qui corde ex toto sese ad deum conuerterint: haec dicit excelsus in excelsis habitans, in aeternum sanctus in sanctis, nomen ei dominus altissimus in sanctis requiescens, et pusillianimis dans animae aequitatem et dans uindictam contribulatis corde. non in aeternum irascar uobis nec semper uindictam de uobis exigam. sed quibus hoc dicit? nempe eis, qui se conuerterint per satisfactionem ad delicta sua delenda. unde et, non tale ieiunium elegi, dicit dominus, sed solue omnem nodum iniquitatis, sed solue obligationes uiolentorum contractorum; dimitte confractos in remissionem et omnem conscriptionem iniquam àisrumpe. frange esurienti panem tuum et pauperes qui sine tecto sunt induc in domum tuam. si uideris nudum, operi et domesticos seminis tui non àespicies. tunc orietur ma(tu)tinum lumen tuum et sanitas tua cito orietur, et praecedet ante te iustitia et maiestas dei circumdabit te. tunc clamabis, et deus exaudiet te, et adhuc loquenti tibi dicet: ecce adsum.

Aderit tibi deus, si primo credas in eum, si deinde ad haec uerteris temet quae etiam infra dicit implenda: si auferas a te uinculum iniquitatis et obligationis et uerbum murmurationis et dederis esurienti panem tuum ex animo et animam humiliatam satiaueris, tunc orietur in tenebris lumen tibi, et tenebrae tibi ut meridies erunt. et erit deus tuus tecum semper, et repleberis sicut desiderat anima tua, et omnia ossa tua pinguescent, et erunt sicut hortus ebrius et sicut fons cui non deficit aqua. haec, ut iam dictum est, consequi poteris, si te ad ecclesiam conferas, si coarrianos tuos uites, [*]( 5 Es. 57, 15. 16 12 ib. 58, 6-9 28 ib. 58, 9—11 ) [*]( 7 pusillanimis v 8 animaequitatem 10 eius m. 1 18 matinum 22 sic 27 meridiae V, em. v 30 defecit v )

145
si illam malignorum congregationem uestram odire digneris. tunc erit deus tecum semper, tunc in tenebris orietur lumen tibi, tunc tenebrae tibi ut meridies erunt, tunc in bonis dirigetur iter tuum. ceterum si in hac peruicacia manseris, si in hac crudelitate, ut seruos eius crucies, non tecum deus erit, sed ille qui et hodie esse in uestro coetu Arrianorum inuenitur, hoc est diabolus. ista etenim quae agere dignaris non sunt dei, sed diaboli. si opera est illa dei, ut proscribas certos, cur aut Athanasium antistitem dei non damnauerint innocentem aut cur non cohaeretico tuo Georgio communicauerint aut cur se dicant Christianos, cur nolint effici coapostatae tui, possumus sane aestimare, si opera deo sit placita, item si eleemosyna est ista quam de lacrimis das alienis, de eorum bonis, qui deportari interfici proscribique maluerunt a te quam aut innocentem damnare aut negare unicum dei filium, in quem credentes sciebant glorificatos Abraham Isaac et Iacob et omnes prophetas apostolos ac martyres. quorum te fieri socium atque omnibus participem me cupere, mea circa te haec esse uota ille est testis qui nobis tribuere hoc potens est [*]( sunt 3 meridiae V, em. v 4 peruicatia . 6 coeto m. 1 8 est (sunt g a m. rec. nisi forte sint), sunt v 9 cur (q̰ m. recJ et sic proximis lineis ter 11 quoapostataui (& in ras.) 12 possumus scripsi, possunt Vv; sed perspicuitatis causa inde (iñ) possumus malim; coapostatae, tui possunt 8. aestimare sic disting. v aestimari coni. Latinius 01 si] illa add. s. l. m. rec. et v sint v 13 elemona 19 DE ATHANASIO LIB I EXPLICIT INCIPIT LIB II ) [*]( XIIII. ) [*]( 10 )
146

Audes ad deo dicatos tendere, Constanti, manus, ad eos uexandos, quorum felicitatem declarat apostolus dicens: scimus autem quoniam diligentibus dominum omnia procedunt in bonum, his qui secundum propositum uocati sunt, quos praesciit et praedestinauit conformes fieri imagini filii eius. procedunt quidem nobis in bonum tuae persecutiones, sed aduerte per Hieremiam quae uobis persecutoribus promittat deus dicens: sanctus Israel domino initium generationum eius, omnes qui edunt eum paenitebunt. mala inducam super eos, dicit dominus. uenient super te mala quae tibi promittit deus. Constanti, nisi temet correxeris, sicut uenerunt super illum populum carnalem comblasphemum tuum, ad quem dicitur: tu malignatus es ut coinquinares uias tuas, et in manibus tuis inuentus est sanguis animarum innocentium. eris in aeternum inter dei inimicos, nisi audieris audiens eius sanctam dicentis admonitionem: si emendantes emendabitis uias uestras et cogitationes uestras et facientes feceritis iudicium inter uirum et proximum eius, et proselytum et pauperem et uiduam non potentabitis, sanguinem innocentis non effuderitis in hoc loco et post alienos deos non abibitis. emendabis uias tuas. si iam desinas persequi dei seruos, si te Christianum fueris confessus et esse Arrianum negaueris, si filium dei, uerum [*]( 4 Rom. 8, 28. 29 10 Hier. 2, 3 15 ib. 2, 33. 34 19 ib. 7, 5. 6 ) [*]( d 7 3 adeo 12 didns 14 at m. 1 15 quoinquinares m. 1 21 effunderitis m. 1 24 si v, nisi V )

147
dei filium credideris, si anathema feceris dicentes: erat quando non erat et factus est ex nihilo. mutabis uias tuas, si paenitueris pro homicidiis proque sacrilegio tuo; alioquin eris, ut nunc es, ex illis, in quorum exprobrationem dicitur a deo: numquid spelunca latronum est domus mea, in qua uocatum est nomen meum? quos uis esse dei domum, uosne Arrianos an nos Christianos? si enim uestra maligna congregatio est domus dei, ergo latronum congregatio est domus dei. uos etenim fundendo sanguinem dei seruorum, ut tunc fundebant Iudaei, inspicimini esse latrones. ex fructibus tuis, imperator Constanti, non esse Christianus, sed plane manceps latronum cognosceris. praecipis denique innocentes interimi, habitans scilicet non in ecclesia domini, sed in spelunca latronum. non desinis interficere eos quos uideas interfici paratos pro unici dei filii claritate, pro aeterna illius maiestate. noluimus ad falsas suggestiones tuas dare contra uirum iustum sententiam, ne et nos percuteret tecum et cum Iudaeis ista domini increpatio: extendit linguam suam sicut arcum. in falso, et fides non inualuit super terram, quia de malis mala exierunt, et me nescierunt. tu, qui falsorum es criminum concinnator pariter et amator, tu dominum nesciens, nisi te correxeris, ut es, unus eris ex illis, de quibus scriptum legisti: ueritatem non loquuntur, didicit lingua eorum loqui mendacium. reuerti noluerunt et non obreliquerunt usuram super usuram, dolum super dotum. noluerunt me nosse, dicit dominus. propter haec, hoc dicit dominus, ecce ego conburo eos et probabo eos, quia sic faciam a facie malignitatis filiae populi mei. sagitta uulnerans lingua eorum, maligna uerba oris eorum. proximo suo loquitur pacifica, et in semet ipsum detinet inimicitiam. [*](5 Hier. 7, 11 18 ib. 9, 8 22 ib. 9, 5-9 ) [*]( 3 proquo Vv, em. Latinius 4 nunc unus exes ex (nunc es ex exp. et unus ex supra ser. m. rec.); eris unus ex Tilius 8 post pr. dei dimidia linea uacua 10 latrones (es in ras. m. rec.) 11 christianos m. 1 18 in arcum V; in om. v 21 ut es ut unusunus eris (ut unus m. rec.) V, eris unus (ut es om.) Latvnius - ) [*]( 10* )
148
numquid in his uisitabo, dicit dominus, aut in gentem talem non uindicabit anima mea?

Eripe te, Constanti, a fouea Arrianae dementiae, ne des aeternas poenas cum (con)sacrilegis tuis. noli gloriari tibi de caduca tua dignitate, considera te mortalem, quia aliter non possis consequi inmortalitatem, nisi deum agnoueris et eius feceris uoluntatem, sicut scriptum est: haec dicit dominus: non glorietur sapiens in sua sapientia, et non glorietur fortis in fortitudine sua, nec glorietur diues in diuitiis suis, sed in hoc glorietur qui gloriatur, inquirere me et intellegere et scire in deum gloriari, quia ego sum dominus qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam super terram, quia in his est uoluntas mea, dicit dominus. cum igitur uideas in his esse uoluntatem domini, quomodo haec quae amare se dicat dominus perosa habere dignaris? in hoc, inquit, glorietur qui gloriatur, inquirere me et intellegere et scire indominumgloriari. quomodo poteris te dicere nunc in deum gloriari? quomodo poteris requirere te illum adstruere, cum sis prouocans omnes cultores eius maiestatis ad deserendam fidem apostolorum, ad blasphemiam dogmatis uestrae suscipiendam ? in hoc glorietur qui gloriatur, inquirere me et intellegere et scire in dominum gloriari, quia ego sum dominus qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam super terram, quia in his est uoluntas mea, dicit dominus. cum itaque iudicium uis iniustum a dei proferri sacerdotibus, cum sis fusor innocentium sanguinis, non es eius seruus qui haec ore loqui dignatus sit prophetae, sed plane es illius famulus qui repleuerit cor Cain, ut iustum puerum primum cultorem interficeret domini. hinc est quod, cum sis tanta in sublimitate positus, unus tamen ex his esse inueniaris, de quibus dominum locutum in euangelio legisti: uos de diabolo patre nati estis et concupiscentiam patris [*]( 7 Hier. 9, 23. 24 15 et 20 ib. 9, 24 81 lob. 8, 44 ) [*]( 1 non uisitabo Latinius; μὴ eni τούτοις ovx ἐπισϰέψομαι LXX. 3 eripite (° m. rec.) 4 consacrilegis coni. 1\'ilius, sacrilegis Vv 8 gloriaetur sapientia v, pacientia V 14 amare se v, amares V dicit v 20 uestrae (\' m. rec.); cf. 26, 25. 62, 18 21 deum v 24 ad • )

149
uestri facere uultis; ille enim homicida fuit ab initio et in ueritate non stetit. es mendax et homicida, mendax, quia crimina falsa obieceris dei seruo Athanasio, mendax, quia haereticam fidem dicas catholicam et catholicam dicas haereticam, homicida, quia et sanguinem persequeris Athanasii et iam interfeceris certum numerum dei cultorum. non stetisti sine dubio in ueritate, quia sis haec gerens, sed es totus in mendacio constitutus, quia et mendax sit pater tuus, qui te cogit ad unicum negandum dei filium, qui te inpellit ad eius seruorum effundendum cruorem. noluimus damnare absentem, noluimus nocentum ferre sententiam, noluimus haeresim suscipere tuam, ne facti tibi similes mereremur audire quae audiunt coerratici tui Iudaei, in quorum obprobrium colligimus per Hieremiam dictum: omnes gentes sine circumcisione sunt, et omnis domus Israel sine circumcisione sunt cordis. es atque eris, nisi te nobis tradideris, inter illos quos contra clamat spiritus sanctus ex persona nostri populi ad deum dicens: scio, domine, quoniam non sunt hominis uiae eius, neque uir ibit et corriget cogitationem suam. doce nos domine, sed in iudicio et non in ira, ne paucos nos facias. effunde iram tuam super gentes quae nesciunt te et super regna quae nomen tuum non inuocauerunt, quia comederunt Iacob et consumpserunt illum et pascua eius exterminauerunt.

Conspicis te unum esse ex illis, contra quos dicit dei spiritus ex persona populi nostri. respicis, nisi te conuerteris, quod ira domini in te alienigenam, in te regem, quia non solum non inuocaueris nomen domini, sed adhuc fueris persecutus, sit uentura. nam et cum dicit: quia comederunt Iacob et consumpserunt eum et pascua eius desolauerunt, quis reperiri potest esse inter contyrannos tuos princeps huius pascuae exterminator nisi tu, <qui) quidem nec laniando dei destiteris [*]( 14 Hier. 9, 26 18 ib. 10, 23—25 28 ib. 10, 25 ) [*]( 2 qui v 3 obiceris (° m. ree.), obiceris v 5 athanasi 11 innocentum en m. rec.) V, in innocentem coni. Tilius 15 omnes Sabatier 23 consumserunt exterminauerunt] desolauerunt infra Lucifer 29 repperiri 31 qui quidem scripsi, quidem qui v, quidem V )

150
seruos nec blasphemias tuas toto in regno seminans tuo? exterminare etenim te populi dei pascuam conatum non poterit dubitari, quando eius pastores tuleris, de quibus, sicut saepe diximus, per Hieremiam dixerit deus: et- dabo uobis pastores secundum cor meum, et pascent uos pascentes cum disciplina., et statueris haereticos, aliis uero catholicis inponi feceris modum, ut, si in uotis gererent in suis considere sedibus, non auderent fidem praedicare apostolicam, non temptarent te haeresis Arrianae defensore degenti in corpore euangelicam traditionem populis insinuare. haec est causa quae te probat, pascuam dei populi exterminare temptasse. omnis etenim sagina animarum Christianarum non est nisi credere, quomodo et crediderint patriarchae prophetae apostoli ac martyres, deinde omnem facere iustitiam. tu contra cum et fidem tollere uolueris de cordibus populorum dei et perfidiam tuam inserere, cum iustitia (in) dei uis ecclesia fieri, ut absens et innocens damnetur et (a) iustitiae sectatoribus, per sacerdotes puniatur consacerdos eorum catholicus ad tuam haeretici suggestionem, quomodo uideri poteris non esse exterminator pascuae dominici gregis, quando nostra pascua non sit nisi caelestis doctrina? si uis, inquit dominus, ad uitam uenire, serua mandata, et iterum: si feceritis quae mando uobis, iam non dico uos seruos, sed amicos. cum haec ita sint, debes tu ad te purgandum dare praecepta dominica quae iusserint innocentem catholicum episcopum te haeretico interea imperatore accusante debere interfici a consacerdotibus suis. fortassis etenim temptabis isto in loco dicere non te pascuam dominici gregis exterminare conatum. si nullum domini praeceptum illiusmodi quale prolatum est a te poteris proferre, superest ut cordis illi tui oculi blasphemia caecati Arrii, patefacti per dei serui hanc increpationem uideant omnia te fecisse quae [*]( 4 Hier. 3, 15 21 Matth. 19, 17 22 Ioh. 15, 14. 15 ) [*]( a 1 seminas (D m. rec.) 9 haereses m. 1 16 iustitia in scripsi, iniustitiam coni. Gallandius, iustitia Vv nis] in add. s. 1. m. rec. et v 17 et a scripsi, et V, a v et per v 18 at m. 1 20 dominicę 21 inquid 26 deberi m. 1 31 seruos v )
151
tibi obiecimus. negare non poteris talem te praebere circa nos, qualem se praebuerit Herodes ille, cui et in carnificinae rabie et in sacrilegio et in regali dignitate esse inueniris collega, circa illos quos in euangelio legimus propter deum dei filium interfectos paruulos. inuenisti utique scriptam crudelitatem Herodis, quam nunc tu dignaris exhibere, apudMatthaeum euangelistam: tunc Herodes cum uideret quia delusus est a magis, iratus est uehementer et misit occidere omnes infantes in Bethlehem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magis. minime adhuc fortassis conspicis sic te iniuste contra nos dei cultores motum, ut contra illos paruulos fuerit motus Herodes. cur nobis dignaris esse infestus? nempe quia fateamur nos Christianos, qui non damnauerimus iustum falsis a te praegrauatum criminibus. quibus rebus quisnam sis ex beati baptistae Iohannis responsis poteris perpendere et temet reconciliare deo per paenitentiam: progenies uiperarum, quis demonstrauit uobis fugere ab ira superuentura? facite ergo dignum paenitentiae fructum et nolite prae ferre uos dicentes: patrem habemus Abraham. dico enim uobis, quod potens sit deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. iam etenim ad radices arborum posita est securis. omnis enim arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur.

Quid sentis ad haec? debuimus damnare innocentem, debuimus dare contra absentem inauditum sententiam? et quomodo, cum hoc fecissemus, potueramus reperiri Christiani, cum illos, quo possint esse Christiani, hortatus fuerit beatissi* mus Iohannes, ut dignum fructum fecissent paenitentiae ? illi, qui necdum conprehenderant uiam . iustitiae conprehendere cogebantur, nos qui iam tenemus urguebamur atque urguemur a te illud occupare iter iniquitatis, in quo positi noscantur [*]( 7 Matth. 2, 16 17 ib. 3, 7-10 ) [*]( 2 uerba qualem se praebuerit post poteris l. 1 posita manus recens transponenda indicauit 3 rabiae m. 1 6 matheum 9 beth- 1 leem 10 exquiserat 14 quia fort. 19 pferre V, proferre uers. ant. 21 etenim V, enim v 26 repperiri 30 temus )

152
Iudaei. quid igitur nobis posset accidere, si uipereis tuis depasti fuissemus consiliis. nisi ut ex Christianis fuissemus uipereae progenies effecti? cur haec fieri mandasti, nisi quia conserpentes nos tuos effici cupiueris? tu qui cum scias dixisse dominum in euangelio: beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quia ipsi saturabuntur. beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur, et tamen dixeris necandum innocentem. quomodo etenim beatus potero esse, si damnauero uirum iustum. si reiciens sitim iustitiae concepero ardorem iniustitiae? quomodo propter fructus iustitiae saturabor a deo, cum opus hoc iniustum faciat me Cain fratricidam? quomodo iterum potero inter misericordes fructibus misericordiae locupletatis regnum consequi caeleste? cum, si interfecero iuxta desideria tua dei seruum. inueniar non misericors, sed crudelis atque sceleratus. quippe homicida; cum, sicut ego inmisericors fuerim circa fratrem meum, sic sit et circa me futurus ille misericordiae amator, ille iustitiae exactor qui dicit: beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quia ipsi saturabuntur. beati misericordes. quia ipsi misericordiam consequentur. quicumque. dicit dominus, soluerit unum ex mandatis his minimis et docuerit sic \' homines, minimus uocabitur in regno caelorum; et dicis, Constanti, ut quicumque non fuderit sanguinem innocentis, non potest regnum consequi caelorum? dic, sanctissime. in quo abundare poterit Christianorum iustitia plus quam scribarum et Pharisaeorum, si eum, quem tu, cur se Christianum dicat, cur nolit fieri Arrianus, persequeris, interfecerimus ? in quo essemus potiores a scribis et Pharisaeis. si exstitissemus tecum negatores unici dei filii, si, ut illi repudiant, tecum repudiaremus euangelicam fidem destruxissemusque apostolicam [*]( 5 Matth. 5, 6. 7 19 ib. 5, 19 ) [*]( 3 uipereae V m. 1, uiperae V m. rec. et v 7 et] tu coni. Gallandius 12 misericordis locupletatos coni. Gallandius 13 caelestem m. 1 15 sicut scripsi, si cum rt\' (quod nUm pro si quando usurpetur dubito) 25 et 26 qcur (q̰ m. rec.) 27 eesemus m. 1 a scripsi, ac V, om. r 29 destruxisemusque )
153
traditionem? ne dixisse memineras dominum: audistis quia dictum est antiquis: non occides; quicumque autem occiderit reus erit iudicio. ego autem dico uobis quod omnis qui irascitur fratri suo sine causa reus erit iudicio, ut haec fieri imperares ? si iratus fuero sine causa fratri meo, si dixero eum fatuum, reum me dicit futurum unicus dei filius in gehennam; et, imperator Constanti, si fudero jcruorem innocentis, dicis requiem <me) aeternam possessurum nec retinere potuisti, quando meditabaris interfici oportuisse Athanasium, sub quali conditione munera iusserit offerri dominus? si igitur offers munus tuum ad altare et ibi rememoratus fueris, quod habeas aliquid cum fratre tuo, pone munus tuum ante altare et uadc prius reconciliari fratri tuo, et tunc reuersus offers munus tuum. quid fuerat operatus malorum Athanasius, ut haec transgressus praecepta interfici eum mandares? nempe hoc, quod se Christianum dixerit aut dicat; aliud etenim nihil est quod execraris atque es punire cupiens in Athanasio. non memineras praecepisse dominum etiam inimicos diligendos, ut eum quem neque in te neque in deum scires peccasse tam acerrime fuisses persecutus? audistis quia dictum est: diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum. ego autem dico uobis: diligite inimicos uestros et benedicite maledicentes uos et benefacite eis, qui persecuntur uos, et orate pro cis, qui uos persecuntur, ut sitis filii patris uestri qui est in caelis, qui solis ortus exhibet super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. si enim dilexeritis eos qui uos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani ita faciunt? et si salutatis amicos uestros tantum, quid plus facitis? nonne et gentiles [*]( 1 Matth. 5, 21. 22 10 ib. 5, 23. 24 20 ib. 5, 43—48 ) [*]( 1 ne Vv (quod pro nec esse falso putant), nonne uel anne uel s nec coni. Gallandius 3 aerit 5 eum (\' m. ree.) V, ei v fatuuin scripsi, fatuo V, fatue V m. rec. et v 6 ettu me (tu m. m. rec.) V, et v, et tu coni. Gallandius 8 me addidi 10 iusseris L. 11 abeas 13 offers V (cf. Roensch It.1 294), offer v 16 aliut a 21 hodio m. 1 25 exibet 26 quem (* m. rec.) 27 ista Sabatier 28 amicos (a in ras. sup. ini). )
154
id ipsum faciunt? eritis ergo et uos perfecti, sicut et pater uester qui est in caelis perfectus est. diligendos mandat etiam inimicos dominus; et tu nos persequeris, cur innocentis domini sacerdotis cruorem non tecum fuderimus. diuina clamat uox dicens: in quo iudicio iudicaueritis,, et de uobis iudicabitur, et in qua mensura mensi fueritis, in eadem remetietur uobis, et tu dicis: iugulate quem deliquisse ignoratis. fontem malorum cum te esse memineris, fuisti tamen ausus de eo quem sciebas false petitum a uobis dicere: reus est mortis. adeo es excors, Constanti auguste, ut nec dictum illud domini, cum haec mandares fieri, potueris reminisci: quid autem uides festucam in oculo fratris tui, trabem autem in oculo tuo non uides ? aut quomodo dicis fratri tuo: sine ut eiciam tibi festucam de oculo tuo, et ecce trabes in oculo tuo, et tunc uidebis eicere festucam de oculo fratris tui. trabem in oculo tuo dicit esse dominus, et audes dicere Athanasio uiro iustissimo: festucam habes in oculo? ille enim nihil horum commisit, quae ei dignaris obicere; contra tu quaecumque diximus es perpetratus, damnate quoties dixisti innocentem.

Quam nos aliam uoluisti conprehendere uiam nisi tuam quam describit dominus, dicens: quam lata et spatiosa uia quae ducit ad interitum, et multi sunt qui intrant per illam? quia itaque sis in hac lata et spatiosa constitutus uia, praecepisti damnari innocentem, cupiens profecto cunctis reuelari, quod tua late perditio dominetur. tempore quo uenisti ad Italiam, sic te lupum finxeras ouem, tamquam non fuissemus ex operibus tuis te reperturi, tamquam fugisset nos domini monella dicentis: adtendite uobis a falsis prophetis, qui ueniunt ad uos in uestitu ouium, intrinsecus autem sunt lupi [*]( 5 Matth. 7, 2 11 ib. 7, 3—5 21 ib. 7, 13 28 ib. 7, 15. 16 ) [*]( 3 qcur (* m. rec.) 4 te cumconfunderimus (cum m. rec.) 6 remetietnr coni. Tilius in notis, remittetur Vv 8 deo (8 m. rec.) 11 fistucam ter 16 fistucam (° tit. rec.) 18 ppetratus (corr. m. rec.) 21 quem m. 1 lata et v, late V 23 praecipisti 25 latae 29 intrinsequs (l m. rec.) )

155
rapaces; ex fructibus eorum cognoscetis eos. numquid non luxerunt illico tristes uenenis diaboli in te inseminati amarissimi fructus tui, ut dicere temptasti damnandum fuisse inauditum? numquidnam non patuerunt confestim insidiae tuae lupi rapacis, quod enim contra dei ouile machinam construxisses maximam; fructibus ergo tuis quomodo non ouis fuisse lupus agnitus es, sic et, quomodo sis, nisi tibi consulueris, arbor igni destinata, probant sacra euangelia. numquid colligunt de spinis uuam aut de tribulis ficus? sic omnis arbor bona bonos fructus facit, mala autem arbor malos fructus facit. non potest arbor bona malos fructus facere neque arbor mala bonos fructus facere. omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur; ex fructibus enim eorum cognoscetis eos. non omnis qui mihi dicit domine domine, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit uoluntatem patris mei. sic uoluntatem patris unici dei filii facis, ut eius filium neges unigenitum, ut ipsum patrem dicas non esse uerum patrem, ut fundamenta per apostolos coneris destruere iacta, ut interficeres atque interficias cultores eius, ut antistites ipsius de populis pelleres sibi commissis, ut absentem et inauditum damnari iuberes, ut haeresim tuam quae unam blasphemat diuinitatem patris et filii et spiritus sancti in ecclesiam introduceres? si haec cuncta, ut diximus, placita sunt deo patri, poteris intrare in regnum caelorum. audis enim dicere unicum filium eius: non omnis qui dicit mihi domine domine, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit uoluntatem patris mei. damnari iubes innocentem; non recolis in Exodo dixisse deum: si rixauerint duo et percusserint mulierem in utero habentem et abortiuerit non deformatum, [*]( 8 Matth. 7, 16—21 25 ib. 7, 21 28 Ex. 21, 22-25 ) [*]( 1 5 rapaces (\' m. rec.) ouilem m. 1 Quod enim — maximam, fructibus ergo — agnitus es v disting. 7 fuisse] sed add. s. 1. m. rec. et v, lupus non ouis fuisse exspectes, sed cf. 154, 26 16 sic scripsi, si Vv 17 ut V sed quomodo fit in marg. m. rec., quomodo fit ut v 19 iecta m. 1 29 abortaverit (\' m. rec.) nondum formatum Gallandius; sed μὴ ἐξειϰονισμένον LXX )
156
detrimentum patietur. quodcumque aestimauerit uir mulieris dabit cum dignitate. quod si deformatum fuerit, dabit animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, combustum pro combusto, uulnus pro uulnere, liuorem pro liuore. credo nihil sacrarum te fugere scripturarum; neque enim posses egregia nobis dare mandata, nisi fuisses legis peritus. legisti utique etiam haec: omnis qui audit hos sermones meos et facit illos, similem aestimabo illum uiro prudenti, qui aedificauit domum suam super petram. descendit pluuia et uenerunt flumina, flauerunt uenti, inpegerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat super petram. et omnis qui audit sermones meos nec illos facit, similem aestimabo illum homini stulto, qui aedificauit domum suam super arenam. descendit pluuia, aduenerunt flumina, flauerunt uenti, inliserunt domui illi, et cecidit, et facta est ruina eius magna. quem te horum esse dicis, Constanti, sapientem an insipientem? si dixeris sapientem, cur opera tua monstrant te insipientem? cur domus tua inuenitur conlocata I super arenam? neque enim poteris supra petram te aedifi-I casse domum tuam dicere, cum omnis sapiens uideat fabricam stultitiae tuae, cum omnis dei seruus conspiciat magnam\', hanc quam praedixit dominus ruinam salutis tuae. in quo et- i enim inuenitur stare Christianus, nisi in eo, quod praeceptis pareat domini, nisi in eo quod, omnibus si fuerit uexatus pro nomine dei filii persecutionibus, tamen duret inmobilis? in quo erit perfectus Christianus, nisi si etiam fuerit interfectus pro eo quem tu negare dignaris uerum esse filium dei? tu contra, cum non in ecclesia sis, sed apud Arrianos dei inimicos. cum dei unicum filium negans sis, cum non sis implens eius mandata clementiae, sed magis destruere coneris, cum sis praeuaricator legis, cum desertor sacramenti militiae caelestis, [*]( 7 Matth. 7, 24-27 ) [*]( o h 9 uirum (° m. rec.) 14 arenam (h m. rec.) 19 sup V, supra v harenam 21 omni (\' m. rec.) 24 uerba uexatus pro nomine dei filii desecta sunt in marg. supremo folii 28 aput m. 1 )
157
cum persecutor dei religionis, cum te circa eius cultores praebeas carnificem, quomodo poteris sapiens uir inueniri similis illi, quem dixerit dominus supra petram aedificasse domum suam ?

Sed inquis contra haec: non sum insipiens, ego noui me sapientem. si sapiens es, cur ea fecisti atque es faciens quae soli possunt facere insipientes? si es sapiens, cur damnari mandasti inauditum absentem? cur innocentem praecepisti interfici? cur dei sacerdotes desiderasti hostes dei fieri? neque enim possint dei effici amici per hoc factum, cum dominum scias dixisse apostolis: si feceritis quod mando uobis, iam non dicam uos seruos, sed amicos. - si sapiens es, cur. damnante te Athanasium dei sacerdos audiri debeo? tu eum causas praestare allegationum suarum minime es passus? si sapiens es, si es dei cultor, cur nos, quia Christianos esse fateamur, persequeris? cur eos qui se non dixerint esse Christianos, sed fateantur se esse Arrianos, uehementer diligis? si sapiens es, cur ad domum dei misisti saepe militem armatum? si prudens es et dei te nosti seruum, cur eius populum armis es persecutus atque persequeris? cur postremo fidem apostolicam atque euangelicam haereticam dicis et haereticam catholicam pronuntias? tu te dicis sapientem; sed contra nos cernimus nullum posse qui haec faciat esse sapientem. quis etenim sacrilegus poterit dici prudens nisi ab inprudentioribus se? si tu sapiens es, Constanti, quis sit te insipientior, inuenire non potero. tune adhuc tibi uideris esse sapiens, qui fueris arbitratus, quod enim prophetae apostoli ac martyres pro creatura fuerint interfecti? negare enim non audebis cunctos hos pro unico dei interfectos filio. quomodo poteris dici sapiens, qui non solum descendentibus pluuiis, fluminibus inundantibus, flantibus uentis resistere non temptaueris, ne temet, qui domus esse inueniris, pessumdedissent, sed et ipse in pluuias, flumina uentosque te uerteris ad hoc, [*](10 Ioh. 15, 14. 15 ) [*](6 quae Latinius, quod Vv 12 damnante te scripsi, damantem t se (corr. m. rec.) V; damnantem te v audire v 15 esse] nos add. s. l. m. rec. et v 26 enim exp. m. rec. )

158
ut nos tu, turbo atque procella diabolica, tecum ad exteriores traheres tenebras? manifesta autem sunt, dicit apostolus, opera carnis, quae sunt adulteria fornicationes inmunditia inpudicitia luxuria idololatria ueneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones haereses inuidiae homicidia ebrietates commissatione et his similia, quae praedico uobis, sicut praedixi, quia qui talia agunt regnum dei non consequentur. et furit in innocentis necem mens tua sapientia uigens? clamat apostolus quod homicidae non sunt possessuri regnum caelorum, et tu Constantius prudentissimus dicis imperator: iugulate absentes, mactate inauditos, interficite innocentes, et uestrum erit dei regnum. hinc datur intellegi quam sis sapiens, si denique ille sis qui domum tuam aedificaueris supra petram. dixisse etenim te negare non poteris: ego propterea cupio damnare Athanasium, quia desidero placere deo. sic utique et nos placere desiderasti deo, quomodo iam tu placueris, ex quo uidelicet Athanasium es dignatus cogitare interimere in nostra omnium conscientia domini sacerdotum. sic in primordio Cain deo placuit, mox ut interficere meditatus est fratrem. quo modo uidetur, Constanti, unde sit radix tua, de qua descendisset stirpe. numquidnam poteris negare post haec te in illo esse choro quem narrat apostolus Romanis: et sicut non probauerunt deum habere in notitiam. tradidit illos deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conueniunt, repletos omni iniquitate malitia inpudicitia cupiditate nequitia, plenos inuidia homicidiis contentione dolo malis moribus, susurratores, detractores, deo odibiles, contumeli〈os〉os, superbos, sibi placentes, gloriantes, inuentores malorum, parentibus non obsequentes, insipientes, inconpositos, sine affectu, sine misericordia, qui cum iustitiam dei cognouerint, non intellexerunt, quoniam qui talia agunt digni sunt [*]( 2 Gal. 5, 19-21 23 Rom. 1, 28—32 ) [*]( 8 inpudititia 6 ebriaetates 8 furit coni. Poncius, fuerit V 18 omniaum 19 sacerdotem Gallandius 23 notitia JLucifer ipse in libro Mor. pro dei filio 24 faciunt 27 detrectatores t; OS contumelios e" m. rec.) 29 obsequentibus V, em. v )
159
morte. non solum qui illa faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus ea. ecce nimias amor in te subito circa nos ortus quid nobis contulerat, si tibi temperare auderemus? mortem hauseramus perpetuam. item dicit infra: nulli malum pro malo reddentes, prouidentes bona non solum coram deo, sed etiam coram hominibus. si fieri potest, quod ex uobis ipsis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. sitiens haec calcari salutaria monita es nos hortatus punire innocentem. quomodo enim bona non solum coram deo, sed et apud homines prouidisse inueniebamur, si damnassemus innocentem, qui dedissemus formam ad sanguinem fundendum iustorum? quomodo cum omnibus inueniebar hominibus pacem desiderans habere, qui suggestione tua falsa haeretici excitus pacem extinxissem consacerdotis mei?