Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

an ignoras quot periculis, quot casibus cum his malis opibus subiaceas? quae tecum bene agent, si sine tuo cruore transierint. tu uero praeda onustus incedis et spolia geris, quae inritent animos etiam tuorum.

quid ergo dubitas bene collocare id quod tibi forsan eripiet aut unum latrocinium aut existens repente proscriptio aut hostilis aliqua direptio? quid uerere fluxum et fragile bonum facere sempiternum aut thesauros tuos custodi deo credere, ubi non furem praedonemque timeas, non rubiginem, non tyrannum? qui aput deum diues est, pauper esse numquam potest.

si iustitiam tanti putas, sequere abiectis oneribus quae te premunt, libera te ipse conpedibus et catenis, ut expeditus ad deum curras. magni et excelsi animi est despicere et calcare mortalia.

sed si hanc uirtutem non capis, ut diuitias tuas in aram dei conferas, ut fragilibus tibi conpares firmiora, liberabo te metu. omnia ista praecepta non tibi soli dantur, sed omni populo, qui mente coniunctus est et cohaeret sicut homo unus.

si solus magnis operibus non sufficis, pro uirili parte operare usam, sic tamen ut quantum diuitiis inter ceteros, tantum opere praecellas.

neque nunc suaderi tibi putes ut rem familiarem tuam minuas uel exhaurias, sed quae in superuacua fueras inpensurus, ad meliora conuertas. unde bestias emis, hinc captos [*](AUCTORES 8 ss.] cf. Matth. 6, 19 s.; Luc. 12, 33. 13 magnimortalia] cf. Cic. de off. III 5, 24. ) [*](EXPILATORES 13] cf. Ps.-Senec. de moribus 44. ) [*](B(G)BHPV] 1 sollicitudinem (e ex u m. 1 ?) B 2 utroque loco quod BH 3 transierunt V 4 **praeda (In er.) B 6 forsam BPac (ras. corr.) 7 quiduerere (d in ras. ex ui et re final. in ras. vi. 3) B 8 uere P1 (corr. P1) V flu∗x\'u\'m (c ante x er., tUj m. 3) B fragile Cx er.) B, f*ragile (1 er.) P thesauros C 9 suos Bl, corr. B3 10 robiginem R 12 liber*ate (t er., - add. m. 2) sic B ipsum B 13 ut om. H a deum R 14 animo H despicere — mortalia s. I. B3 mo+talia (e er.) sic R 15 arcam codd. recent. et edd. 16 fragilifrus B1 ista] sta R 17 *om*ni (d et i er.) B populi H 18 cohaerit P1 (corr. P1) V si* (s er.) B rsolus1 B3 19 rOpelrare B2 20 ut* (l er.) B opere (a s. 1. add. m. 2, nunc eras.) B 21 **neque ex denique P2 22 in om. R, bis pI, pr. expunx. P1 23 emes R captiuos BH, sed cf. pag. 527,14 (11.18) ) [*]( 34* )

532
redime, unde feras pascis, hinc pauperes ale, unde homines ad gladium comparas, hinc innocentes mortuos sepeli.

quid prodest perditae nequitiae bestiarios facere locupletes et instruere ad flagitia? transfer ad magnum sacrificium male peritura, ut pro his ueris muneribus habeas a deo munus aeternum.

magna est misericordiae merces, cui deus pollicetur peccata se omnia remissurum. si audieris inquit preces supplicis tui, et ego audiam tuas: si misertus laborantium fueris, et ego in tuo labore miserebor. si autem non respexeris nec adiuueris, et ego animum tuum contra te geram tuisque te legibus iudicabo.

Quotiens igitur rogaris, temptari te a deo crede an sis dignus audiri. circumspice conscientiam tuam et quantum potes, medere uulneribus. nec tamen quia peccata largitione tolluntur, dari tibi licentiam peccandi putes: abolentur enim, si ideo largiare, quia peccaueris.

nam si fiducia largiendi pecces, non abolentur. deus enim purgari hominem a peccatis maxime cupit ideoque agi paenitentiam iubet: agere autem paenitentiam nihil aliut est quam profiteri et adfirmare se ulterius non peccaturum.

ignoscitur itaque iis qui ad peccatum inprudenter incauteque labuntur, ueniam non habet qui sciens peccat. [*](EPITOME 1-11] c. 00, 7 s. 17-583, 7] c. 62, 1 s. ) [*](AUCTORES 7] locus ignotus; Lactantium liberius reddere sententiam loci Luc. 6, 36 ss. existimat Isaeus. ) [*](B(G)ItHPVJ 1 pasces Bl, corr. B* ab Aliunde incipit codicis G III pag. 141 (82) paene tota lecta aliunde Bl (aliunde B2, aleunde B3) G 2 sepelli B1, sepile B7, sepili sic B3, sepe[l]l(i) G 3 prodeest B pditae ex fditae V nequitiae] neque uitiae R 4 transfer* (t er.) P 5 perditura P1, corr. P2 dno B, [dno] G 6 dns Bl, corr. B\', d[ns] G 7 auderis V inquid B praeces BH 8 suplicis H, suplitais P tuis P1, corr. PJ miseritus B, miserwtus P3 10 audieris jB1 (udi *0 minus cert., in ras. corr. B3) H, adiiUiris (s. I. u er.) ex adimis sic P tuum del. P1 12 dno BG 13 circuminspice R 14 merdeTe B2, medere bis V 15 putes] putes ab eo B abolentur — nam si om. R aboletur Pl (corr. P*) V ideo] do P1 (corr. P1), deo V 16 peccaueras H fiduci[a]m G 17 abolernltur V dns Bl (corr. B3) G purgare R hominem om. R 18 iubet agi paenitentiam H paenitentiam agere, om. autem, H 20 ignoscitur (alt. i ex e) V iis RP3, his BHPXV 21 incautcq.1 P5 )

533
nec tamen si aliquis purificatus fuerit ab omni labe peccati, temperandum sibi ab opere largitionis existimet, quia non habeat peccata quae deleat.

immo uero tum magis iustitiam debet operari, cum factus est iustus, ut quod ante in medellam uulnerum fecerat, postmodum faciat in laudem gloriamque uirtutis.

eo accedit quod nemo esse sine delicto potest, quamdiu indumento carnis oneratus est. cuius infirmitas triplici modo subiacet dominio peccati, factis dictis cogitatione: per hos gradus ad summum columen iustitia procedit.

primus est uirtutis gradus malis operibus abstinere, secundus etiam malis uerbis, tertius etiam cogitatione rerum malarum.

qui primum gradum ascenderit, satis iustus est, qui secundum, iam perfectae uirtutis, siquidem neque factis neque sermone delinquat, qui tertium, is uero similitudinem dei adsecutus uidetur.

est enim paene supra humanum modum ne in cogitationem quidem admittere quod sit uel factu malum uel inprobum dictu.

itaque etiam iusti homines, qui frenare se possunt ab omni opere iniusto, nonnumquam tamen ipsa fragilitate uincuntur, ut uel in ira malum dicant uel in aspectu rerum delectabilium cogitatione tacita concupiscant.

quodsi mortalis condicio non patitur esse hominem ab omni macula purum, debent ergo largitione perpetua peccata carnis aboleri.

unum est enim [*](EPITOME 14-22] cf. c. 56, 1. ) [*](B(G)RHPVJ 1 lab**e (or er.) B 2 ab ex ad ? B* in ope[r]e largi desinit codicis G pag. 141 (82), sequitur pag. 142 (81), in qua nihil legi poterat eHistimet (s er.) B qua P1, corr. PJ 3 debeat B, 8. I. redimere add. B1 tum uero (corr. tn. 2) B magis om. B 4 mede*la (1 er.) H, medelam P 5 facerat R 7 quam**diu (in er.) P triplici** (que er.) quoque modo R 8 domino pI (corr. P3) V peccanti BI, peccanti* B2, peccta«ti" B3 cogitationibus V 9 culmen B2 (columen Bl) H praecedit B\', corr. B1 est om. H 10 abstin*** (aur er.) sic R 11 primum gradum qui H 12 *scenderit (e er.) sic R, ascendit P, *ascendit (g er.) y\' perfectae iam R 13 sermonibus V 14 qui om. R *is (h er.) B 15 poene Bl, corr. B3 humanH (~ tn. 3) B, hominum P1 (in ras. et 8,1. corr. P1) V cogitatione B 16 factum B1 (m expunx. B3) H, facto PY dictum H 17 ab] ut ab H 18 iniuste R 19 iram BI, m del. B3 20 concupiscant (a ex u m. 3) P 20 quodiSii B* 21 marcu\'la Pl parum R 22 abolere P1, corr. P1 )

534
sapientis et iusti et uitalis uiri opus diuitias suas in sola iustitia conlocare: qua profecto qui eget, licet ille Croesum aut Crassum diuitiis superet, hic pauper, hic nudus, hic mendicus putandus est.

danda igitur opera ut indumento iustitiae pietatisque uelemur, quo nos exuat nemo, quod nobis sempiternum praebeat ornatum.