Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

monet enim deus operatorem iustitiae non oportere esse iactantem, ne non tam mandatis caelestibus obsequendi quam studio placendi humanitatis officio functus esse uideatur habeatque iam pretium gloriae, quod captauit, nec praemium caelestis illius ac diuinae mercedis accipiat.

cetera quae obseruare cultor dei debet facilia sunt illis uirtutibus conprehensis. non mentiatur umquam decipiendi aut nocendi causa.

est enim nefas eum qui ueritati studeat in aliqua re esse fallacem atque ab ipsa quam sequitur ueritate discedere: in hac iustitiae uirtutumque omnium uia nullus mendacio locus est.

itaque uiator ille uerus ac iustus non dicet illud Lucilianum: homini amico et familiari non est mentiri meum, sed etiam inimico atque ignoto existimabit non esse mentiri suum nec aliquando committet ut lingua interpres animi a sensu et cogitatione discordet.

pecuniam si quam crediderit, [*](EPITOME 15-24] c. 59, 7. 24-548, 9] c. 59, 2. ) [*](AUCTORES 21] ex libr. inc. frg. CXL. 23 lingua interpres animi] Lucr. VI 1149. ) [*](BRHPV] 1 qui aut] quia B 2 percipiunt P1 (persipiunt P3) V 3 etiam quae sciunt om. R 4 despiciunt H, \'d\'e\'si\'piunt P 5 prositum P W B3 7 deus om. PV 8 afcMumentis B3 9 & captemus R 10 oportere] debere H iactantem (1 ras. ex 1) B 12 pretium .om. PV 13 illius (11 in ras. ex a m. 2) P 14 cultores H debent H 15 illi R non] . Si non H mentiaturu quam H 16 aut nocendi om. R . Non est enim fas H ueritatem B 18 decedere B 19 uerus ac om. R uetus (e ex ic ? m. 2 ?) P 20 illum lucianum B 21 meum\' (\' est distinctio) B 22 eiistimauit BRH 23 suam BI, corr. B2 a* (n er.) B 24 et om. B quam] cui Dauisius ad Epit. LXIV adn. 8 (pag. 197) ) [*]( 36* )

548
non accipiat usuram, at et beneficium sit incolume. quod succurrit necessitati et abstineat se prorsus alieno.

in hoc enim genere officii debet suo esse contentus, quem oporteat alias ne proprio quidem parcere. ut bonum faciat: plus autem accipere quam dederit iniustum est. quod qui facit, insidiatur quodammodo, ut ei alterius necessitate praedetur.

at iustus numquam praetermittet quominus aliquid misericorditer faciat, nec inquinabit se huiusmodi quaestu, sed efficiet ut sine ullo suo damno id ipsum quod commodat inter bona opera numeretur.

munus non accipiat a paupere, ut si quid ipse praestiterit, eo bonum sit, quod fuerit gratuitum. maledicenti benedicto respondeat, numquam ipse maledicat, ne uerbum malum procedat ex ore hominis qui colit uerbum bonum.

quin etiam caueat diligenter ne quando inimicum sua culpa faciat, et si quis extiterit tam proteruus, qui bono et iusto faciat iniuriam, clementer ac moderate ferat et ultionem suam non sibi adsumat, sed iudicio dei reseruet.

innooentiam semper et abique custodiat. quod praeceptum non ad hoc tantum ualet, ut ipse iniuriam non inferat, sed ut inlatam sibi non uindicet. sedet enim maximus et aequissimus iudex, speculator : ac testis omnium. hunc homini praeferat, hunc malit de [*](EPITOME 10 ».] e. 59, 4. 11-13] e. 59,1. 18—32] e 60, S. ) [*](B(G)RHPVJ 1 accipiet Heumonnus et om. RH incohukt sit V incola B\', incolume B* et quod B 2 necessitati (8 s. 1 flr. fmod add. m. 2) B porsns B 3 contemptus Bx, eorr. B1, eauuncas P alias — raciat om. B 5 dederis RH insidiabitor H quodadmando B1, corr. B\\ qaodmodo R 6 at] a.t (u er.) H 7 praetermittit B qui minas PV faciwt R1 8 inqainaait Bl, corr. B* quaeetas BI, quaestu\'∗ (\' est digtinctio) B* 9 ipsat B1, corr. B* nominetar H 11 quod H, quo edt. gratum B maledioenxi, F1 respondet H 12 maledicebat R 13 ex] de B ∗ore (h er.) P 14 diligentem B1, corr. B* et om. B 15 proterbas B, propteruos V 17 iudicii B, iudici. (o er.) P deo BRV semper et] suam speret B\', corr. B* a S(eimper et incipit codicis G pag. 147 (73), cuius ita uerss. 1-10 pltraque legebantw 18 non - tantum om. R iuajet B* 19 uiuriam (in er.) tic B 20 sedet] sed BG ret\' B* index B\', eorr. B* 21 ae testis] actis H hominem B praefert H )

549
causa sua pronuntiare, cuius sententiam nemo effugere potest nec defensione cuiusquam nec gratia.

ita nt ut homo iustus contemptui sit omnibus, et quia putabitur se ipsum non posse defendere, habebitur pro segni et inerte. qui autem fuerit ultus inimicum, hic fortis, hic strenuus iudicatur, hunc omnes uerentur, hunc colunt.