Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Sed euectus sum coarguendi studio longius, cum sit mihi propositum ostendere ea quae uitia philosophi putauerunt non tantum uitia non esse, uerum etiam magnas esse uirtutes. ex his iis docendi gratia sumam quae pertinere ad rem maxime puto.

metum seu timorem in maximo uitio ponunt summamque inbecillitatem esse animi putant, cui sit contraria fortitudo; quae si sit in homine, locum timori esse nullum. [*](EPITOME 4-12] c. 56, 4-6. 12-16] c. 56, 7. c. 17] c. 56, 3 s. ) [*](EXPILATORES 5] Saluian. de gub. dei VII 100 (pag. 188, 13). ) [*](B(G)RHPV7 1 scd1 B\' 3 arm\'bulare B, ambulare* * * (tur ? er.) R bonu C" m. 3) B 4 bonu (~ m. 3) B est om. H prabum Bai nam si libido si pi (pr. si expunx. P3) V 5 si om. B sit] sic B1, corr. B1 6 aliena (a ex u) sic H 8 cojmoueri B 9 libininosum H 11 hinc incepit codicis G pag. 145 (161), cuius in uerss. 2. 3 pauca legi poterant libininosus H 12 oratio R 13 ut] ret\' B 15 derigeretur (r et g in ras. ex d et c ut uid. B3) BR, dirigeretur HPV 16 ac om. R 18 propositu (~ m. 2) B 20 iis R, aliis PV gratia. (m er.) H suimr mam B3 pertinet R 21 puto — maximo om. R mecum P1, corr. P3 seu] Sed H 22 inbecillitate (te add. tn. 2) R 23 hominem B timoris H nullu C m. 2) esse B )

542

creditne ergo aliquis fieri posse ut idem metus summa sit fortitudo ? minime. neque enim uidetur capere natura ut aliquid in contrarium reccidat.

atquin ego non arguta aliqua conclusione, ut aput Platonem Socrates facit, qui eos quos contra disputat cogit ea quae negauerant confiteri, sed simpliciter ostendam summum metum summam esse uirtutem.

nemo dubitat quin timidi et inbecilli sit animi aut dolorem metuere aut egestatem aut exilium aut carcerem aut mortem: quae omnia quisquis non exhorruerit, fortissimus iudicatur. qui autem deum metuit, illa uniuersa non metuit.

ad quod probandum argumentis opus non est: spectatae sunt enim semper spectanturque adhuc per orbem poenae cultorum dei, in quibus excruciandis noua et inusitata tormenta excogitata sunt.

nam de mortis generibus horret animus recordari, cum inmanium bestiarum ultra ipsam mortem carnificina saeuierit. has tamen exsecrabiles corporum lacerationes felix atque inuicta patientia sine ullo gemitu pertulit.

haec uirtus omnibus populis atque prouinciis et ipsis tortoribus miraculum maximum praebuit, cum patientia crudelitas uinceretur.

atquin hanc uirtutem nihil aliut quam metus dei fecit. itaque, ut dicebam, non euellendus, ut Stoici, neque temperandus timor, ut Peripatetici uolunt, sed in ueram uiam dirigendus est auferendique sunt metus, sed ita ut hic solus relinquatur: qui quoniam legitimus ac uerus [*](EPITOME 6-20] cf. c. 61, 1-5. 20-22] c. 56, 2 s. 7. ) [*](EXPILATORES 6-9 nemo - iudicatur] cf. Ps.-Senec. de moribus 99. ) [*](B(G)RHPV] 1 creditne] credit. Neget H posse\'" B silt B1 2 neque enim bis, pr. eras. R 3 recidat R, re*cidat (c er.) H, racidat P quin PV 4 contra quos H 7 qui PV inbecciUiL B3, inbecilliw Rlt 8 carcere (~ m. 3) B 9 hinc fere incipit codicis G pag. 146 (162), in qua nihil legi poterat exltforruerit B2 10 non] num H 11 argumentum Bl, corr. B* spectati B1, expectatae B3R, peccatae P1 (paratae part. in ras. corr. P3) V semperfq.\' B3 expectanturque (-quae B) BR 12 poenW (o in ras. et a s. I. m. 3) B 13 ertl B3 inu*sitata (i er.) B, inaudita H excogitata om. H 14 recordare Hl, recordarnlti P3 inmantum VI 16 ex*ecrabiles (s er.) B sapientia B 17 uirtuis V1 19 an quin H 20 imejtus B3 21 peripatici H, paripatetici P1, corr. Ps 22 dirigendus C au*ferendique ( t er.) R metus sunt B )

543
est, solus efficit ut possint cetera omnia non timeri.

cupiditas quoque inter uitia numeratur: sed si haec quae terrena sunt concupiscat, uitium est, uirtus autem, si caelestia. qui enim iustitiam, qui deum, qui uitam perpetuam, qui lucem sempiternam eaque omnia quae deus homini pollicetur consequi cupit, opes istas et honores et potentatus et regna ipsa contemnet.

dicet fortasse Stoicus uoluntate opus esse ad haec consequenda, non cupiditate. immo uero parum est uelle. multi enim uolunt, sed cum dolor uisceribus accesserit, uoluntas cedit, cupiditas perseuerat: quae si efficit ut contemptui sint omnia quae a ceteris adpetuntur, summa uirtus est, siquidem continentiae mater est.