Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quare incredibilis est error illorum qui cum aliquam sectam probauerint eique se addixerint, ceteras damnant tamquam falsas et inanes armantque se ad proeliandum nec quid defendere debeant scientes nec quid refutare incursantque passim sine dilectu omnia quae adferunt quicumque dissentiunt.

ob has eorum pertinacissimas contentiones nulla extitit philosophia quae ad uerum propius accederet: nam particulatim ueritas ab iis tota conprehensa est. factum esse a deo mundum dixit Plato:

idem prophetae locuntur idemque ex Sibyllae carminibus apparet. errant igitur qui uel omnia sua sponte nata esse dixerunt uel minutis seminibus conglobatis, quoniam tanta res, tam ornata, tam magna neque fieri neque disponi et ordinari sine aliquo prudentissimo auctore potuit et ea ipsa ratio qua constare ac regi omnia sentiuntur, sollertissimae mentis artificem confitetur.

hominum causa mundum et omnia quae in eo sunt esse facta Stoici loquuntur: idem nos diuinae litterae docent. errauit ergo Democritus, qui uermiculorum modo putauit effusos esse de terra nullo auctore nullaque ratione.

cur enim formatus sit homo, [*](EPITOME 15-20] c. 62, 6. ) [*](BRtiSPJ 1 nemo] ne P 2 scire post eius S, om. P 4 efficere B, ifficeret Rl, deficeret H 5 et] ut P 6 ipsam R 7 eiqu*e (a er.) B 8 armantesque R 9 utroque loco ne\'c\' B2 10 inculrJsantque B3 delicto H, delectu (pr. e ex i) P* 11 quecumque P3 earum RP 12 exsistit B quam Bl, corr. B2 proprius Harpl, corr. P3 13 particulati* ex -tis S2 his HSP 14 facta P1, corr. P1 loquuntur lIP, loquntur S 15 apparent BR erant Hsac, corr. m. 1 ? 16 sua om. 11 18 neque disponi neque fieri neque ordinari (ornari R) nisi ab (si non, om. ab, S) aliquo RS prouidentissimo B3 (s. I., pru- Bx) H 19 potuit] non potuit BBS, potest II et om. BH ea om. R 21 sunt B3 22 locuntur B 28 miodoj S* effusos] homines effusos codd. recent., wir probabilius effusos nos 24 nullaque] nulla B )

608
diuini sacramenti est, quod quia ille scire non poterat, humanam uitam deduxit ad nihilum.

ad uirtutem capessendam nasci homines Ariston disseruit: idem nos monemur ac discimus a prophetis. falsus igitur Aristippus, qui hominem uoluptati hoc est malo tamquam pecudem subiugauit.

inmortales esse animas Pherecydes et Plato disputauerunt: haec uero propria est in nostra religione doctrina. ergo Dicaearchus cum Democrito errauit, qui perire cum corpore ac dissolui argumentatus est.