Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

atquin propheta utrosque aduentus eius paucis uerbis comprehendit. ecce inquit in nubibus caeli ut filius hominis ueniens. non dixit ut filius dei, sed ut filius hominis, ut ostenderet quod carne indui haberet in terra, ut suscepta hominis figura et condicione mortali doceret homines iustitiam et cum mandatis dei functus ueritatem gentibus reuelasset, multaretur etiam morte, ut inferos quoque uinceret ac resignaret atque ita demum resurgens ad patrem proficisceretur in nube sublatus.

adiecit enim propheta et ait: et usque ad anticum dierum peruenit et oblatus est ei. anticum dierum appellauit deum summum, cuius aetas et origo non potest conprehendi, quia solus a saeculis fuit, ut erit semper in saecula.