Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Emmanuel enim significat \'nobiscum deus\', scilicet quia illo per uirginem nato confiteri homines oportebat deum secum esse id est in terra et in carne mortali. unde Dauid in psalmo LXXXIIII ueritas inquit de terra orta est, quia deus, in quo ueritas est, terrenum corpus accepit, ut terrenis uiam salutis aperiret.

item Esaias ipse: ipsi autem non crediderunt et exacerbauerunt spiritum sanctum et conuersus est eis ad inimicitiam. et ipse expugnauit et recordatus est dierum saeculi, qui suscitauit de terra pastorem ouium.