Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

horum pulchritudo ac nitor praestringit oculos nec ullam religionem putant ubicumque illa non fulserint. itaque sub obtentu deorum auaritia et cupiditas colitur. credunt enim deos amare quidquid ipsi concupiscunt, quidquid est propter quod furta et homicidia et latrocinia cottidie saeuiunt, propter quod bella per totum orbem populos urbesque subuertunt.

consecrant ergo diis manubias et rapinas suas, quos certe necesse est inbecillos esse ac summae uirtutis expertes, si subiecti sunt cupiditatibus.