Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quid est enim cur eam potius in imum depressam diceret quam in summum leuatam? nisi forte mentem quoque in pedibus aut in imis calcibus constituere malebat potius quam in pectore aut in capite.

adeo remotissimi fuerunt ab ipsa ueritate, ut eos ne status quidem sui corporis admoneret ueritatem illis in summo esse quaerendam.