Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

o miserum calamitosumque saeculum, quo per orbem totum septem soli fuerunt qui hominum uocabulo cierentur! nemo enim potest iure dici homo nisi qui sapiens est.

sed si ceteri omnes praeter ipsos stulti fuerunt, ne illi quidem sapientes, quia nemo sapiens esse uere iudicio stultorum potest.

adeo ab iis afuit sapientia, ut ne postea quidem increscente doctrina et multis magnisque ingeniis in id ipsum semper intentis potuerit perfici ac ueritas conprehendi. nam post illorum septem sapientium gloriam incredibile est, quanto studio inquirendae ueritatis Graecia omnis exarserit.

ac primum nomen ipsum sapientiae adrogans putauerunt seque non sapientes, sed studiosos sapientiae uocauerunt. quo facto et illos qui temere sapientium sibi nomen asciue- rant, erroris stultitiaeque damnarunt et se quoque ipsos igno- .

rantiae, quam quidem non diffitebantur. nam ubicumque rerum natura ingeniis eorum quasi manus opposuerat, ne rationem possent aliquam reddere, testificari solebant nihil scire se, nihil cernere. unde multo sapientiores inueniuntur qui se 20 [*](B(G)RHSPV] 1 eet (i. e. esset, Red t add. m. 2) S, esse V esset inuenta] inueniretur P semtem V 2 ac] aut H 3 in calamitosum desinit codicis G pag. 72 (41), sequitur pag. 73 (178) ter scripto, in qua nihil agnosci poterat 4 in quo H 5 hominis H iure potest B 0 iuri S dici (alt. i ras. ex al. litt.) V 6 hominisi (corr. m. 3) P omnes] homines H 7 ne illi quidem sapientes om. H quia nemo sapiens in spatio relicto add. V1 8 his BHSP wfuit B1 sapientia (apien in ras. ex tulti m. 3) B 9 ne om. P increstente V 10 in id ipsum] in ipsam R, id in ipsum H, et id ipsum V potuerit RS, filosofia non\' (s. I. m. 3) potuerit B, non potuit H, non potuerit PV ex perfici part. in ras. percipi corr. B3 ac (fled del. m. 1) ueritas et compraehendi P ueritas ac edd. 12 quanto] qu*a nos (i er.) H, quantum P1 (corr. PS1) V gratia V 13 nomen om. V ipsu* S. sapientiae] sapiens B 14 sapientes] sapientis Rl (in -es corr. R1) V 15 asciuerunt B, adsciuerunt H, asiuerunt (sic corr. m. 2) S 16 stultitiaequae ParV damnauerunt B 17 quidam (a in ras. ex e) B3 diffidebantur H, diffitebantur (e ex a m. 2) S 18 naturam H opposuissent (isse in ras. ex erat) B2, adposuerat H, opposuerat (pr. o ex a m. 2) S nec BR 19 aliquam possent BSP reddetra 82 sci*re V 20 multo. S )

277
(insipientes esse) aliqua ex parte uiderunt quam illi qui se sapere crediderant.