Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Nunc reliqua subnectam. ueniet igitur summi et maximi dei filius, ut uiuos ac mortuos iudicet, Sibylla testante atque dicente: ,

  1. πάσης γὰρ γαίης τότε θνητῶν σύγχυσις ἔσται,
  2. αὐτὸς ὁ παντοκράτωρ ὅταν ἐλθῃ βήματι κρῖναι
  3. ζώντων καὶ νεκύων ψυχὰς καὶ κόσμον ἅπαντα
  4. .

uerum ille cum deleuerit iniustitiam iudiciumque maximum fecerit ac iustos qui a principio fuerunt ad uitam instaurauerit. mille annos inter homines uersabitur eosque iustissimo imperio reget. quod alia Sibylla uaticinans furensque proclamat:

  1. κλῦτε δέ μου, μέροπες, βασιλεὺς αἰώνιος ἄρχει
  2. .

tum qui erunt in corporibus uiui, non morientur, sed per [*](EPJTOME 4-659, 6] c. 67, 3. ) [*](A rCTOIiES § 1 s. 5 s.] cf. Apocal. 20, 1—6. 7 ss.] Vm 81 &1. 14] frg. I (pag. 230 Friedl.); cf. Alexandrum I pag. 302. ) [*](BHSPJ 1 sed om. H 3 posset H 4 magni H 5 ac] ut H 7 rAP (r ras. ex T) P TAIH SP TOITI P HrVHTON P θνητω̄ν τότε codd. Sibyll. CrSXTCeiC B, CϒΝΧϒCIC SP €CT€ B pases gargeestotothnetonsynchisisoste H 8 ATTOC B o otn. codd. Sibyll. ΠΑΝΤΟΚΡΑ- TOP S, lΤΑΝΤΟΚΡΑθΩΡ P ΟθΑΝ S, sequitur 13 s. proclamat et utrsw Silnfll. (ϰλῡτε); reliqua pars uersus 8 et u. 9 infra post repetitum proclamat. leguntur €AHH B, HAON S, HAHH P BMATI (sed M mtnus cert., fort. AA) B, BHBMATI P KPCLNAI BP, KPЄINANI S ὲλθὼν M- μασι ϰρίνη̣ codd. Sibyll. autosopantocraton otaneithebematicrine H 9 Cwv- των ϰαὶ] CϒΝΙΙΑΝΤΟΝ B ΝΗΚϒΩΝ P M IXAC S KOCMO SP zontoncaenecionpsychascaecosmonapanta H interpretatio lat. eadem in B (in mg. tn. 1) et P haec in omni enim terra tunc mortalium confusio erit, ipse omnipotens fomnepotens B) cum uenerit pro tribunali iudicare uiuentium mortuorumque animas et mundum omnem ad loc. Sibyll. cf. Struuium, opusc. I 93 10 iniustiam II 11 qui* a (a er.) S instaurauerit H, restaurauerit B, restaurauerint (exp. m. 2) S, restauraurit P9 12 annis SP 13 furenque (lfic) proclamans H 14 KATTJC S (cf. ad 8), KAITC P Ae P Morc B BACIA£C B, BACIACTC SP APXCI S clytedemumeropesbasileuseoni archi H interpretatio lat. paene eadem in Ii (in mg. m. 1) et P 15 tunc BHP moriuntur P )

659
eosdem mille annos infinitam multitudinem generabunt et erit suboles eorum sancta et deo cara: qui autem ab inferis suscitabuntur, hi praeerunt uiuentibus uelut iudices.

gentes uero non extinguentur omnino, sed quaedam relinquentur in uictoriam dei, ut triumphentur a iustis ac subiugentur perpetuae seruituti.

sub idem tempus etiam princeps daemonum, qui est machinator omnium malorum, catenis uincietur et erit in custodia mille annis caelestis imperii, quo iustitia in orbe regnabit. ne quod malum aduersus populum dei moliatur.

post cuius aduentum congregabuntur iusti ex omni terra peractoque iudicio ciuitas sancta constituetur in medio terrae, in qua ipse conditor deus cum iustis dominantibus commoretur. quam ciuitatem Sibylla designat, cum dicit:

  1. καὶ πόλιν, ἥν ἐπόθησε θεὸς, ταύτην ἐποίησεν
  2. λαμπροτέραν ἄστρων ἠδ\' ἡλίου ἠδὲ σελήνης
  3. .
[*](EPITOME 6-9] c. 67, 2. 9-12] c. 67, 3.\' ) [*](AUCTORES 1] cf. Is. 6,12. 14 s.] V 420 s. ) [*](TESTES 10 ss. 660,4 ss.] Hieronym. de uir. inlustr. XVIII: quem (sc. Papiam) secuti sunt Irenaeus et Apollinaris et ceteri, qui post resurrectionem aiunt in carne cum sanctis dominum regnaturum. Tertullianus quoque in libro de Spe fidelium et Victorinus Petabionensis et Lactantius hac opinione ducuntur. — Unde Gennadius (Corp. haeresiolog. ed. Oehler I pag. 349; Ts.-Augustin.\' uol. VIII appendic. pag. 78 E Maur.) de ecclesiastic. dogmat. c. XXV: in diuinis repromissionibus nihil terrenum uel transitorium expectemus, non quod ad cibum uel ad potum pertinet, sicut Papia auctore Irenaeus Tertullianus et Lactantius adquiescunt. ) [*](BHSPj 1 eorsldem B7 infinita S eri/71 ex erunt P 2 subules P1, soboles Pl ab inferis] a feris H 3 hii BS, hi* (1 er.) P uiuiuentibus H ueluti HS 4 uictoria S 5 triuutur H, triumferentur pac, er del. m. I ? subiu+gentur (n er.) S perpetua H 6 etiam] idem H principes P1, in ras. corr. P3\' 7 ersJt B3 cathenis B catenis uincietur om. H 8 quod H 9 ne* (c er.) B aduersu HS 10 cuius ad dei filius pag. 658,5 refert Buenemannus; an ad caelestis imperii (8) respicit ? nisi forte ante post quaedam interciderunt, in quibus dei filius uel Christus appellatus erat 12 dei H 14 TIOAIN S ЄПθΗCЄ S, ЄΠΟθΗCЄ (II ex TI m. 1?) P ec S, 0GC P ἐποίησεν] ЄΠΟθΙΗΗCЄN S; ἐποίησε uel i..ó- ησε codd. Sibyll. cepolinenepothesaetheostautenepyesen H 15 ΛΛΜΠΡΟ- TGPAN P; ϕαιδροτέραν codd. Sibyll. ACTPON B ἠδ\' om. B, , HA P; xe ϰαὶ codd. Sibyll.; cf. interpretat. lat. in BP ἠδ — σελήνης] ) [*]( 42* )
660

tunc auferentur a mundo tenebrae illae quibus obfundetur atque occaecabitur caelum, et luna claritudinem solis accipiet nec minuetur ulterius, sol autem septies tanto quam nunc est clarior fiet. terra uero aperiet fecunditatem suam et uberrimas fruges sua sponte generabit, rupes montium melle sudabunt, per riuos uina decurrent et flumina lacte inundabunt: mundus denique ipse gaudebit et omnis rerum natura laetabitur erepta et liberata dominio mali et impietatis et sceleris et erroris.

non bestiae per hoc tempus sanguine alentur, non aues praeda, sed quieta et placida erunt omnia. leones et uituli ad praesepe simul stabunt, lupus ouem non rapiet, canis non uenabitur, accipitres et aquilae non nocebunt, infans cum serpentibus ludet.