Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quod sane incredibile posset uideri, nisi hoc futurum ante multa saecula prophetae cecinissent. Solomon in ode undeuicesima ita dicit: infirmatus est uterus uirginis et accepit fetum, et grauata est et facta est in multa miseratione mater uirgo.

item propheta Esaias, cuius uerba sunt haec: propter hoc dabit deus ipse uobis signum: ecce uirgo accipiet in uterum et pariet filium, et uocabitis nomen eius Emmanuel.