Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

si quis autem diligentius haec uoluerit scire, ex ipso fonte hauriat et plura quam nos in his libris conplexi sumus admirabilia reperiet.

Fortasse quispiam nunc requirat quando ista quae diximus sint futura. iam superius ostendi conpletis annorum sex milibus mutationem istam fieri oportere et iam propinquare summum illum conclusionis extremae diem.

de signis quae praedicta sunt a prophetis licet noscere: praedixerunt enim signa, quibus consummatio temporum et expectanda sit nobis in dies singulos et timenda.

quando tamen conpleatur haec summa, docent ii qui de temporibus scripserunt, colligentes ex litteris sanctis et ex uariis historiis quantus sit numerus annorum ab exordio mundi. qui licet uarient et aliquantum numeri eorum summa dissentiant, omnis tamen expectatio non amplius quam ducentorum uidetur annorum.

etiam res ipsa declarat lapsum ruinamque rerum breui fore, nisi quod incolumi urbe Roma nihil istius uidetur esse metuendum.

at uero cum caput illut orbis occiderit et ῥύμη esse coeperit, quod Sibyllae fore aiunt, quis dubitet uenisse iam finem rebus humanis orbique terrarum?

illa est ciuitas quae adhuc [*]( 8 superius] c. 14, 6. ) [*](AUCTORES 17 s.] cf. Hippolytum in Danielem prophetam ap. Photium, Bibliothec. cod. 202, et frg. 59, § 6 (pag. 154) ed. de Lagarde. 21 ῥύμη] Or. Sibyll. III 364; VIII 165. ) [*](BHSPJ 1 doceremque] quae H 3 recusant edd. 4 ante ex 2 litt.,, fort. et, eras. B 5 et] 2 litt., fort. idem et, eras. B nos bis H iis B 6 acmirabilia B, mirabilia H 7 nunc] hunc Bl, ho*c B3 8 sint] in P1, corr. P3 ostendimus P 9 oportet H 11 dicta H a] ex H noscere] nos certe H 12 et om. P 14 ii edd., hii BP, hi HS quide (~ er.) S colligentes (alt. e ex i m. 3) P ex S, ea B, c ea ex H edd., ea (corr. m. 3) P 16 mundi qui] mundio P1, corr. P1 et] ei P1, corr. P2 17 an <in) summa ? nisi rectius summa cum Schoellio et Thilone eicitur numerum B dissentiant H, dissentiat cett. 18 quae H 20 istius modi P 21 orbis (is uel ex b. uel ex eodem is m. 3) B et ῥύμη] EIPTMH P 23 orbi H illa illa H, fort. recte; cf. pag. 478, 3 ueniet; 272, 4 hic hic )

665
sustentat omnia, precandusque nobis et adorandus est deus caeli, si tamen statuta eius et placita differri possunt, ne citius quam putamus tyrannus ille abominabilis ueniat, qui tantum facinus moliatur ac lumen illut effodiat, cuius interitu mundus ipse lapsurus est.

nunc ad cetera exequenda redeamus quae deinceps secutura sunt.