Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

uerum illi non audent dicere id non esse faciendum, sed si forte non fiat, nihil esse incommodi. itaque in ea re non tam praecipientium quam consolantium funguntur officio, ut si forte id sapienti euenerit, ne se ob hoc miserum putet.

nos autem non quid sapienti ferendum sit dicimus, sed quid facere ipse [*](EPITOME 3-9] c. 60, 7. 5-7] c. 60, 8. ) [*](B(G)RHPV] 1 morte ( m. 2) B fidemque HPV 2 derelinquere, om. deo, B ners ex ni B2 nec iis] necis Pl (corr. P3) V his BH 3 aegros quoque] de quoque R defuerirnt P7 4 adsistarnlt P2 6 uiualn1 B3 deo ostiam B adquirit B1 (corr. B3) R tem\'pus\' B1 7 accipit H hinc fere incepit codicis G pag. 140 (168) ter scripta, in qua nihil legi poterat 8 et] ac R 9 ille P\' (e in i corr. P2) V prorsuin B attigerit R 10 qui] quidrel B3 utilitatem Bl, m del. B3 11 in] id Bl, de B2 12 iis R, his cett. nisi quod hisrquel P2 reprehenderunt R 13 odere R proprius B oberrarunt PV 14 uideri BI, corr. B3 commodi (i in ras. ex o? m. 3) B 15 defuerint R qui om. R superuacrulaneam 2?3, suprauacuaneam sic PV 16 inhumatum] inhumata cum R 17 et] atque V 20 fiat] faciat B tam] tandem R, tanta H, om. P1 (add. P2) V 22 sapienti*euenerit ppr, sapientiae uenerit Par cum cett. miserum (u in ras. ex a ? m. 3) B 23 faciendum in ras. ex ferendum B3 ) [*]( XVIIII. Lact. i. ) [*]( 34 )

530
debeat. itaque non quaerimus nunc utrumne tota sepeliendi ratio sit utilis necne, sed haec etiamsi sit inanis, ut illi existimant, tamen faciendum est uel ob hoc solum, quod aput homines bene et humane fieri uidetur; animus enim quaeritur et propositum ponderatur.

non ergo patiemur figuram et figmentum dei feris ac uolucribus in praedam iacere, sed reddemus id terrae, unde ortum est, et quamuis in homine ignoto necessariorum munus inplebimus, in quorum locum, quia desunt, succedet humanitas, et ubicumque homo desiderabitur, ibi exigi officium nostrum putabimus.

in quo autem magis iustitiae ratio consistit quam in eo, ut quod praestamus nostris per adfectum, praestemus alienis per humanitatem? quae est multo certior iustiorque, cum iam non homini praestatur, qui nihil sentit, sed deo soli, cui carissimum sacrificium est opus iustum.

dicet aliquis fortasse: \'si haec omnia fecero, nihil habebo. quid enim? si magnus hominum numerus egebit algebit capietur morietur, ut haec facientem uel uno die patrimonio exui sit necesse, perdamne rem familiarem meo aut maiorum labore quaesitam, ut iam ipsi mihi aliena misericordia uiuendum sit?\' quid?

tu tam pusillo animo paupertatem times, quam etiam uestri philosophi laudant nihilque hac tutius, nihil tranquillius [*](EPITOME 14] c. 60, 8. 20-531, 14] c. 57,1 s.; 60, 9. ) [*](AUCTORES § 32 ss.] cf. Cyprian. de op. et eleem. c. 9s. ) [*](BRHPV] 1 nunc om. H, nec VM saeuiendi ut uid. Bl, in ras. corr. B3, sepelliendi H 2 utilis necne sit H necne sed haec] nec se sed rhaecl V sed haec om. H 3 facienda H 4 enimq. ritur Bl, corr. Bl 5 ponderatulrJ B3 6 fiementum R dei - ac] deifierised B1, deif*eriset B3, dei f*eri (i er.) ac R, dif*eri (i er.) sed H reddemus (sed alt. e minus cert.) BlPpe (alt. e part. ras. ex a), reddftmus B3, reddamus BHPxV 8 necessariorum] necessariuum (or er.) B, necessariorum sepulturam nulli negandam H loco H 9 succedat edd. exici R 10 putauimus BJ, coiT. B3 magis om. B, fort. recte iustitia et B 11 consistet B praestamus] interpraemus B\', corr. B3 nostris — praestemus s. I. B3 13 lustioFquae B3 post cum s. 1. fit Bs nil R 14 iustu*m (u er.) R 15 omnia om. R 16 **egebit (et er.) B 17 patrimonia Vae exui- (t er.) B exui sit necesse] exurit necesse est R, ex suo sit necesse H 18 re familiare (duo - add. m. 2) B 19 alieni R 21 ha*c (n er.) B, hac om. H tutilius ex tutius sic P3 nihilque PV )

531
esse testantur? hoc quod times sollicitudinum portus est.

an ignoras quot periculis, quot casibus cum his malis opibus subiaceas? quae tecum bene agent, si sine tuo cruore transierint. tu uero praeda onustus incedis et spolia geris, quae inritent animos etiam tuorum.

quid ergo dubitas bene collocare id quod tibi forsan eripiet aut unum latrocinium aut existens repente proscriptio aut hostilis aliqua direptio? quid uerere fluxum et fragile bonum facere sempiternum aut thesauros tuos custodi deo credere, ubi non furem praedonemque timeas, non rubiginem, non tyrannum? qui aput deum diues est, pauper esse numquam potest.

si iustitiam tanti putas, sequere abiectis oneribus quae te premunt, libera te ipse conpedibus et catenis, ut expeditus ad deum curras. magni et excelsi animi est despicere et calcare mortalia.

sed si hanc uirtutem non capis, ut diuitias tuas in aram dei conferas, ut fragilibus tibi conpares firmiora, liberabo te metu. omnia ista praecepta non tibi soli dantur, sed omni populo, qui mente coniunctus est et cohaeret sicut homo unus.

si solus magnis operibus non sufficis, pro uirili parte operare usam, sic tamen ut quantum diuitiis inter ceteros, tantum opere praecellas.

neque nunc suaderi tibi putes ut rem familiarem tuam minuas uel exhaurias, sed quae in superuacua fueras inpensurus, ad meliora conuertas. unde bestias emis, hinc captos [*](AUCTORES 8 ss.] cf. Matth. 6, 19 s.; Luc. 12, 33. 13 magnimortalia] cf. Cic. de off. III 5, 24. ) [*](EXPILATORES 13] cf. Ps.-Senec. de moribus 44. ) [*](B(G)BHPV] 1 sollicitudinem (e ex u m. 1 ?) B 2 utroque loco quod BH 3 transierunt V 4 **praeda (In er.) B 6 forsam BPac (ras. corr.) 7 quiduerere (d in ras. ex ui et re final. in ras. vi. 3) B 8 uere P1 (corr. P1) V flu∗x\'u\'m (c ante x er., tUj m. 3) B fragile Cx er.) B, f*ragile (1 er.) P thesauros C 9 suos Bl, corr. B3 10 robiginem R 12 liber*ate (t er., - add. m. 2) sic B ipsum B 13 ut om. H a deum R 14 animo H despicere — mortalia s. I. B3 mo+talia (e er.) sic R 15 arcam codd. recent. et edd. 16 fragilifrus B1 ista] sta R 17 *om*ni (d et i er.) B populi H 18 cohaerit P1 (corr. P1) V si* (s er.) B rsolus1 B3 19 rOpelrare B2 20 ut* (l er.) B opere (a s. 1. add. m. 2, nunc eras.) B 21 **neque ex denique P2 22 in om. R, bis pI, pr. expunx. P1 23 emes R captiuos BH, sed cf. pag. 527,14 (11.18) ) [*]( 34* )

532
redime, unde feras pascis, hinc pauperes ale, unde homines ad gladium comparas, hinc innocentes mortuos sepeli.

quid prodest perditae nequitiae bestiarios facere locupletes et instruere ad flagitia? transfer ad magnum sacrificium male peritura, ut pro his ueris muneribus habeas a deo munus aeternum.

magna est misericordiae merces, cui deus pollicetur peccata se omnia remissurum. si audieris inquit preces supplicis tui, et ego audiam tuas: si misertus laborantium fueris, et ego in tuo labore miserebor. si autem non respexeris nec adiuueris, et ego animum tuum contra te geram tuisque te legibus iudicabo.