Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

unde apparet istos deos nihil habere in se amplius quam materiam de qua sint fabricati.

nec inmerito ad te, Marce Tulli, hoc est ad hominem Siculi confugerunt, quoniam triennio sunt experti deos illos nihil ualere: essent enim stultissimi, si ad eos ob defendendas iniurias hominum confugissent, qui Gaio Verri nec pro se ipsis irati esse potuerunt. at enim Verres ob haec facinora damnatus est.

non ergo du uindicauerunt, sed Ciceronis industria, qua uel defensores eius oppressit uel gratiae restitit.

quid quod aput ipsum Verrem non fuit illa damnatio, sed uacatio, ut quemadmodum Dionysio deorum spolia gestanti dii inmortales bonam dederant nauigationem, sic etiam Verri bonam quietem tri})uisse uideantur, m qua. sacrilegiis suis tranquille frui posset?

nam frpmentibus postea bellis ciuilibus sub obtentu damnationis ab omni periculo ac metu remotus aliorum graues casus ac miserabiles exitus audiebat et qui cecidisse solus uniuersis stantibus uidebatur, is uero uniuersis cadentibus stetit solus, donec illum et [*](AUCTORES 3] diuin. in CMcH. 1, 3. ) [*](BRBHPV] 1 Gaio Verre] *uerre (C er.) R, cncrrc r sublatus F\', nM et s. l corr. V2 2 prouintia R 3 ne oMt. V 4 confugerent (pr. e ex i) B habere. ("nt s. l. er.) J3 5 dcorum R simula⌈cra⌉ B2 6 ft] deos ex B reli⌈gi⌉osissimis (gi Mt..3 ?) P 7 quotque (d er.) H 8 sustnttsset edd., sustulerat C; c/\'. III 6, 5 in se habere SH 9 sint ftsr ex N m. 1 ?) B, sunt R, sint\' P2? necis merito S 11 tualcre, F" 12 ob] ad H 13 ipsi⌈s⌉ P2 iratis F 14 crgo] enim P 15 que (a w. 2) B 17 uagatio P ⌊ut⌋ V2 18 immortł (ł ex al. litt. m. 2) P dederant bonum B1, bonam B2 dpdemnt (-r S) <S\'H, dcdetrjUut P\' 19 etiam oMt. P 20 sacrilegi⌈i⌉s R2 sacrilegii sui HP tranquillus B fructu tranquille frui P 22 M ante mptu] ct B alt. ac] et SP 24 his SV ca*dentibus (e er.) P ) [*]( XVIIII. Lacł. 1. ) [*]( 8 )

114
opibus sacrilegio partis et uita satiatum ac senectute confectum proscriptio triumuiralis auferret, eadem scilicet quae Tullium uiolatae deorum maiestatis ultorem.

quin etiam felix in eo ipso fuit, quod ante suam mortem crudelissimum exitum sui accusatoris audiuit, diis uidelicet prouidentibus ut sacrilegus ac praedo ille religionum suarum non ante moreretur quam solacium de ultione cepisset.

Quanto igitur rectius est omissis insensibilibus et uanis oculos eo tendere ubi sedes, ubi ha.bitatio est dei ueri, qui terram stabili firmitate suspendit, qui caelum distinxit astris fulgentibus, qui solem rebus humanis clarissimum ac singulare lumen in argumentum suae unicae maiestatis accendit, terris autem maria circumfudit, flumina sempiterno lapsu fluere praecepit,

  1. iussit et extendi campos, subsidere ualles,
  2. fronde tegi siluas, lapidosos surgere montes.

quae utique omnia non Iuppiter fecit, qui ante annos mille septingentos natus est, sed

  1. ille opifex rerum, mundi melioris origo,
qui uocatur deus, cuius principium quoniam non potest conprehendi, ne quaeri quidem debet.

satis pst homini ad ptenam perfectamque prudentiam, si deum esse intellegat. cuius intellegentiae uis et summa haec est, ut suspiciat et honorificet communem parentem generis humani et rerum mirabilium [*](AUCTORES 6 praedo ille rpligiooum] Cic. Verr. IV 34, 75; 43, 95. 15 s. 19] Quid. Metam. I 43 s.; 79. ) [*](BRSHPV] 1 par⌈t⌉is R2 uitas (exp. m. 3) P 2 eatdem (n er.) B 3 quin//// V 4 mortem suam P 6 ille otn. V suarum] sacrarum B 7 recepisset H, coepisset V 8 rectius] honestius et rectius B insensibili\'bu\'8 J 9 sedis (i ex e) B2P3 12 incendit B 13 lapso JR\' 14 praecipit F\' 15 et OM. RP extendit (t er.) R 16 fro⌈n⌉de R2 silua⌈s⌉ P3 18 octingentos .B, sed cf. I 23, 5 19 maris sic H 21 nec BS 22 \'si\' P3 dum P 23 hae⌊c⌋ r\' suscipiat RHP 24 parentem communem <S\' )

115
fabricatorem.

unde quidam hebetis obtunsique cordis elementa, quae et facta sunt et carent sensu, tamquam deos adorant.

qui cum dei opera mirarentur id est caelum cum uariis luminibus, terram cum campis et montibus, mare cum fluminibus et stagnis et fontibus, earum rerum admiratione opstupefacti et ipsius artificis obliti, quem uidere non poterant, opera eius uenerari et colere coeperunt nec umquam intellegere quiuerunt, quanto maior quantoque mirabilior sit qui illa fecit ex nihilo.

quae cum uideant diuinis legibus obsequentia commodis atque usibus hominis perpetua necessitate famulari, tamen illa deos existimant esse, ingrati aduersus beneficia diuina, qui deo et patri indulgentissimo sua sibi opera praetulerunt.

sed quid mirum si aut barhari aut inperiti homines errant, cum etiam philosophi Stoicae disciplinae in eadem sint opinione, ut omnia caelestia quae mouentur in deorum numero habenda esse censeant? siquidem Lucilius Stoicus aput Ciceronem sic loquitur:

bane igitur in stellis constantiam, hanc tantam in tam uariis cursibus in omni aeternitate conuenientiam temporum non possum intellegere sine mente ratione consilio. quae cum i!i sideribus esse uideamus, non possumus ea ipsa non in deorum numero reponere.

item paulo superius: restat inquit ut motus astrorum sit uoluntarius: quae qui uideat, non [*](EPITOME 1-13] c. 21, 1. 13-16] c. 21, 2. 17-116, 2] cf. c. 21, 1 s. ) [*](AUCTORES § 8] de nat..deor.II 21, 54. § 9. (cf. § 16)] ibid 16,44. ) [*](B(G)RSHPV] 1 quid⌊ã⌋ S2 hebetes BP, hacbctjs (ae M e; R2, ebptes H obtunsique P\', n del. P3 3 operam B mirentur B ⌊cũ⌋ P3 4 u*ariis (i ? er.) P et om. H mare J3, maria ceM., c/*. § 25—28 5 et (ante stagnis) otn. BSH 6 stupefacti S artifici⌈s⌉ B2 70 Copperuut incipit codicis G pag. 19 (13) paene tota recta 8 quierunt S quanto, OMt. que RV1 10 hominum S, homini⌊s⌋ P2 11 existimMit csse] existimantes 7f 12 \'qui\' V2 14 disciplinap] sectae paene 11 codem R1 15 opinionem BRar 16 se quidem H 17 bane igitur om. H 18 bane tantam otM. BC hac R in otM. codd. Ctc. in tam om. P aK. in] et in R omnia GHar 19 conuemeuda* (m er.) J3, conuenientia H 20 mente om. H consilio quae] consilioque regi BG 21 inesse codd. Cic., quod fori. Lact. scrip- serat, c/\'. § 19 inest — ratio ⌈in⌉ P=\' 22 ponere P inquiit G ) [*]( 8* )

116
indocte solum, uerum etiam inpie faciat, si deos esse neget.

nos uero et quidem constanter negamus ac uos, o philosophi, non solum indoctos et inpios, uerum etiam caecos ineptos deliros probamus, qui ignorantiam inperitorum uanitate uicistis. illi enim solem atque lunam, uos etiam sidera deos putatis.