Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

hic ignis est: quis eo utitur? instituit ergo <cuncta.> summus deus non propter se, quia nihilo eget, sed propter hominem, qui iis congruenter uteretur.

Reddamus nunc rationem quare hominem ipsum fecerit: quod si philosophi scissent, aut defendissent illa quae uera inuenerant aut in maximos errores non incidissent.

haec enim summa, hic cardo rerum est, quem qui non tenuerit, ueritas illi omnis elabitur, hoc est denique, quod efficiat illis non quadrare rationem: quae illis si adfulsisset, si sacramentum hominis omne cognossent, numquam disputationes eorum et omnem philosophiam de transuerso Academia iugulasset.

sicut ergo mundum non propter se deus fecit, quia commodis eius non indiget, sed propter hominem, qui eo utitur, ita ipsum hominem propter se.

quae utilitas deo in homine, inquit Epicurus ut eum propter se faceret? scilicet ut esset qui opera eius intellegeret, qui prouidentiam disponendi, rationem faciendi, uirtutem consummandi et sensu admirari et uoce [*](EPITOME 1—7] c. 64, 3. 8-13] c. 64, 4 (—fecerit). 15- 597, 11] c. 64,4 (ab erat). 7. ) [*](AUCTORES § 3 s. (Epicurus)] frg. 371. 18 s.] cf. Lucr. V 165-167. ) [*](BHPj 1 ita ut] aut P 2 intellegat (sic corr. m. 3) P 4 id nauigat scripsi (eum nauigat iam Walchius), nauigat BP, in eo nauigat H edd.; cf. Epit. 64, 3 quis nauigat mare, et supra § 5 nauis-ut in ea nauigetur 5 est om. P cuncta addidi ex Epit. 64, 3 cuncta igitur propter hominem deus fecit, quod etiam iis 7 commendat; ergo (haec) Heumannus 6 nihiliOj B1, nihil H 7 iis scr., is B, his HP con- gruewter H2 9 sciscent P1, corr. P* 11 quem om. P 12 omnis B1, omnis (i ex e m. 2 ?) P uerba hoc est — rationem ut glossetna ex c. 3, 17 deriuatum damnat Heumannus non (sic corr. m. 3) quadrara (t exp. m. 1) P 13 si (ante sacramentum) om. P 14 homine (exp. m.2?) P coguouissent H nrec\'umquam P3 disputationis P1, corr. Ps 15 ac*ademias (s er.) sic P 17 hominu (ante qui) B 20 operam H 21 sensum P )

597
proloqui posset: quorum omnium summa haec est, ut deum colat.

is enim colit qui haec intellegit, is artificem rerum omnium, is uerum patrem suum debita ueneratione prosequitur qui uirtutem maiestatis eius de suorum operum inuentione inceptione « perfectione metitur.

quod planius argumentum proferri potest et mundum hominis et hominem sua causa deum fecisse, quam quod ex omnibus animantibus solus ita formatus est, ut oculi eius ad caelum directi, facies ad deum spectans, uultus cum suo parente communis sit uideaturque hominem deus quasi porrecta manu adleuatum ex humo ad contemplationem sui excitasse?