Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quaenam illa feritas, quae rabies, quae insania est lucem uiuis, terram mortuis denegasse? dico igitur nihil esse miserius iis hominibus quos ministros furoris alieni, quos satellites inpiae iussionis necessitas aut inuenit aut fecit.

non enim honor ille aut prouectio dignitatis fuit, sed hominis damnatio ad carnificinam, dei uero ad poenam sempiternam.

quae autem per totum orbem singuli gesserint, enarrare inpossibile est. quis enim uoluminum numerus capiet tam infinita, tam uaria genera crudelitatis V accepta enim potestate [*](AUCTORES 1 s.] cf. Verg. Aell. IV 366 s. 6. 7] ibid. XI 646 ( - cruor) et II 368 s.. ) [*](BRHSPV] l \'quae india\' B3 2 alui H 3 fu+rit (e er.) R 4 illa, illa] illa illa F, I\',\', illa (5 apices eras.) R, illa BHSP 6 ater] at S 7 pauor] pauorq: H, pauorque etiam schol. Veron. Vergil. 8 tantae beluaeJ tandem bestiae H; cf. Lucifer. 290, 28 contra tuam, belua, inmanitatem 9 recubat B\', corr. BJ per totum orbem] toto orbe *** (per er.) B 10 actus S dissupat B 11 ossa] exosa H cõ; minuit B fudit H i neques Be, corr. m. 1, ne qui HP, neque V 13 perueniant V uenianta que nam H 14 feritas quae] ferit . acq: H 15 terra R denegare B Hett-manuus, designasse S dicet H 16 iis R, um. B, his HSPV 17 iussiones Bt, in ras. corr. B2 18 dignatis H hominis] hominis prouecti R 19 carni*ficinam (s er.) V dehinc R, d*ei V dei uero] diuero H 20 aut\'enr B- cesserint V 21 rcapieV B3 capiet tam] capita H inlini\'to B\'l )

435
pro suis moribus quisque saeuiuit.

alii prae nimia timiditate plus ausi sunt quam iubebantur, alii suo proprio aduersus iustos odio, quidam naturali mentis feritate, nonnulli, ut placerent et hoc officio uiam sibi ad altiora munirent; aliqui ad occidendum praecipites extiterunt, sicut unus in Phrygia, qui uniuersum populum cum ipso pariter conuenticulo concremauit. sed hic quanto saeuior, tanto clementior inuenitur:

illut uero pessimum genus est cui clementiae species falsa blanditur, ille grauior, ille saeuior est carnifex qui neminem statuit occidere.

itaque dici non potest huiusmodi iudices quanta et quam grauia tormentorum genera excogitauerint, ut ad effectum propositi sui peruenirent.

haec autem non tantum ideo faciunt, ut gloriari possint nullum se innocentium peremisse — nam et ipse audiui aliquos gloriantes quod administratio sua in hac parte fuerit incruenta —, sed et inuidiae causa, ne aut ipsi uincantur aut illi uirtutis suae gloriam consequantur.

itaque in elcogitandis poenarum generibus nihil aliut quam uictoriam cogitant: sciunt enim certamen esse illud et pugnam.

uidi ego in Bithynia praesidem gaudio mirabiliter elatum tamquam barbarorum gentem aliquam subegisset, quod unus qui per biennium magna uirtute restiterat, postremo cedere uisus esset.

contendunt igitur ut uincant et exquisitos dolores corporibus inmittunt et nihil aliut deuitant quam ut ne torti moriantur: [*](EPITOME 7-436, 7] c. 4H, 4—7. ) [*](EXPILATORES § 11] Lucifer pag. 297, 27 ss. (hiuc nobis quanto saeuis eqs.). ) [*](BRHSPVJ 1 moribus] pioribus (pr. i ras. ex t ?) sic V saeuiuit RV, saeu*it (i er.) B, siuiuit H, seuiuit SP prae nimia] praemia V pro H 2 iubebantur V, iubebatur BRHP, iubeatur S \'pro\'prio B1 aduersum V 3 natura alimentis R feritatem H 4 hoc om. H uiam] uiam iam H alii qui H; aliqui delet Heumannus nonnulli - extiterunt coniungens, recte ? 6 conuerticolo H 8 species in mg. inf. P2 9 grauior] grauior est P 10 hulusimodi B2 quantii huiusiuodi iudiees R tani IIP 11 excogitauerunt V 13 gla (i. e, gloria) S nam] tamen H 15 et om. H 17 poenarum om. H uictoria,mj cogtitJaluJt (m, it, n m. 3) B 18 illum B illud esset H et] in R, om. H e*go (r er.) H 19 bythinia R, bytbinia H, bithinia S, bythynia V praeside H 21 gedere H, cedere S esset] est B, est et R 22 et um. R exquisitas P 23 uitant R, euitant HV ) [*]( 28* )

436
quasi uero mors tantummodo beatos faciat ac non etiam tormenta quanto fuerint grauiora, tanto maiorem uirtutis gloriam pariant.

illi autem pertinaci stultitia iubent curam tortis diligenter adhiberi, ut ad alios cruciatus membra renouentur et reparetur nouus sanguis ad poenam. quid tam pium, tam beneficum, tam humanum fieri potest? non curassent tam sollicite quos amarent.

haec est deorum disciplina, ad haec opera cultores suos erudiunt, haec sacra desiderant. quin etiam sceleratissimi homicidae contra pios iura inpia condiderunt: nam et constitutiones sacrilegae et disputationes iuris peritorum leguntur iniustae.

Domitius de officio proconsulis libro septimo rescripta principum nefaria collegit, ut doceret quibus poenis adfici oporteret eos qui se cultores dei confiterentur.