Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

et quoniam nullum in iis uestigium iustitiae fuit, cuius officia sunt humanitas aequitas misericordia, iam superba et tumida inaequalitate gaudebant altioresque se ceteris hominibus satellitum comitatu et ferro et insigni ueste faciebant.

hinc honores sibi et purpuras et fasces inuenerunt, ut securium gladiorumque terrore subnixi quasi iure dominorum perculsis ac pauentibus imperarent.

in hac condicione humanam uitam rex ille constituit, qui debellato ac fugato parente non regnum, sed impiam tyrannidem ui et hominibus armatis occupauit et aureum illud iustumque saeculum sustulit coegitque homines malos et inpios fieri uel ex hoc ipso, quod eos auertit a deo ad se adorandum: quod terror insolentissimae [*](18 rex ille] cf. I 10,10 ss. ) [*](EPITOME 17-22] cf. c. 20,12. ) [*](BRHSPY] 1 ad (sic pro in) priuatum - laborabant in inf. mg. P2 2 omnium edd., hominum C 4 et colligere in mg. Slf eoque P 6 eis R, his cett. Ilut V 7 itfstrumenta Bs con*raderent (t er.) H 8 sibi] sub B, recte? nomin*e (a er.) B; post nomine add. munitas H iustissimasque H sancserunt Bl, corr. B7, sawxerunt V2 9 rapinam P 10 raut opibus1 B3 11 malitia] auaritia H iis R, his cett. iustitiae uestigium H 12 officio H 13 tam P se om. V 14 et ferro] ferro H, efferro P et (ante insigni) om. B 15 faciebant] fulgebant, om. se (13), edd. hinc] hic B1, in sic corr. B1 honore H et (ante fasces) s. I. B* 16 ut] et Bt, corr. B3 securu St, securili t est us) S2 terrore* (s er.) H 17 inperabant H 19 impiam] imperium B tyrannidem ui et] tyrannidemque B uim H, ui f er.) S ornatis H 20 illum B1 (corr. B3) PV coegit S 21 ex del. Heumannus; cf. ad p. 464,18 22 auertit - adorandum] a ueritate et a deo ad se adorandum traduxit R auertis V rad se1 P1 ) [*]( XVIUl. Lad. 1. ) [*]( 27 )

418
potestatis expresserat.

quis enim non metueret eum quem arma cingebant, quem ferri et gladiorum fulgor insuetus circumdabat? aut cui parceret alieno qui ne patri quidem suo pepercerat? quem uero metueret qui Titanum robustam et excellentem uiribus gentem bello uicerat, occisione deleuerat?

quid mirum si omnis multitudo insolito metu pressa in unius adulationem concesserat? hunc uenerabantur, huic honorem maximum deferebant.

et quoniam mores ac uitia regis imitari genus obsequii iudicatur, abiecerunt omnes pietatem, ne exprobrare regi scelus uiderentur, si pie uiuerent.

sic adsidua imitatione corrupti diuinum fas reliquerunt et paulatim male uiuendi consuetudo mos factus est. nec iam quicquam ex antecedentis saeculi pio atque optimo statu mansit, sed explosa iustitia et ueritatem secum trahens reliquit hominibus errorem ignorantiam caecitatem.

inprudenter igitur poetae, qui eam confugisse cecinerunt ad Iouis regnum. si enim saeculo quod uocant aureum iustitia in terra fuit, a Ioue utique pulsa est, qui aureum saeculum commutauit.

saeculi autem commutatio et expulsio iustitiae nihil aliut ut dixi quam desertio diuinae religionis putanda est, quae sola efficit ut homo hominem carum habeat eumque sibi fraternitatis uinculo sciat esse [*]( 19 ut dixi] c. 5, 2 s. 9 ss. ) [*](EPITOME 13-16] c. 54, 6. 16-419, 1] cf. c. 20,2 (commutatio saeculi). 3. 18—419,1] c. 54, 5 s. ) [*](AUCTORES 15 poetae] cf. c. 5, 9. ) [*](EXPILATORES 4 s.] cf. Isidor. Orig. IX 2, 134. ) [*](BRHSPVJ 2 cingebat R et] et quem B insuetus (e ex c m. 2) P 3 suo quidem B 4 \'qui\' B2 titanam BR et om. P 5 uirtutibus BP occidione BP 6 unius] humus S 7 adulatione HS concesserat (cou in ras. ex 2 litt. m. 2) B uerSbantur sic V 8 imitaturi H 9 obsequi V iudicabatur RH abierunt H 10 exprobvare B1 regis B 11 reli*querunt (n er.) fas B relinquerunt H 12 uiuendo P1, corr. P* 13 stutu S explosa] expulsa (sed uls in ras. ex los ut uideri potest, m.2) S codd. recent. Buenemannus conl. 17 pulsa, 19 expulsio 14 et] ac B ueritate BH hominifb.\' B3 15 poe**te ex poclute ? Y eam (a in ras. ex u) B 16 confugisse] ad caelum confugisse H saeculum B 17 uocat B iustitiae H malim expulsa 19 pulsio P iustitiae] iouis iustitiae B ut udd. B2 deser**tio (ui er.) V 21 eumque] quemque B\\ corr.B3 )

419
constrictum, siquidem pater idem omnibus deus est, ut dei patrisque communis beneficia cum iis qui non habent partiatur, nulli noceat, nullum premat, non forem claudat hospiti, non aurem precanti, sed sit largus beneficus liberalis: quas regias esse laudes Tullius existimauit.

haec est profecto iustitia et hoc aureum saeculum, quod Ioue primum regnante corruptum, mox et ipso et omni eius progenie consecrata deorumque multorum suscepto cultu fuerat omne sublatum.