Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

cupiditas ad ea conparanda nobis data est quae sunt ad uitam necessaria, libido ad subolem propagandam, irae adfectus ad coercenda peccata eorum qui sunt in nostra potestate, id est ut artiore disciplina minor aetas ad probitatem iustitiamque formetur: quae nisi metu cohibeatur, licentia pariet audaciam, quae ad omne flagitium et facinus euadet.

itaque ut ira uti aduersus minores et iustum est et necessarium, sic aduersus pares et perniciosum est et impium: impium, quod uiolatur humanitas, perniciosum, quod illis repugnantibus aut perdere necesse est aut perire.

hanc autem quam dixi esse rationem cur homini sit irae adfectus datus, ex ipsius dei praeceptis intellegi potest, qui iubet uti maledicis et laedentibus non irascamur, manus autem nostras [*](EPITOME 2-6] c. 56,2 s. 6 s.] c. 56, 5. 8—555,8] c. 56, 4. ) [*](BBHPV] 3 certes Y instatuit BI, instituit B3 quod Bl ut uid. (in ras. corr. B3) RPl (corr. P3) Y transcenderint (int in ras. ex 1 vel 2 lilt. m. 2) B 4 necesse] quam necesse BH deprauent s. I corr. P1, deprauant (sed u in b corr. B3, sic) BRHPlV 5 uertuntur BHpt (corr. P3) V sunt B 7 datawst B sobolem HPV 8 peccate (corr. m. 3) P, peccata V 10 prouitatem Bl, carr. B* formetor P 11 licentiS r er., quod add. m. 2) B periet B audacia*que (m tr.) B, audaciam atque H 12 euadit B ut ira] ira sicut R ira uti aduersus] iaduersus BI, corr. B3 14 uolatur Y **humanitas (in tr.) B 16 [irae] B3 adfect* *us (ib er.) B 17 datus om. R ut RH 18 maledicis PV, inimicis BRH; illud, quod etiam aptius est ad sensum uerborum laedentibus et ira.scamur, recepi non tamen sint dubitatione coni. Matth. 5, 44 ex interpretatione Itala ap. Tertull. d. anima c. 35 (simuis est de pat. c. 6; cf. Rotnschium, Das Neue Testament Tertullians, pag. 75 s.) diligite inimicos uestros et orate pro maledicentibus uos, quo ex loco, qui in Vulgata talis est diligite inimicos uestros, benefacite his qui oderunt uos, et orate pro persequentibus et calumniantibus uos, m BRH inimicis inlatum uidetur; minus uerisimile est maledicis in PY ex Vulgata Luc. 6,28 benedicite maledicentibus uobis inductum esse laetantibus R irascuntur Y )

555
supra minores semper habeamus, hoc est ut peccantes eos adsiduis uerberibus corrigamus, ne amore inutili et indulgentia nimia educentur ad malum et ad uitia nutriantur.

sed rerum imperiti et rationis ignari eos adfectus qui sunt homini ad usus bonos dati exterminauerunt et latius quam ratio postulat euagantur. inde iniuste atque impie uiuitur. utuntur ira.

contra pares: hinc discidia, hinc expulsiones, hinc bella contra iustitiam nata sunt. utuntur cupiditate ad congerendas opes: hinc fraudes, hinc latrocinia, hinc omnia scelerum genera exorta sunt. utuntur libidine ad capiendas tantum uoluptates: hinc stupra, hinc adulteria, hinc corruptelae omnes extiterunt.

quicumque igitur illos -adfectus intra fines suos redegerit, quod ignorantes deum facere non possunt, hic patiens, hic fortis, hic iustus est.

Restat ut contra quinque sensuum uoluptates dicam breuiter: nam et ipsius libri mensura iam modum flagitat. quae omnes quoniam uitiosae ac mortiferae sunt, uirtute superari atque opprimi debent uel, quod paulo ante dicebam de adfectibus, ad rationem suam reuocari.

ceterae animantes praeter unam uoluptatem, quae ad generandum pertinet, nullam sentiunt. utuntur ergo sensibus ad naturae suae necessitatem: [*]( 18 paulo ante] c. 16, 11; 17, 12. ) [*](EPITOME 3-11] c. 56, 4-6. 11-14] 56, 7. 15-19] c. 57, 4. 21-556, 20] c. 57, 5. ) [*](dUCTORES c. 20—24] hac in disputatione Lactantiom quartum Ciceronis de republica librum adhibuisse conicit Maius in scholio de quarti libri fragmentis (ed. Stuttg. 1822, pag. 271). ) [*](BBHPV) 1 hoc] id R peccantis (n 8. I. P) PV 2 indulgenti animo R, indulgenti anima H 4 ilperiti B 6 iuste H post utuntur 8. I. impie B3 7 discirdia R, discordia H 8 cupiditates ParV congregandas H 9 omnium generum scelera B, omnia genera scelerum H 10 \'libidine1 JB3, libidines P1 (corr. P3) V tantum om. H 12 redeg«erit B3, redigerit P1 (corr. P1) V quos P 15 reita B1, reita B2, res*tSt B3 quinque sensuum noluptates] in[i]quos[s]ensu[s]uoluptatis (i tt duo s add. m. 2, i in uoluptatis ex e m. 3) B 16 mensura.* (m er.) B 17 superati V 19 ad — suam] rat ad\' (add. m. 3) rationem suam (duo m expunxit m. 2, restituit m. 3) B 20 nullum P* (corr. P3) V )

556
uident, ut adpetant ea quibus opus est ad uitam tuendam; audiunt inuicem seque dinoscunt, ut possint congregari; quae utilia sunt ad uictum aut ex odore inueniunt aut ex sapore percipiunt, inutilia respuunt ac recusant; edendi ac bibendi officium uentris plenitudine metiuntur.

homini uero sollertissimi artificis prouidentia dedit uoluptatem infinitam et in uitium cadentem, quia proposuit ei uirtutem, quae cum uoluptate semper tamquam cum domestico hoste pugnaret.

Cicero in Catone maiore stupra uero inquit et adulteria et omne flagitium nullis excitari aliis inlecebris nisi uoluptatis. cumque homini siue natura siue quis deus nihil mente praestabilius dedisset, huic diuino muneri ac dono nihil tam inimicum quam uoluptatem:

nec enim libidine dominante temperantiae locum esse neque in uoluptatis regno uirtutem posse consistere. sed e contrario deus idcirco uirtutem dedit, ut expugnaret ac uinceret uoluptatem eamque egredientem fines sibi datos intra praescriptum coherceret, ne hominem suauitatibus delenitum atque captum dicioni suae subiceret ac sempiterna morte multaret.

uoluptas oculorum uaria est et multiplex: quae capitur [*](EPITOME 20-557, 6] c. 57, 8. ) [*](AUCTORES § 4] Cat. maio 12, 40 s. ) [*](- BRHPVJ 1 adpetent V ea m ras. ex et uel ex B3 2 seque] sed quae R dinoscuntur ut uid. B\', dinoscunt ita in ras. corr. B*, din- etiam cett. congregare BPV 4 per**cipiunt (ti er.) Y alt. ac] et PV uiuendi B 5 metuuntur V 8 locum Cicero — consistere (15), ab interpolatore additum esse putat Heumannus, cui adsentitur Eeusingerus, Emendat. pag. 110, sed Lact. ex eodem Ciceronis (12, 4, 40) loco hinc (sc. ei corporis uoluptate) patriae proditiones, hinc rerum publicarum euersiones, hinc cum hostibus clandestina colloquia nasci iam supra c. 19, 10 colorem quendam duxit 9 inquit om. B omnia B; omne tale codd. Cic. 10 flagitia (-tium Bx) B* nullus R uoluptatiw B3 13 rdonol JBS esse inimicum codd. Cic. 14 temperawtiae P3 neque] neque omnino codd. Cic. 15 uoluptates P1, corr. P3 e om. B1 p1 V, 8. 1. add. BtPs 16 uinoeretu B 17 eaque B fineimj B2 datum B 18 coherceret P1 (h del. pi) V, cohereret B1, cohiberet B3, coerceret RH suauitatibus (alt. t in ras ex r ? m. 3) B delenit*um (e ? er.) B, delinitum PV 19 dicionji Bs, dicionis HorV, ditioni (t ex c) P3 subiaceret R 20 capitur (c in ras. ex s ? m. 2) B )

557
ex aspectu rerum quae sunt in usu hominum uel natura uel opere delectabiles. hanc philosophi rectissime sustulerunt.

aiunt enim multo esse praeclarius et homine dignius caelum potius quam caelata intueri et hoc pulcherrimum opus intermicantibus astrorum luminibus tamquam floribus adornatum quam picta et ficta et gemmis distincta mirari.

sed cum diserte ad contemptum terrestrium nos exhortati sunt et ad caeli spectaculum excitauerunt, tamen spectacula haec publica non contemnunt.

itaque iis et delectantur et libenter intersunt: quae quoniam maxima sunt inritamenta uitiorum et ad corrumpendos animos potentissime ualent, tollenda sunt nobis, quia non modo ad beatam uitam nihil conferunt, sed etiam nocent plurimum.

nam qui hominem quamuis ob merita damnatum in conspectu suo iugulari pro uoluptate computat, conscientiam suam polluit, tam scilicet quam si homicidii quod fit occulte spectator et particeps fiat.

hos tamen ludos uocant, in quibus humanus sanguis effunditur. adeo longe ab hominibus secessit humanitas, ut cum animas hominum inter- Sciant, ludere se opinentur, nocentiores iis omnibus quorum sanguinem uoluptati habent.

quaero nunc an possint pii et iusti homines esse qui constitutos sub ictu mortis ac misericordiam deprecantes non tantum patiuntur occidi, sed et flagitant feruntque ad mortem crudelia et inhumana suffragia nec [*](EPITOME 8-13] c. 58,1. 13—558, 9] c. 58, 3 s. ) [*](BBHPVJ 2 operae V rec**tissime (en er.) B 3 praeclarus V 4 c*elata (a er.) B pulcerrimum B 6 disserunt (se et u in ras. et nt 8. I. add. m. 2) B 7 contentum Bl, contemtum BzRY eiortati PV 8 celum V spectalum B, expectaculum V 9 iis R, his cett. et (ante delectantur) om. R inters*uut (r ? er.) B 10 a[d] JB1 12 nihil om. P 18 quamul\'8* (a ? er.) B* 14 iugulari (alt. u et a in ras. et ri s. I. add. WI. 2) B uolu*pta.te (m er.) B cõjputat B, om. H 15 quam si homicidii post occulte s. I. Bs 16 spectatur BAC, peccator R, expectator H tamton1 B* 17 humanum f-num ex -nam) V 18 animas (alt. a ex o uel u m. 3) B 19 ludere] uidere Bl, corr. B3 iis R, his cett. 20 sanguine C m. 3) B quaero R, quare B, quaere H, quaere PV rpossint1 B9 ∗∗pii (In ? er., quod add. m. 2) B 21 esse (nt ? s. I. er., quod add. m. 2) B i.otu (e er.) B misericordia B 22 deprecantis RPV tantum] tam B )

558
uulneribus satiati nec cruore contenti. quin etiam percussos iacentesque repeti iubent et cadauera ictibus dissipari, ne quis illos simulata morte deludat.

irascuntur etiam pugnantibus, nisi celeriter e duobus alter occisus est, et tamquam humanum sanguinem sitiant, oderunt moras. alios illis conpares dari poscunt recentiores, ut quam primum oculos suos satient.

hac consuetudine inbuti humanitatem perdiderunt. itaque non parcunt etiam innocentibus, sed exercent in omnes quod in malorum trucidatione didicerunt.