Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Nunc a principio totius sacramenti origo narranda est. maiores nostri, qui erant principes Hebraeorum, cum sterilitate atque inopia laborarent, transierunt in Aegyptum rei frumentariae gratia ibique diutius commorantes intolerabili seruitutis iugo premebantur.

tum misertus eorum deus eduxit eos ac liberauit de manu regis Aegyptiorum post annos quadringentos et triginta duce Moyse, per quem postea lex illis a deo data est. in qua eductione ostendit uirtutem maiestatis suae deus.

transiecit enim populum medio mari rubro praecedente angelo et scindente aquam, ut populus per siccum gradi posset, quem uerius, ut ait poeta,

  1. curuata in montis faciem circumstetit unda
  2. .

qua re audita tyrannus Aegyptiorum cum magna suorum manu insecutus et mare adhuc patens temere ingressus coeuntibus aquis cum omni exercitu deletus est. Hebraei uero ingressi in solitudinem multa mirabilia uiderunt.