Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

item si ardor libidinum conprimatur, omnis aetas et sexus retinebit suam sanctitatem, nemo quidquam pudendum aut patietur aut faciet.

ergo uniuersa scelera et flagitia his commotionibus uirtute sedatis ex hominum uita moribusque tollentur. quae sedatio commotionum et adfectuum hanc habet rationem, ut omnia recta faciamus.

omne igitur uirtutis officium est non peccare. quo profecto fungi non potest qui deum nescit, quoniam ignoratio eius a quo bona oriuntur, inprudentem inpingat in uitia necesse est.

itaque ut breuius et significantius utriusque rei summa officia determinem, scientia est deum nosse, uirtus colere: in illo sapientia, in hoc iustitia continetur.

Dixi, quod erat primum, scientiam boni non esse uirtutem, deinde, quid sit uirtus et in quo sit: sequitur ut id quoque ipsum, quid sit bonum et malum, nescisse philosophos breuiter ostendam, quia paene declaratum est in libro tertio, cum de summo bono disputarem.

qui autem quid esset summum nescierunt, et in ceteris bonis malisue, quae summa non sunt, [*]( 21 in libro tertio] c. 7 ss. ) [*](BRHSPVj 1 oriunt(u)r B 2 inpeutus (di er.) B 3 omnis B, omnium H contentione pI, s add. Ps, contentione Y male BIPI, V V corr. B*P3, malo S sopiuntur R, sopient* (t est -tur) S 5 crassabitur S exercitu (~ m. 3) B 6 sibi S 8 uniuerse pI, corr. PJ 9 commonitionibus V sedatas (alt. a ex i) B3 10 uit*a (i er.) B moribusq.1 B\' tolleWtur B9 adfectuWm (aff- P) BzPi, adfectu V 11 recte B omne] om̃s S2, omnem P1, alt. m del. P3, omne V 12 quod BH non potest fungi (corr. na. 1 ?) B ungi Pac (f postea add. m. Pl) V 14 inpinguat V 15 significatius H 16 deus Bx, deu corr. B2 sapientia* (m er.) B 18 dixi* (t er.) B scientia B 19 quid sit] quia est R in s. I. in ras. B3 id om. R 20 ubreuiter (et ? er.) B 21 poene BJ, corr. B3, paena R declaratu (~ m. 2) B 22 quid] qui R 23 malisquaeque Bv, malisuequae B3 sunt.] ltelnelnt, te in ras. ex 2 litt. et ne s. I. m. 2, sunt corr. m. 3 B )

499
errauerint necesse est: quae non potest uero iudicio examinare qui fontem ipsum non tenet unde illa descendunt.

fons autem bonorum deus est, malorum uero ille scilicet diuini nominis semper inimicus, de quo saepe diximus: ab his duobus principiis bona malaque oriuntur.

quae ueniunt a deo, hanc habent rationem, ut inmortalitatem parent, quod est summum bonum: quae autem ab illo altero, id habent officium, ut a caelestibus auocatum terrenisque demersum ad poenam interficiant sempiternam, quod est summum malum.