Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

ultimum illud et maximum pietatis officium est peregrinorum et pauperum sepultura: quod illi uirtutis iustitiaeque doctores prorsus non attigerunt. nec enim poterant id uidere qui utilitate omnia officia metiebantur.

in ceteris enim quae supra dicta sunt quamuis uerum limitem non tenuerint, tamen quoniam commodi aliquid in iis deprehenderunt, quasi odore quodam ueritatis retenti propius aberrarunt, hoc autem, quia nihil uidere in eo commodi poterant, reliquerunt.

quin etiam non defuerunt qui superuacaneam facerent sepulturam nihilque esse dicerent mali iacere inhumatum et abiectum. quorum inpiam sapientiam cum omne humanum genus respuit, tum diuinae uoces, quae id fieri iubent.

uerum illi non audent dicere id non esse faciendum, sed si forte non fiat, nihil esse incommodi. itaque in ea re non tam praecipientium quam consolantium funguntur officio, ut si forte id sapienti euenerit, ne se ob hoc miserum putet.

nos autem non quid sapienti ferendum sit dicimus, sed quid facere ipse [*](EPITOME 3-9] c. 60, 7. 5-7] c. 60, 8. ) [*](B(G)RHPV] 1 morte ( m. 2) B fidemque HPV 2 derelinquere, om. deo, B ners ex ni B2 nec iis] necis Pl (corr. P3) V his BH 3 aegros quoque] de quoque R defuerirnt P7 4 adsistarnlt P2 6 uiualn1 B3 deo ostiam B adquirit B1 (corr. B3) R tem\'pus\' B1 7 accipit H hinc fere incepit codicis G pag. 140 (168) ter scripta, in qua nihil legi poterat 8 et] ac R 9 ille P\' (e in i corr. P2) V prorsuin B attigerit R 10 qui] quidrel B3 utilitatem Bl, m del. B3 11 in] id Bl, de B2 12 iis R, his cett. nisi quod hisrquel P2 reprehenderunt R 13 odere R proprius B oberrarunt PV 14 uideri BI, corr. B3 commodi (i in ras. ex o? m. 3) B 15 defuerint R qui om. R superuacrulaneam 2?3, suprauacuaneam sic PV 16 inhumatum] inhumata cum R 17 et] atque V 20 fiat] faciat B tam] tandem R, tanta H, om. P1 (add. P2) V 22 sapienti*euenerit ppr, sapientiae uenerit Par cum cett. miserum (u in ras. ex a ? m. 3) B 23 faciendum in ras. ex ferendum B3 ) [*]( XVIIII. Lact. i. ) [*]( 34 )

530
debeat. itaque non quaerimus nunc utrumne tota sepeliendi ratio sit utilis necne, sed haec etiamsi sit inanis, ut illi existimant, tamen faciendum est uel ob hoc solum, quod aput homines bene et humane fieri uidetur; animus enim quaeritur et propositum ponderatur.

non ergo patiemur figuram et figmentum dei feris ac uolucribus in praedam iacere, sed reddemus id terrae, unde ortum est, et quamuis in homine ignoto necessariorum munus inplebimus, in quorum locum, quia desunt, succedet humanitas, et ubicumque homo desiderabitur, ibi exigi officium nostrum putabimus.

in quo autem magis iustitiae ratio consistit quam in eo, ut quod praestamus nostris per adfectum, praestemus alienis per humanitatem? quae est multo certior iustiorque, cum iam non homini praestatur, qui nihil sentit, sed deo soli, cui carissimum sacrificium est opus iustum.

dicet aliquis fortasse: \'si haec omnia fecero, nihil habebo. quid enim? si magnus hominum numerus egebit algebit capietur morietur, ut haec facientem uel uno die patrimonio exui sit necesse, perdamne rem familiarem meo aut maiorum labore quaesitam, ut iam ipsi mihi aliena misericordia uiuendum sit?\' quid?