Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quin etiam sacras dapes apparant et exquisitas epulas quasi aliquid inde libaturis offerunt. quidquid aspectu rarum, quidquid opere aut odore pretiosum est, haec grata esse diis suis non ex aliqua diuinitatis ratione, quam nesciunt, sed ex suis cupiditatibus iudicant nec intellegunt terrenis opibus deum non indigere. nihil enim sapiunt nisi terram bonaque et mala solius corporis sensu ac uoluptate perpendunt.

huius arbitrio ut religionem ponderant, sic totius uitae suae acta disponunt. et quoniam se semel a caeli contemplatione auerterunt sensumque illum caelestem corpori mancipauerunt, libidinibus frena permittunt tamquam secum ablaturi uoluptatem, quam momentis omnibus capere festinant, cum animus ministerio corporis, non corpus ministerio animi uti debeat.

idem maximum bonum iudicant opes: quas si bonis artibus adsequi non possunt, malis adsecuntur. fraudant rapiunt spoliant insidiantur abiurant, nihil [*](AUCTORES 15 (imimus)] cf. Sallust. Catil. 1,2. 18 s.] cf. ibid. 12,2. ) i [*](BBHSPVJ 1 neclecta RPpr. c in g corr. P2 sinJt V *om*nebus (h et i er., i add. m. 2) P ac edd., aut C, sed cf. VI 5, 17; III 17, 36; 19, 6; IV 26, 22; VII 10, 10 2 sese RS ostiarum B 3 adorati P1, corr. P3 ac om. B ueteres V 5 rarum] aepularum B, parum H 6 opere] cruore B aut odore om. P ptiosum e hec grata S, quod recepi, praetiosius conferunt et haec grata B, pretiosum (praec- R, praet- H) et haec grata esse RHV, praetiosum (a del. m. 3) id gratum P; pretiosum est, id gratum edd., sed cf. c. 13,13 quidquid pretiosi habent — quibus nec uti possunt; uix sic scribendum apparant - libaturis, , offerunt — pretiosum est, et haec grata esse 7 aliena & rationem P1, m del. P3 rell B3 9 bonaqu*e (a er.) B, bonamque pI, m del. P5, bonaque ( er.) V 10 corporis** (ct er.) B uoluntate BH 11 actus R, recte? cf. VI 12,3;24,26 12 se om. SP ac S contempjagtione P3 ante auerterunt s.l. se add. P3 13 caelestem illum R corpora V 14 uoluptate H, uoluntatem V momtentis P3 15 cum — uti] cumunitiscorporisministerioanimiuti (unitis minus cert.) Bl, cumanimicorpusministerio non animus∗ corporislnti corr. B3 animos ex animo P3 17 quas si] quasi H si.. Cbi er.) B adsequi om. B possint B 18 adsecuntur R, adsequntur B\', adsequantur Bt, adsequuntur (ass- S) HSPV ratpLunt P3 )

481
denique moderati aut pensi habent, dummodo auro coruscent, argento gemmis uestibus fulgeant, auidissimo uentri opes ingerant, stipati familiarum gregibus per dimotum populum semper incedant.

sic aaaicti et sermentes uoiuptatibus mm uigoremque mentis extinguunt et cum uiuere se maxime putant, ad mortem concitatissime properant.

nam sicut in secundo libro docuimus, caeli ratio in animo, terrae autem in corpore est. qui bona neclegunt animi, corporis adpetunt, in tenebris ac morte uersantur, quae sunt terrae atque corporis, quia uita et lumen a caelo est. cuius quoniam expertes sunt corpori seruiendo, longe absunt ab intellectu rerum diuinarum.