Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sed uidit fieri posse ut de uirtute prauo iudicio male sentiatur, et ideo existimationi hominum seruiendum putauit: quod qui faciat, a recto bonoque discedet, quia non est in nostra potestate ut uirtus pro suis meritis honestetur. nam quid est honestas nisi honor perpetuus ad aliquem secundo populi rumore delatus?

quid ergo fiet, si errore ac prauitate hominum mala existimatio subsequatur? abiciemusne uirtutem, quia flagitiosa et turpis ab insipientibus iudicetur?