Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

hoc quam uerum sit, docet necessitas ipsa rationis. si enim uirtus est malis ac uitiis fortiter repugnare, apparet sine malo ac uitio nullam esse uirtutem. quam deus ut absolutam perfectamque redderet, retinuit id quod erat ei contrarium, cum quo depugnare posset:

agitata enim malis quatientibus stabilitatem capit et quanto frequenter inpellitur, tanto firmiter roboratur.

haec nimirum causa efficit ut quamuis sit hominibus [*](AUCTORES 9] cf. Quintiliani declamat. rec. Ritter pag. III adn. ) [*](EXPILATORES 19-21] Lucifer pag. 287, 26-28. ) [*](BRHSPYj 2 ergo] ergo iustitiam reducturus RS exclusit (s in ras. ex d) P possit BI, corr. B* 3 retinerrelt B2 si* (c er.) B 4 esset om. S quod del. et omnino s. I. corr. S1 pati* S 5 ni H aliquid P 6 ideo BP, et ideo RSHY, ex 7 ? potiores Y iniustos pennisitj uoluit iniustos R cogi P an et ideo ? cf. ad 6 et pag. 421, 25 8 ipsurml J31 quintillianus P 9 obruolluto B3 nam que inquid s. I. B3 namque SlP inquit] id quid H 10 innocentiae (sed se ex a B3) BH 12 id om. R an (in) quod? id delet Harlelius; cf. Epit. 22, 1 incubuerunt f-er SP) C, incubuerint edd., fort. recte caecos] eos S 13 a culpa B natura om. H 14 pares] similisesi BIIC, simil**em corr. m. 1 adfectu (~~ postea add. m. 1) B, adfectibus RY 16 ac uitiis] ait his Bl, corr. B\' 17 ac uitio] auitio H nullam] nihil B ut s. I. m. 1 uel 2 B 18 ei contrarium] etiam contra aut ut uid. Bl, corr. B3 quod repugnare Bar (pr. r er.) S1, quo corr. S1 21 nirnirum] enim mirum P hominibus] in hominibus H )

421
missa iustitia, tamen aureum saeculum non esse dicatur, quia malum non sustulit, ut retineret diuersitatem, quae sacramentum diuinae religionis continet sola.

Qui ergo putant iustum esse neminem, ante oculos habent iustitiam, sed eam nolunt cernere. quid est enim cur illam uel in carminibus uel in omni sermone describant conquerentes eius absentiam, cum sit facillimum bonos esse, si uelint?

quid nobis inanem iustitiam depingitis et optatis cadere de caelo tamquam in aliquo simulacro figuratam? ecce in conspectu uestro est: suscipite si potestis eamque in domicilio uestri pectoris conlocate, nec difficile aut alienum a temporibus existimetis.

estote aequi ac boni, et sequetur uos sua sponte iustitia quam quaeritis. deponite omnem malam cogitationem de cordibus uestris, et statim uobis tempus illut aureum reuertetur: quod aliter consequi non potestis, quam si deum uerum colere coeperitis.