Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

si profitebitur, bonus quidem, quia non fallet, sed tamen stultus iudicabitur, quia uel paruo uendet uel omnino non uendet; si celabit, erit quidem sapiens, quia rei consulet, sed idem malus, quia fallet.

rursus si reperiat aliquem qui orichalcum se putet uendere, cum sit illut aurum, aut plumbum, cum sit argentum, tacebitne, ut id paruo emat, an indicabit, ut magno?

stultum plane uidetur malle magno. unde intellegi uolebat et eum qui sit iustus ac bonus stultum esse et eum qui sapiens, malum, et tamen sine pernicie fieri posse ut sint homines paupertate contenti.

transcendebat ergo ad maiora, m [*](EPITOME 12-19] c. 51,4. 19-451, 16] c. 51, 5. ) [*](• AUCTOBES § 5—13] Cic. de rep. (III 19, 29 ss.). ) [*](B(G)BHSPVJ 1 poterentur RIHpI, corr. BiPi 2 hoc est om. P, hoc est hoc e V 3 et in egestate — iacendum om. P in egestate] necessitate V, sed cf. Epit. 51,3 ad casas et egestatem reuertentur cum BPY tum omissis] commissis H 4 ueniebant BH 5 habeAt (a in ras. ex 2 litt. m. 2) B fugitiurulm B 6 so*lus (1 ? er.) B perscribat (pro- Bl) B1 7 fugitium H se seruum codd. recent. et edd., cf. 5 et pag. 457, 21; se BBHV, se SI, ser uũ S1, om. P 9 profitebitur] profitebitur emptorem fugitiuum esse P fallit BH 10 uendit BI, corr. B3 11 celauit В-C, corr. m. 1 uel 2 celabit erit] celauerit P 12 rei] sibi in ras. ex rei ut uid. B1 fallit H rursum B 13 repperiat BBHP oricalchum H, auricalcum S, orichalchum P, oricalcum V 14 illu Sl, illud S* 15 ut] aut P emat (t add. m. 2) S an om. P 16 stultum — magno in inf. mg. Pl uideatur H a M[a]gn[o] unde incipit codicis G pag. lfXJ (51), cuius in uerss. 1-11 pleraque legi poterant 17 et] ut R, om. S uerba et eum — stultum esse bis, altera expunxit V 18 tamen sine pernicie om. P et tamen-contenti eicit Heumannus, sed cf. Epit. 51, 5 sed facile de damno est posse] potest B, [po ]teS(t) G 19 transcendreblat B* )

451
quibus nemo posset sine periculo uitae iustus esse. dicebat enim: nempe iustitia est hominem non occidere, alienum prorsus non attingere.

quid ergo iustus faciet, si forte naufragium fecerit et aliquis inbecillior uiribus tabu lam ceperit? nonne illum tabula deturbabit, ut ipse conscendat eaque nixus euadat, maxime cum sit nullus medio mari testis? si sapiens est, faciet: ipsi enim pereundum est, nisi fecerit; si autem mori maluerit quam manus inferre alteri, iam iustus ille, sed (idem) stultus est, qui uitae suae non parcat, dum parcit alienae.

item si acie suorum fusa hostes insequi coeperint, et iustus ille nanctus fuerit aliquem saucium equo insidentem, eine parcet, ut ipse occidatur, an deiciet ex equo, ut ipse hostem possit effugere? quod si fecerit, sapiens, sed idem malus, si non fecerit, iustus, sed idem stultus sit necesse est.

ita ergo iustitiam cum in duas partes diuisisset, alteram ciuilem esse dicens, alteram naturalem, utramque subuertit, quod illa ciuilis sapientia sit quidem, sed iustitia non sit, naturalis autem illa iustitia sit quidem, sed non sit sapientia.

arguta haec plane ac uenenata sunt et quae Marcus Tullius non potuerit refellere. nam cum faciat Laelium Furio respondentem pro [*](EPITOME 20] c. 52, 1 acuta ista sane. ) [*](B(G)RHSPV] 1 posset1 P1 iustus — nempe om. R dice(bat) B 2 nempe (p in ras. ex r ? m. 3) B iustitia. (m er.) B, iusti H 3 adtingere HY ergo ex enim PJ 4 naufrag+u (u ? post g er., u in ras. tx a? m. 2) B fecerit ex faceret P2 aliqui P inbeccillior B 5 tabula] tabulam R deturbauit R 7 (in) medio Otto faciet — pereundum est om.R 8 per eundem V 9 manus] malus Bx, corr. B1 iam iustus S, iam non est iustus B, iam non iustus RHPV; iam uero iustus edd. 10 idem addidi conl. 16; 456, 18; Epit. 51, 4. 5 est om. R parcet P 11 fuisa (exp. m. 2) P hostis (1 in ras. ex e m. 2) B, ostes H 12 ceperint (1 ras. ex e) S nacius R, naTcltus 2 fuerint P 14 deiciat V ostem H 17 alteram — alteram] unam ciuilem et alteram R 20 arguta] acuta Epit. 52,1 ab [Hajec plane incipit codicis G pag. 110 (52), cuttu in uerss. 1-8 pauca legi poterant 21 plane (e ex a) B; sane Epit. 52, 1 benenata G, uenetata H ) [*]( 29* )

452
iustitiaque dicentem, inrefutata haec tamquam foueam praetergressus est, ut uideatur idem Laelius non naturalem, quae in crimen stultitiae uenerat, sed illam ciuilem defendisse iustitiam, quam Furius sapientiam quidem esse concesserat, sed iniustam.

Quod ad praesentem disputationem pertinebat ostendi quomodo iustitia similitudinem stultitiae gerat, ut adpareat non sine causa decipi eos qui putant nostrae religionis homines stultos esse, qui talia facere uideantur qualia ille proposuit.

nunc maius a me exigi sentio, ut ostendam quare iustitiam deus stultitiae specie conuolutam ei oculis hominum uoluerit auferre, si prius Furio respondero, quia parum plene respondit Laelius. qui profecto licet sapiens fuerit, ut uocabatur, patrocinari tamen uerae iustitiae nullo modo poterat, quia caput ipsum fontemque iustitiae non tenebat.

nobis autem facilior est ista defensio, quibus caelesti beneficio familiaris est ac penitus nota iustitia quique illam non nomine, sed re nouimus.

nam Plato et Aristoteles honesta quidem uoluntate iustitiam defendere cupierunt effecissentque aliquid, si conatus eorum bonos, si eloquentiam, si uirtutem ingenii diuinarum quoque rerum doctrina iuuisset.

itaque opus illorum inane atque inutile iacuit nec cuiquam hominum persuadere potuerunt ut eorum praescripto uiueret, quia fundamentum a caelo [*](EPITOME c. 17] c. 52, 1-5. <5] c. 52, 1. 9-453, 9] c. 52, 1 sed - possumus. 17-45.\'3, 1] c. 50,5. ) [*](AUCTORES § 4] cf. Cic. de rep. III 8. ) [*](BRHSPVJ 1 inrefutata haec tamquam ( et - m. 1 uel 2, sed nunc erasa) foueam1 (s. I. m. 3) B in,rejfutata S2 2 in crimen] incrementum BI, incrimentum B3 3 stultitiaC (e s. /. ex alia littera am.2 scripta corr. m. 3) B 4 quam] quam quidem (quidem post sap. non dee-st) H quidem esse sapientiam R consenserat H iniustitiam V 6 iustititia (~ er.) V stultitiae similitudinem II generat R adpareat B, appareat cett. 8 qmalia (i er.) H 10 deum B1, corr. B* tt speciem B conuoMam (a er., u mId. m. 2) V 11 plane Bl, corr. B* 12 fuerat BI, corr. Bs 13 quia V, qui cett. H fontem qui V 16 quique] que B1, qui corr. B3 17 hOlleshe fa er.) H uoluntatem P 18 cupiuerunt lIS, cupiwerunt P2 ef\'fecissentque B3 si om. H 19 post uirtutem s. I. animi et B3 20 iuuisset (alt. u in ras. ex ss ? tn. 2) B 22 an <ex) eorum ? perscripto f-bto R) RP uiuerent BH a] e B)

453
disciplina illa non habuit.

nostrum opus certius sit necesse est, quos deus docuit. illi enim depingebant uerbis et imaginabantur iustitiam quae in conspectu non erat, nec praesentibus exemplis confirmare poterant quae adserebant.