Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sed profecto quia nihil ad uitam boni adferebant, nec ipsi decretis suis obtemperauerunt nec quisquam per tot saecula inuentus est qui eorum legibus uiueret. abicienda est igitur omnis philosophia, quia non studendum sapientiae, quod fine ac modo caret, sed sapiendum est et quidem mature.

non enim nobis altera uita conceditur, ut cum in hac sapientiam quaeramus, in illa sapere possimus: in hac utrumque fieri necesse est. cito inueniri debet, ut cito suscipi possit, ne quid pereat ex uita, cuius finis incertus est.

Ciceronis Hortensius contra philosophiam disserens circumuenitur arguta conclusione, quod cum diceret philosophandum non esse, nihilominus philosophari uidebatur, quoniam philosophi est quid in uita faciendum uel non faciendum sit disputare.

nos ah hac calumnia inmunes ac liberi sumus qui philosophiam tollimus, quia humanae cogitationis inuentio est, sophiam defendimus, quia diuina traditio est, eamque ah omnibus suscipi oportere testamur.

ille cum philosophiam tolleret nec melius aliquid adferret, sapientiam tollere putabatur eoque facilius de sententia pulsus est, quia constat hominem non ad stultitiam, sed ad sapientiam nasci.

praeterea illut quoque argumentum contra [*](EPITOME 6-12] c. 25, 7. ) [*](AUCTORES 12] frg. 19. ) [*](BRSHPV] 1 tfdo V2 2 sunt (nt ex m m. 2) V 3 generandanim B\', geiierendarura B3 quicquam] qui equam S pro] cum P 7 omnis igitur B 8 quod — caret om. P fide R, finem S nature S, naturae V1, in mg. I mature V1 9 ut om. H sapientia S 10 possumus RVl 11 post cito 8. I. ergo R2 nequit V 12 post uita hoc cuius uita P1, del. P3 est om. H 13 argiutaj Sif 14 \'nXm (n m. 1 ?) B itinil h ominus V1, s. 1. nicilominus F2 15 filcsofari V2 philosophis S est P, est et B (recte, ut et sit etiam ?), esset RSHV in] de P 16 pr. facilØJndum H2, faciundum V uel non faciendum sit om. H ad V1, ras. et 8. I. corr. V2 17 inmunes ac om. H in nunies V 18 sophiam] philosophiS (~er.) sapientiam B, filosofiam R, philosophiam S 19 oportere suscepi (ftic) S 20 philophiam P 21 putabat R 23 quodque H )

227
philosophiam ualet plurimum, quo idem est usus Hortensius, ex eo posse intellegi philosophiam non esse sapientiam, quod principium et origo eius appareat.

quando inquit philosophi esse coeperunt? Thales ut opinor primus. recens haec quidem aetas: ubi ergo aput antiquiores latuit amor iste inuestigandae ueritatis? idem Lucretius ait:

  1. denique natura haec rerum ratioque reperta est
  2. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  3. nunc ego sum in patrias qui possim uertere uoces.

et Seneca non sunt inquit mille anni, ex quo initia sapientiae mota sunt. multis igitur saeculis humanum genus sine ratione uixit: quod inridens Persius

  1. postquam inquit sapere urbi
  2. cum pipere et palmis uenit,
tamquam sapientia cum saporis mercibus fuerit inuecta. quae si est secundum hominis naturam, cum homine ipso coeperit necesse est, si uero non est, ne capere quidem illam posset humana natura.

sed quia recipit, a principio igitur fuisse sapientiam necesse est: ergo philosophia quia non a principio [*](AUCTORES 2] frg. 20. sss.] V 335 ss. 11] frg. 21. 14 s.] VI38 s. ) [*](BRSHPVJ 1 primum S, pririmum Vt, ras. et s. I. corr. V1 quod H idem est] idem id est (exp. m. 3) B 2 PO] quo Bl, corr. B3 posset Bl, epossit (corr. m.2) V 4 tales BHlP 5 primus om. P haec quidem teaetas t (corr. m. 2) V post ergo del. dem S 7 idem (d del. et corr. m. 3) P 8 ratio quae SHY 9 haec B, hac HP primus Lucr., primum C ipse (e ex i ?) B 10 patria H possim C (nisi quod ponsim S) cum Lucr., quod propter Lachmannum moneo 11 nonrdum\' F2 possunt (exp. m. 2) V 12 mota sunt] motas S nota uel nata edd. igitur) ergo V 13 inredens Bl, corr. B\' 14 inquit] igitur P sa*pere (e er.) B, saperet HP urbi cum pipere et om. P 15 piper et BH uenit om. P 16 saporibus R mertibus V1 17 si est add. B3 18 Suiero V est] est quod H ne RlH, nec BSV, nerc, H2, nec* P illam quidem SH posse humana natura (duo - add. m. 3) P 19 quia om. H recepit BPix alt. e in i corr. P3 20 sapientiam] scientiam V neceissbe V7 est add \' ) [*](16* )

228
fuit, non est eadem uera sapientia. sed uidelicet Graeci quia sacras ueritatis litteras non attigerant, quemadmodum deprauata esset sapientia nescierunt;

et ideo cum uacare sapientia humanam uitam putarent, philosophiam commenti sunt id est latentem atque ignotam sibi ueritatem disserendo eruere uoluerunt: quod studium per ignorantiam ueri sapientiam putauerunt.

Dixi de philosophia ipsa quam potui breuiter. nunc ad philosophos ueniamus, non ut cum his decertemus, qui stare non possunt, sed ut eos fugientes atque deiectos nostro campo insequamur.

Epicuri disciplina multo celebrior semper fuit quam ceterorum, non quia ueri aliquid adferat, sed quia multos populare nomen uoluptatis inuitat. nemo enim non in uitia pronus est.

praeterea ut ad se multitudinem contrahat, adposita singulis quibusque moribus loquitur. desidiosum uetat is litteras discere, auarum populari largitione liberat, ignauum prohibet accedere ad rem publicam, pigrum exerceri, timidum militare.

inreligiosus audit deos nihil curare, inhumanus et suis commodis seruiens iubetur nihil cuiquam tribuere: omnia enim sua causa facere sapientem.

fugienti turbam solitudo Jt\' [*](EPITOME 8 s.] c. 31, 1. 18 deos nihil curare] c. 31, 2. ) [*](Å UCTORES § 2 s. (Epicuri)] frg. 553. 9] \'ex Horteusio (sc. Ciceronis) sumpta est. sententiarum pugnantium coulatio et acutissima et cum fide instituta diu. inst. III 17, 3—6 cf. lti, 9. 13.\' Usenerus, Epicurea p. LXXV n. 2. 18—20 inhumanus — sapientem] cf. ad frg. 581 Epicuri (pag. 333, 15). 20 s. fugienti - laudatur] frg. 571. ) [*](BRSHPVj 1 uellemlieet B\', in ras. corr. B3, ut scilicet S 2 sacras (alt. a ex i ? m. 2) V attingerant (pr. t ex d) V deprauata1 F2 3 uacaret P 4 humanam uitam putarent om. P 5 dissoluendo P 6 ignode a rantia S 8 p filosofia* (m er.) ipsi F ipsa om. B 9 philophos P ut om. S his in ras. ex iis R, hisdem V decertem P 10 fugatentes S11 diiectos S, abiectos II 11 fuit semper B 12 adferat B, adfert (uel aff-) cett. 13 uoluptatis] ac uoluptatis H, pietatis Vac 14 propterea S 15 quibuscumque B moribus om. P desidiosos B1, corr. JB3 16 litteris H 17 prohibet om. S publicam om. S ad exerceri (sic C) cf. Usenerum 18 inreligiosus — curare om. P deum H, diffii Y\' iuhu- manu sed H et] in B 19 seruiens om. B, seuiens H 20 sapientiam F1 qutriieuti Szt )

229
laudatur, qui nimium parcus est, discit aqua et polenta uitam posse tolerari. qui odit uxorem, huic enumerantur caelibatus bona, habenti malos liberos orbitas praedicatur, aduersus parentes inpio, nullum uinculum esse naturae. inpatienti ac delicato dolorem esse omnium malorum maximum dicitur, forti, etiam in tormentis beatum esse sapientem.

qui claritati ac potentiae studet, huic praecipitur reges colere, qui molestiam ferre non potest, huic regiam fugere.

ita homo astutus ex uariis diuersisque moribus circulum cogit et dum studet placere omnibus, maiore discordia secum ipse pugnauit quam inter se uniuersi. unde autem disciplina eius tota descendat, quam originem habeat, explicandum est.