Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sed iam de spectaculis dictum est. restat unum quod est nobis expugnandum, ne capiamur iis quae ad sensum intimum penetrant. nam illa omnia quae uerbis carent, id est aeris ac neruorum suaues soni possunt facile contemni, quia non adhaerent nec scribi possunt.

carmen autem compositum et oratio cum suauitate decurrens capit mentes et quo uoluerit inpellit. inde homines litterati cum ad religionem dei accesserint ab aliquo inperito doctore fundati, minus credunt.

adsueti enim dulcibus et politis sine orationibus siue carminibus diuinarum litterarum simplicem communemque sermonem pro sordido aspernantur. id enim quaerunt quod sensum demulceat, persuadet autem quidquid suaue est et animo penitus, dum delectat, insidit.

num igitur deus et mentis et uocis et linguae artifex diserte loqui non potest? immo uero [*](EPITOME c. 21] c. 58, 6 s. ) [*](AUCTORES 13 s.] cf. Cic. de or. I 8, 30. ) [*](B(G)RHPV] 1 conuenit BR a dei* (a er.) B 3 uolumptas B ex] et B cantutfm B2 perciltur B\', percipiltur B3 4 ille V 6 scenicas BH adquid B1, adquin B3, atquin (exp. m. 3) P 7 luxuri**am (os er.) B 8 dictu (~ m. 2) B est om. R 9 his BHPar (iis ras. ex his) V qui Bcorr. B2 sensu C" m. 2) B 10 penetrnrnlt B2 nam ex nec V 11 suauis B 12 exscribi R carnem Pl, s. I. et ras. corr. P3, carnem ex carnen F1, carmen corr. V3 13 decurrens R, quod coniecerat Buenemannus conl. IV 18,12; V 1,10; decipiens (n s. I. B2) BHPV 14 religione (~ m. 3) P ab Ad religionem incipit codicis G pag. 149 (79) paene tota lecta 15 accesseriwt P, accesserit (" m. 2) V post accesserint hoc si non fuerint B (sed s. 1. add. B3) R a perito aliquo R inperito (imp- H) GH, \'iiperito F1, perito BRPV1 munus H 17 sermonemu (et er.) B 18 asperna[n]tur 20 insidet C-dit B1) Bs, insidit ex insidat F; cf. pag. 561, 10 mentes B\', corr. B\' 21 diserti V stlmma uero immo (corr. m. 1 ?) B )

563
summa prouidentia carere fuco uoluit ea quae diuina sunt, ut omnes intellegerent quae ipse omnibus loquebatur.

ergo qui ueritati studet, qui non uult se ipse deicere, abiciat inimicas ac noxias uoluptates, quae animam uitiant ut corpus cibi dulces: praeferantur uera falsis, aeterna breuibus, utilia iucundis.