Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sed fortasse hoc non ipsius uitium fuerit, sed : poetae, qui insignem pietate uirum insigni scelere foedauerit. ubi est igitur, o poeta, pietas illa quam saepissime laudas? ecce pius Aeneas

  1. Sulmone creatos
  2. quattuor hic iuuenes, totidem quos educat Ufens,
  3. uiuentis rapit, inferias quos immolet umbris
  4. captiuoque rogi perfundat sanguine flammas.

cur ergo dicebat eodem ipso tempore quo uinctos homines ad immolationem mittebat:

  1. equidem et uiuis concedere uellem,
cum uiuos quos habebat in potestate uice pecudum iuberet [*](AUCTORES 1 s.] ibid. XI 81 s. 6] ibid. I 10. 9 ss.] ibid. X 516 ss. 15] ibid. XI 111. ) [*](B(G)RHSPVJ 1 uinxerant H posterga GHV cum codd. Vergili yc ap. Ribbeckium quas B1 (corr. B7) G 2 caesos BGP sparsuros BG cum codd. Yerg. bc flammam codd. Verg. Ry 3 potest] potest esse P, sine dubio e coniectura, fort. recta frac S21 post pietate hoc iustius (cf. pag. 429, 23) esse (uel omittendum, cf. P), quid uideri excidisse significaui secutus Oolumbum, not. in libr. de mortibus persecut. c. 31, 5 conicientem quid potest esse hac pietate inclementius, quid dementius quam mortuis; an clementius ((esse), quid iustius)? in quo inclementius et iniustius Thilo; quid potest esse hac pietate clementius quam retinet Buenemannus in hac pietate interpretaim, quam delet Heumannus; cf.Addenda mortuus H humanas om. R 4 [igne] G cruore H homine V 5 pascere] spargere P uitio B1, uitiu corr. B3, (uiti)[o] G 6 insignem] illum insignem RS insigna sic H 7 0 RS fort. e coniectura (cf. pag. 69, 5), om. rell. quem G laudas] uindicasti H, laudes pac, corr. m.1 ? 8 ecce ut uid. BI, cum corr. B7, tum B3 9 subnone S, sulmone (1 ras. ex b) V 10 totidem om. P educat — uiuentis] educatu fensui uentis V ufens (f ex t m. 2 ?) P 11 uiuentes P cod. Verg. b rapiat H 12 captiuosque BarG 13 homines om. H 14 mittebat ex mitteret P 15 e*quidem (t er.) B, eo quidem P let Slf uiuis (alt. i ras. ex u) V 16 habebant G pecudum uice P pecodum V)
431
occidi?

sed haec, ut dixi, culpa non illius fuit, qui litteras fortasse non didicerat, sed tua: qui cum esses eruditus, ignorasti tamen quid esset pietas, et illut ipsum quod nefarie, quod detestabiliter fecit, pietatis esse officium credidisti; uidelicet ob hoc unum pius uocatur, quod patrem dilexit.

quid quod bonus Aeneas haut aspernanda precantis trucidauit? adiuratus enim per eundem patrem et spes surgentis Iuli, nequaquam pepercit furiis accensus et ira.