Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

merito igitur sermo ac uerbum dei dicitur, quia deus procedentem de ore suo uocalem spiritum, quem non utero, sed mente conceperat, inexcogitabili quadam maiestatis suae uirtute ac potentia in effigiem, quae proprio sensu et sapientia uigeat, conprehendit; et alios item spiritus suos in angelos figurauit.

nostri spiritus dissolubiles sunt, quia mortales sumus, dei autem spiritus et uiuunt et manent et sentiunt, quia ipse immortalis est et sensus ac uitae dator.

nostrae uoces licet aurae misceantur atque uanescant, tamen plerumque permanent litteris conprehensae: quanto magis dei uocem credendum est et manere in aeternum et sensu ac uirtute comitari, quam de deo patre tamquam riuus de fonte traduxerit!

quodsi quis miratur ex deo deum prolatione uocis ac spiritus potuisse generari, si sacras uoces prophetarum cognouerit, desinet profecto mirari.