Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

tunc annus breuiabitur et mensis minuetur et dies in angustum coartabitur, stellae uero creberrimae cadent, ut caelum omne caecum sine ullis luminibus appareat.

montes quoque altissimi decident et planis aequabuntur, mare innauigabile constituetur. ac ne quid malis hominum terraeque desit, audietur e caelo tuba: quod hoc modo Sibylla denuntiat: [*](EPITOME 8-20] c. 66, 5 s. ) [*](AUCTORES 7 s.] cf. Orac. Sibyll. VIII 342-344. 9—11] cf. ibid. 190—194. 341; Matth. 24, 29. 15-17] cf. ibid. VIII 214 s. 18 s. (stellae)] cf. ad 9-11 et Orac. Sibyll. V 531; VIII 204. 20 s.] cf. ibid. VIII 234-237. ) [*]( u BHSPJ 1 fiet et H 4 rspeml B2 frigem (u m. 2 ?) P 6 a*quae (t ? er.) B aut in amaritudinem HP 7 et (ante in terra) om. H 9 mentcs1 P2 et del. Heumannus fines H 12 rinluisa PJ 13 discernsktj H7; discernatur edd. 14 oris H obfusa H 15 siderium H 16 uf (i. e. uel) S, uera BPl (uel* P2), uerae H 17 hiems S 18 diem H In1 P3 creberrimae S, creberrime cett.; cf. Epit. 66, 5 stellae omnes de- cident 19 cadunt S caelo P1, corr. P2 omne|cecum S\', omne obi cecetum S2 20 appareret sac, corr. m. 1 ? 21 quis H 22 audiebatur (exp. m. 2) P e B, de H (recte ? cf. ούρανόθεν pag. 637, 1, sed etiam pag. 629, 25), § S, ae P tu*ba (r er.) H 23 adnuntiat H )

637
  1. σάλπιγξ οὐρανόθεν φωνὴν πολύθρηνον ἀφήσει
  2. .
itaque trepidabunt omnes et ad luctuosum illum sonitum contremescent.

tum uero per iram dei aduersus homines qui iustitiam non adgnouerint, saeuiet ferrum ignis fames morbus, et super omnia metus semper inpendens. tunc orabunt deum et non exaudiet, optabitur mors et non ueniet. ne nox quidem requiem timori dabit nec ad oculos somnus accedet, sed animas hominum sollicitudo ac uigilia macerabit, plorabunt et gement et dentibus strident, gratulabuntur mortuis et uiuos plangent.

his et aliis pluribus malis solitudo fiet in terra et erit deformatus orbis atque desertus: quod in carminibus Sibyllinis ita dicitur: [*]( § 12. 13] hoc loco Lactantium quod IV 26, 42 \'in nouissimo libro\' se docturum esse ostenderat, \'quomodo uel in qua plaga tuti omnes sint futuri qui signum hoc ueri et diuini sanguinis in summo corporis sui notauerint\', exponere uoluisse conicio conlatis uerbis \'aduersus homines qui iustitiam non adgnouerint\' (supra 3) et \'tertia quae fuerit probata\' (pag. 638, 5) ex progressu et carminis Sibyllini lib. VIII per totum hunc locum a Lactantio adhibiti, cuius uersibus 244—247 illud signum commemoratur, et Apocalypsis, cuius c. 7, 2-8 (cf. 14, 1-5 et supra ad c. 16, 5-11) simile argumentum continetur. — cf. \'Hippolyt.\' ibid. c. 28 fVeI μή τις TOV τίμιον OTaupOV ποιήση EV TU) μετώπω̡ TTJ δεξια̌ αύτου̃ χειρί. ) [*](EPITOME 3-638, 5J c. 66, 7. ) [*](AUCTORES 1] Orac. SibyU. VIII 239. 4-10] cf. ibid. 352- 356. 350 s.; II 306-311; cf. \'Hippolyt.\' ibid. c. 27; 33 (xai τη̃ς ήμέρα; ota- ϕαυσϰούσης XTX., cf. supra 6: ne nox quidem eqs.). 6] cf. Apocal. 9, 6. ) [*](EXPILATOBES 1] Sedulius (cf. Montefalconium, palaeograph. graec. pag. 247). ) [*](BHSP] 1 CAAITIS B, CAAIJirE S, CΑΑΠΙΝΞ P, CAAIII .ЄΞ Sedulius ΟΥΡΑΝΟΘЄ S, OVFANQHH P; ούρανόθεν cum Lad. codd. Sibyll. HMQV, S1 oupavoOev rell. ΦΩΝЄN B ITOePIINON B, nOAiePHNON S, no- AVePHNQN P APHBEI S, APHCtP P SalpitI (n er.) uathen fone polithronafesi H interpretatio latina in B (in mg. m. 1), alia in P, alia ap. Sedulium 2 lurctuosum (c m. 3?) P 3 aduersum S 4 adgnouerunt B fames (e ex i m. 3) P 5 *orabunt, (i ? er.) ad deum P 6 nueniet (i. e. non ) ex inueniet S2 nec S 7 dabit timori S 8 macerauit Bl, corr. B3 9 gemunt P1, corr. P3 stridunt B mortui sed H 10 iis B, hiis P plurimis Heumannus sollicitudo SPar 11 formatus S )

638
  1. ἔσται ϰόσμος ἄϰοσμος ἀπολλμένων άνθρώπων
  2. .

ita enim conficietur humanum genus, ut uix decima pars hominum relinquatur, et unde mille processerant, uix prodient centum. de cultoribus etiam dei duae partes interibunt et tertia quae fuerit probata remanebit.

Sed planius quomodo id eueniat exponam. imminente iam temporum conclusione propheta magnus mittetur a deo, qui conuertat homines ad dei agnitionem, et accipiet potestatem mirabilia faciendi.

ubicumque homines non audierint eum, claudet caelum et abstinebit imbres, aquam conuertet in sanguinem et cruciabit illos siti ac fame, et quicumque conabitur eum laedere, procedet ignis de ore eius atque conburet illum. his prodigiis ac uirtutibus conuertet multos ad dei cultum. peractisque operibus ipsius alter rex orietur e Syria malo spiritu genitus, euersor ac perditor generis humani, qui reliquias illius prioris mali cum ipso simul deleat.

hic pugnabit aduersus prophetam dei et uincet et interficiet eum et insepultum iacere patietur, sed post diem tertium reuiuiscet atque inspectantibus et mirantibus cunctis rapietur in caelum.