Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quidam enim probitate ficta uiam sibi ad potentiam muniunt faciuntque multa quae boni solent, eo quidem promptius quod fallendi gratia faciunt. utinamque tam facile esset praestare quam facile est simulare bonitatem!

sed hi cum esse coeperint propositi ac uoti sui conpotes et summum potentiae gradum ceperint, tum uero simulatione deposita mores suos detegunt, rapiunt omnia et uiolant et uexant eosque ipsos bonos quorum causam susceperant insequuntur et gradus per quos ascenderunt amputant, ne quis illos contra ipsos possit imitari.

uerum tamen putemus hoc [*]( 6 declarabo apertius] c. 11 ss. ) [*](AUCTORES 8 s.] cf. pag. 495,10 s. ) [*](B(G)RHS(-14)PV] 1 effuwdere P3 dicit B\', corr. B3 2 quid O om. R non equidem] non quidem R, nequidem S 3 uidear (sic corr. m. 2) B *probare (a ? er.) B negem (g ex c m. 2) H 4 uerum B illa (i ras, ex u) H sit om. V; pro sit habent est post terrena edd. terrene R 5 efficiat H terra R quid] quod H 6 qui] qui* (d er.) B declarabit (b ex u) sic R 7 iam in ras. ex iamne ut uid. B* 8 secuntur RP 9 honorum Bx, corr. B3 deftensioQem (1 er.) B a [sionem] incipit codicis G pag. 119 (29), cuius in uerss. 1-4 perpauca legi poterant 10 malis B3 enim om. R 11 ficta* (m er.) B faciuntque multa] faciunt J2 12 boni* (s er.) H 13 fale R esset] est B\', *s\'it B*, esse et P1 Cesset et P3) V .14 hii R in hi cum denuo deficit cod. S (fol. 131b) coeperunt Bar (u ras. in i corr.) P1 (corr. P2) V prApositi P3 15 coupote*s (n er.) B, computes pI, u in o corr. P3, coputes V post potentiae 8. I. suae PJ ceperint V, coeperiut BarRHP; mihi suspectum, malim adepti sint uel ascenderint uel sim., pr. coeperint eiciendum et pot. (tenere) gr. coeperint scribendum Schoellio uid. tunc B simulationem Pl, m del. P3 16 et uiolant om. R 17 causa (~ m. 3) B insequntur B, insecuntur R 18 ascenderant B 19 possit B\', corr. B2 )

502
officium non nisi boni esse, ut bonos defendat. at id suscipere facile est, implere difficile, quia cum te certamini congressionique commiseris, in arbitrio dei, non tuo posita uictoria est, et plerumque inprobi et numero et conspiratione sunt potentiores quam boni, ut ad eos superandos non tam uirtus sit quam felicitas necessaria.

an ahquis ignorat quotiens melior iustiorque pars uicta sit? hinc semper dominationes acerbae in ciues extiterunt.

plena est exemplis omms historia, sed nos contenti erimus uno. Gnaeus Pompeius bonorum uoluit esse defensor, siquidem pro re publica, pro senatu, pro libertate arma suscepit. idem tamen uictus cum ipsa libertate occidit et a spadonibus Aegyptiis detruncatus insepultus abiectus est.

non est igitur uirtus aut hostem malorum esse aut defensorem bonorum, quia uirtus incertis casibus non potest esse subiecta.

  1. commoda praeterea patriai prima putare
sublata hominum discordia nihil est omnino. quae sunt enim patriae commoda nisi alterius ciuitatis aut gentis incommoda, id est fines propagare aliis uiolenter ereptos, augere [*](AUCTORES 9 s. et 13 s.] cf. pag. 495, 10 s. 16] cf. pag. 495, 14. § 19 s. 23 s.] ad Ciceronis de re publica librum III (c. 12, 21 ed. Baiter) rettulit Maius. ) [*](BCG)RHPV] 1 boni] bonis H 3 tua BI, in ras. corr. B* possita V 4 plerunTq.1 B1 5 potentiores P2 quam boni om. R nontam B* 6 post ignorat s. I. quod P1 7 iustior quam H domiuatione V ht arcerue B1, a∗cerbrae B1 8 ciuibus R, ciu-us (pr. i ex alia lift. m. 3. pr. u ras. ex b corr., bi s. I. m. 3) P, ciuis V sed] et H 9 gneus B, cn. RH, GÑ. PV 10 repuA P1 libertate B 11 att [Occi](d)[it] in- cipit codicis G pag. 120 (30), cuius in utras. 1-20 et 29-31 nonnulla legi poterant occiditur R 12 arbl B3, ab H spludonibus (r er.) B desepultus Bl, corr. B* ante abiectus 2 ttel 3 litt. erasae, quarum prima u, B [est abie] ctus G 16 cf. pag. 495, 14 preterea H patriai edd., patriae BRHV, patriae P putare. sublata hominum concordia nihil est omnino male edd. 17 concordia (con in ras. ex dis m. 2jP 18 patria R aut1 B* gentes Bl, corr. B1 19 uolenter BacP1, corr. BlP* ereptis codd. recent. et edd. (\'ut aliis sit tertius casus, ereptis sextus\' Celtarius), eiectis alii codd. recent. et tdd. )
503
imperium, vectigalia facere maiora? quae omnia non utique uirtutes, sed uirtutum sunt euersiones.

in primis enim tollitur humanae societatis coniunctio, tollitur innocentia, tollitur alieni abstinentia, tollitur denique ipsa iustitia: quae discidium generis humani ferre non potest et ubicumque arma fulserint, hinc eam fugari et exterminari necesse est.