Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quod quidem uere faciunt ii qui iustos ac fideles deo persecuntur dantque iudicibus saeuiendi aduersus innoxios potestatem.

fortasse aliquid eiusmodi Iuppiter fecerit ad expugnandam tollendamque iustitiam et idcirco efferasse serpentes ac lupos acuisse tradatur.

  1. tum belli rabies et amor successit habendi
  2. .

neque inmerito. sublata enim dei religione boni quoque ac mali scientiam perdiderunt. sic hominibus intercidit communitas uitae et diremptum est foedus societatis humanae.

tum inter se manus conserere coeperunt et insidiari et gloriam sibi ex humano sanguine conparare.

Quorum omnium malorum fons cupiditas erat, quae scilicet ex contemptu uerae maiestatis erupit. non tantum enim non participabant alios quibus aliquid afluebat, sed aliena quo- » [*](EPITOME 13-17] c. 54, 6 (cf. c. 20, 3). c. 6] cf. c. 20, 3. ) [*](AUCTORES 3 s.] Verg. Georg. I 129 s. 12] Verg. Aeu. VIII 327. ) [*](BRHSPVj 1 belloque B et H exulet H 2 iactatus H, iactabit V1; an agitauit ? 3 ille\'/7 (~ s. I. er.) Y adrdi\'dit B2 4 praedari*que (t er.) H 5 inseuit RSlPV, ins+euit (a er.) B, inseruit HS2 (r s. I.) 6 essent om. H 7 uera R ii R, hi BHSY, hii P dei H persequuntur HSP, persequentur (corr. m. 2) V 9 Iuppiter — iustitiam] ad expugnandam delendamque iustitiam iuppiter fecerit R iu*ppiter (b? er.) B fecerat B 10 etferasse B, et feras et R acuisse] seuisse H 11 traditur RH 12 cum H; et Vergil. rabies] ratio H ret1 B3 13 religione dei B 14 intercedit S 15 diremtum BR, direptus S, direptum HPY est BS, e coniectura ut uid., fort. recta, om. cett.; an est post humanae .ponendum ? foedus — tum om. P 16 conserere] inferre H 17 ex] de R humana V compare P 18 malo R 19 contemptum B\', corr. B\' 20 non om. H alios] hi H; aliis edd. afMuebat V7; uix recte; cf. Dombartium, annal. phil. 1877 pag. 341 )

417
que rapiebant in priuatum lucrum trahentes omnia, et quae antea in usus omnium etiam singuli laborabant, in paucorum domos conferebantur.

ut enim seruitio ceteros subiugarent, in primis necessaria uitae subducere et colligere coeperunt eaque firmiter conclusa seruare, ut beneficia caelestia facerent sua, non propter humanitatem, quae nulla in eis erat, sed ut omnia cupiditatis et auaritiae instrumenta conraderent.