Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

prouidit ergo quatenus cultoribus suis praestaret quietem, si mandata seruassent, et tamen eos emendaret, si praeceptis non obtemperassent.

itaque ne tam corrumperentur otio quam patres eorum licentia, premi eos uoluit ab [*](AUCTORES 1J locus in deperdita parte Senecae \'de prouidentia* libri fuisse uidetur. ) [*](BRHSPV] 1 elocutus om. P 2 luxoriose HV 3 delicate — quia om. R delicate (1 ras. ex d) S 6 ac] a S corrumpit P 7 nemini] nec B mirum debet BSP 8 ac premimur] adpraemur sic H 9 tunc B agamus Pae, corr. m. 1 ? post indulgentissimo s. l. do add. B3 10 non patitur - plagis om. R 11 nos esse BH 12 quibus quoniam] quibus qn (n ras. ex m, i. e. quando ex quoniam), s. l. c ut uid. add. m. 2 S, quibus cum codd. recent. et edd. 13 sic S 14 quorum] cuius H eum] suo Bl, in ras. corr. B3 15 degere ne] de genere R toe1 S* rerum] de rerum B, om. S prosperarum om. SP 16 corrupti B luioriara H, luxuriem RSPY laberentur B, labetur V 17 contemnerent B fragilibus ac terrenis P 18 aberrauerunt BP legis] di R 19 uincula BP, uincfa (i ex 1) S2 20 manda*ta (n er.) H 21 ne] neçJexp. m.2) P corrumperetur H )

476
iis in quorum manibus eos conlocauit, ut et labentes confirmet et corruptos ad fortitudinem reparet et fidos experiatur ac temptet.

quomodo enim potest imperator militum suorum probare uirtutem, nisi habuerit hostem? et illi tamen aduersarius exsurgit inuito, quia mortalis est et uinci potest, deo autem quia repugnari non potest, ipse aduersarios nomini suo excitat, non qui contra ipsum deum pugnent, sed contra milites eius, ut deuotionem ac fidem suorum uel probet uel conroboret, donec pressurae uerberibus diffluentem corrigat disciplinam.

est et alia causa cur aduersus nos persecutiones fieri sinat, ut dei populus augeatur: nec est difficile monstrare cur aut quomodo id fiat.

primum fugantur a deorum cultibus plurimi odio crudelitatis: qui enim talia sacrificia non horreant? deinde placet quibusdam uirtus ac fides ipsa. nonnulli suspicantur deorum cultum non sine causa malum putari a tam multis hominibus, ut emori malint quam id facere quod alii faciunt, ut uiuant.