Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Videamus nunc quid in Socrate ipso tam magnum fuerit, ut homo sapiens merito gratias ageret illius temporibus esse se natum.

non infitior fuisse illum paulo cordatiorem quam ceteros, qui naturam rerum putauerint ingenio posse conprehendi: in quo illos non excordes tantum fuisse arbitror, sed etiam inpios, quod in secreta caelestis illius prouidentiae curiosos oculos uoluerint inmittere.

Romae et in plerisque urbibus scimus esse quaedam sacra quae aspici a uiris nefas habeatur. abstinent igitur aspectu quibus contaminare illa non licet, et si forte uel errore uel casu quopiam uir aspexit, primo poena eius, deinde instauratione sacrificii scelus expiatur.

quid his facias qui inconcessa scrutari uolunt? nimirum multo sceleratiores qui arcana mundi et hoc caeleste templum profanare inpiis disputationibus quaerunt quam qui aedem Vestae aut Bonae Deae aut Cereris intrauerit. quae penetralia quamuis adire uiris non liceat, tamen a uiris fabricata sunt.

hi uero non tantum inpietatis crimen effugiunt, sed, quod est multo [*](EPITOME 3—9] c. 32, 1-3 (- praedicauit). 18-246,9] c. 32, 2. AUCTORES c. 19 § 25] cf. Cic. de or. III 34,139. 8 (curiosos oculos) — 10] cf. Cic. de harusp. resp. 17, 37. ) [*](BRSHPV7 1 alter. (i er.) P hostis (i ex e m. 3) P fuerit B, om. S aliter (exp. m. 2) P 2 reIltyrannorum V1 4 illius] rsel (m. 2) illius B, illius se S, illis P 5 se P, om. BRl (s. l. add. R2) SHV; cf. pag. 244,18; 248, 4 infiteor B 6 ceteros] a ceteros sic H, retl ceteros V putauert S 7 illis V I tton1 V arbitr*or (i er.) V 8 secrete V 9 uoluerunt HPI, corr. P2f 10 a om. S habeawtur B2, habetur HV 11 afastinent B7 aspectus SH cominare V et om. V 12 quispiam RSH aspecxit Bx, c del. B3, aspexorit SH 13 eius deinde] eiusde in P iustaurationes H quod S his facias] hi H 14 uoluit S nimium R, nimirum (pr. i ex e m. 3) P sceleratiores] seeleratiores sunt BR, scelerationes V 15 archanam pt, m del. P3 ea łc 16 qui aedem] quidem sic B aut (corr. m. 2) V 17 celeris sic in ras. H7, t ceteris V intraueris (corr. m. 2) Vi intrauerint edd. quae (exp. m. 2) B penetrabilia R, om. P quamquis F1 18 uiris (alt. i ex e m. 3) P a om. VI, s. I. t a V2 fabricata sunt] fabricatas S fabricatae P hi* (c ? er.) V 19 effugit S multa H )

246
indignius, eloquentiae famam et ingenii gloriam consecuntur.