Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

stultitia igitur et error et caecitas pt, ut Cicero ait, ignoratio rerum atque causarum naturae ac fortunae nomina induxit.

sed ut aduersarium suum nesciunt, sic ne uirtutem quidem sciunt, cuius scientia ab aduersarii notione descendit. quae si coniuncta est cum sapientia uel, ut ipsi dicunt, eadem ipsa sapientia est, ignorent necesse est in quibus rebus sita sit.

nemo enim potest ueris armis instrui, si hostem contra quem fuerit armandus ignorat, nec aduersarium uincere qui in dimicando non hostem uerum, sed umbram petit. prosternetur enim qui alio intentus uenientem uitalibus suis ictum nec praeuiderit ante nec cauerit.

Docui, quantum mea mediocritas tulit, longe deuium philosophos iter a ueritate tenuisse, sentio tamen quam multa praeterierim, quia non erat mihi propria contra philosophos disputatio.

sed huc necessario deuertendum fuit, ut ostenderem tot ac tanta ingenia in rebus falsis esse consumpta, ne quis forte a prauis religionibus exclusus ad eos se conferre uellet tamquam certi aliquid reperturus.

una igitur spes homini, una [*](EPITOME 5 s. sic — sciunt] c. 35, 2 neque uirtutis — doctores. 14—272, 22] c. 35, 5. 20—272, 22] cf. c. 47, 1. ) [*](AUCTORES 1 s.] X 365 s. 3s.] cf. pag. 268, 3. 20-272,2] cf. Herm. Trismeg. Poemand. c. 10, 15 (pag. 76, 12 Parth.) TOUTO [xovov σωτήpiov avOpcojRo iotlv, ἡ yvwots TOU OEOU. ) [*](B(G)RSHPV] 1 numeu P cum codd. luuenal., nomen cett. nunc te ex nos te R1, aiostej S11, nostra II 2 nos add. R2 fortunam Bl (m del. et expunx. B3) H 3 errorertl B et (ante ut) om. H 4 ac] atque S, acq: sic H 5 sic nec SV, sine (corr. m. 3) P 6 aduersari V notione] mentione H quae] idque B sic H 7 eandem ipsam sapientiaimj (m in ras. ex 3 litt. m. 2), om. est, B ab Eadem ipsa incipit codicis G pag. 70 (46) paene tota lecta 8 ignorant V sita om. Bl (s. 1. B3) G, ita V 9 quem om. V 10 nec** B uinceret S quiriln 821 in om. H 11 proste[r](ne)[r]etur G 12 hictum S Tnec1 H3 13 ante nec cauerit om. P nectfauerit B2, necauerti[t] G cauit (a ex u ?) V 14 meral P3 deui*um (u ? er.) B 15 philosofis R scio S, senti V 16 praeterieris 81 propria] pro patria P lilosos G 18 ac tanta — esse con- om. R ingenia om. V 19 a om. II prauis] prauis [p]eius G uelle H, uellit (exp. m. 3) P 20 certi om. P hominis SH )

272
salus in hac doctrina quam defendimus posita est, omnis sapientia hominis in hoc uno est, ut deum cognoscat et colat: hoc nostrum dogma, haec sententia est.

quanta itaque uoce possum, testificor proclamo denuntio: hic, hic est illut, quod philosophi omnes in tota sua uita quaesierunt nec umquam tamen inuestigare conprehendere tenere ualuerunt, quia religionem aut prauam retinuerunt aut totam penitus sustulerunt.

facessant igitur illi omnes, qui humanam uitam non instruunt, sed turbant. quid enim docent aut quem instruunt qui se ipsos nondum instruxerunt? quem sanare aegroti, quem regere caeci possunt? huc ergo nos omnes, quibus est cura sapientiae, conferamus.

an expectabimus, donec Socrates aliquid sciat aut Anaxagoras in tenebris lumen inueniat aut Democritus ueritatem de puteo extrahat aut Empedocles dilatet animi sui semitas aut Arcesilas et Carneades uideant sentiant percipiant?

uox ecce de caelo ueritatem docens et nobis sole ipso clarius lumen ostendens. quid nobis iniqui sumus et sapientiam suscipere cunctamur, quam docti homines contritis in quaerendo aetatibus suis numquam reperire potuerunt?

qui uult sapiens ac beatus esse, audiat dei uocem, discat iustitiam, sacramentum natiuitatis suae norit, humana contemnat, diuina suscipiat, ut summum illut bonum ad quod natus est possit adipisci.