Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nec est magnopere mirandum, si aduersus homines ista hunt, cum aduersus ipsum deum propter eandem causam insurrexerit [*](AUCTORES 1 ss.] Verg. Aen. II 355 ss. 9] Terent. Andr. I 1,41. ) [*](BRHSPYj 2 raptorrels PJ quas P1, corr. P2 3 exiget Bl, corr. B2 coecos V 4 rapies, part. ras. corr. V 5 predicatione V 6 iustitia R 7 uiolento H ritus BP, rictu H 8 inadewt B1 et] ac R peritinacis P 9 causam om. H 10 an] sane R 11 nequa (~ m. 2) S utrumque (t ex i) P 12 et om. R semper ideo H ideo] odio S his S qui**peccat (in er.) V 14 sit] esse possit H 15 placeat R tamquam] quasi H 16 extyrpare R nitundur V graues quos B, graues qui H 17 uitam P intempestiue boni qui om. R 18 quo Vac uitium B, conuictum H, conuitium P 20 fradulenti S aut ferantur H 22 quiw B1 tacewt B7 generi B\', corr. B1 25 insurrexerit (it ras. ex untj B )

426
etiam populus in spe constitutus nec dei nescius, sequiturque iustos eadem necessitas quae ipsum iustitiae uiolauit auctorem.

uexant ergo et exquisitis poenarum generibus excruciant parumque habent interficere quos oderunt, nisi etiam crudelitas corporibus inludat.

si qui autem doloris uel mortis metu uel suapte perfidia caeleste sacramentum deseruerint et ad funesta sacrificia consenserint, eos laudant et honoribus mact.ant, ut eorum exemplo ceteros inliciant.

qui autem magni aestimauerint fidem cultoresque se dei non abnegauerint, in eos uero totis carnificinae suae uiribus, ueluti sanguinem sitiant, incumbunt et desperatos uocant, quia corpori suo minime parcunt: quasi quicquam desperatius esse possit quam torquere ac dilaniare eum quem scias esse innocentem.