Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

et quoniam mores ac uitia regis imitari genus obsequii iudicatur, abiecerunt omnes pietatem, ne exprobrare regi scelus uiderentur, si pie uiuerent.

sic adsidua imitatione corrupti diuinum fas reliquerunt et paulatim male uiuendi consuetudo mos factus est. nec iam quicquam ex antecedentis saeculi pio atque optimo statu mansit, sed explosa iustitia et ueritatem secum trahens reliquit hominibus errorem ignorantiam caecitatem.

inprudenter igitur poetae, qui eam confugisse cecinerunt ad Iouis regnum. si enim saeculo quod uocant aureum iustitia in terra fuit, a Ioue utique pulsa est, qui aureum saeculum commutauit.

saeculi autem commutatio et expulsio iustitiae nihil aliut ut dixi quam desertio diuinae religionis putanda est, quae sola efficit ut homo hominem carum habeat eumque sibi fraternitatis uinculo sciat esse [*]( 19 ut dixi] c. 5, 2 s. 9 ss. ) [*](EPITOME 13-16] c. 54, 6. 16-419, 1] cf. c. 20,2 (commutatio saeculi). 3. 18—419,1] c. 54, 5 s. ) [*](AUCTORES 15 poetae] cf. c. 5, 9. ) [*](EXPILATORES 4 s.] cf. Isidor. Orig. IX 2, 134. ) [*](BRHSPVJ 2 cingebat R et] et quem B insuetus (e ex c m. 2) P 3 suo quidem B 4 \'qui\' B2 titanam BR et om. P 5 uirtutibus BP occidione BP 6 unius] humus S 7 adulatione HS concesserat (cou in ras. ex 2 litt. m. 2) B uerSbantur sic V 8 imitaturi H 9 obsequi V iudicabatur RH abierunt H 10 exprobvare B1 regis B 11 reli*querunt (n er.) fas B relinquerunt H 12 uiuendo P1, corr. P* 13 stutu S explosa] expulsa (sed uls in ras. ex los ut uideri potest, m.2) S codd. recent. Buenemannus conl. 17 pulsa, 19 expulsio 14 et] ac B ueritate BH hominifb.\' B3 15 poe**te ex poclute ? Y eam (a in ras. ex u) B 16 confugisse] ad caelum confugisse H saeculum B 17 uocat B iustitiae H malim expulsa 19 pulsio P iustitiae] iouis iustitiae B ut udd. B2 deser**tio (ui er.) V 21 eumque] quemque B\\ corr.B3 )

419
constrictum, siquidem pater idem omnibus deus est, ut dei patrisque communis beneficia cum iis qui non habent partiatur, nulli noceat, nullum premat, non forem claudat hospiti, non aurem precanti, sed sit largus beneficus liberalis: quas regias esse laudes Tullius existimauit.

haec est profecto iustitia et hoc aureum saeculum, quod Ioue primum regnante corruptum, mox et ipso et omni eius progenie consecrata deorumque multorum suscepto cultu fuerat omne sublatum.

Sed deus ut parens indulgentissimus adpropinquante ultimo tempore nuntium misit, qui uetus illut saeculum fugatamque iustitiam reduceret, ne humanum genus maximis et perpetuis agitaretur erroribus.